VALERI FLACCI ARGONAVTICA LIBER VII

Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
contigit aegra toros et mens incensa tenebris,                    5
vertere tunc varios per longa insomnia questus
nec pereat quo scire malo tandemque fateri
ausa sibi ~paulum~ medio sic fata dolore est:
'nunc ego quo casu vel quo sic per<vi>gil usque
ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe                    10
nox erat ante tuos, iuvenis fortissime, vultus,
quos ego cur iterum demens iterumque recordor
tam magno discreta mari? quid in hospite solo
mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
accipiat, quae sola petit quaeque una laborum                    15
causa viro. nam quando domos has ille reviset
aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
felices mediis qui se dare fluctibus ausi
nec tantas timuere vias talemque secuti
huc qui deinde virum; sed, sit quoque talis, abito.'                    20
tum iactata toro <to>tumque experta cubile
ecce videt tenui candescere limen Eoo.
nec minus insomnem lux orta refecit amantem
quam cum languentes <levis> erigit imber aristas
grataque iam fessis descendunt flamina remis.                    25
      At sua longarum Minyas iam cura viarum
admonet inque ipso nequiquam tempore regem
laetitiae meritique petunt. quem passus Iason
vota prius captasque deis accendere praedas
prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam                    30
pellis et oblatis clarescant atria villis.
ille autem iamiam vultus vocesque parantem
ante capit rumpitque moras inque ipsa morantis
prosilit ora viri talique effunditur ira:
'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,                    35
quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras
quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum
causa mihi, tu, Phrixe gener! non te aequore mersum
quo sor<or>, ut felix nullos nunc nomine Graios
nossem ego! quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae                    40
Graecia? quodnam hominum Minyae genus aut ubi cautes
Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
exulibus meque ante alios sic spreverit una,
una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?                    45
ipsum offerre meos, ipsum <iam> pandere lucos
imperet et nullo dignetur vincere bello?
cur age non templis sacrata avellere dona
omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes                    50
esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
rex suus inlisit pelago vetuitque reverti,
scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro?
ante meus caesa descendet Caucasus umbra                    55
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
ante ego cum vittis cernam feralibus Hellen.
si tamen his aliter perstas non cedere terris
teque pudor cassi reditus movet ac latet una
nescioquid plus puppe viris, haud ipse morabor                    60
quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbem longis iacet horridus annis
campus et ardentes ac me quoque vomere presso,
me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus                    65
luxuriemque dedit solitoque superbior ignis
ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
et nostros recole, hospes, agros! nec semina derunt,
quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
consiliis nox una satis tecumque retracta                    70
cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
robore praedicti venies in rura laboris.
ipse incertus adhuc tenebris te protinus illis
involvi flammisque velim, durare parumper
an magis, everso iacias dum semina campo,                    75
ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
miles et armata florescant pube novales.'
      Filia prima trucis vocem mirata tyranni
haesit et ad iuvenem pallentia rettulit ora
contremuitque metu <ne> nescius audeat hospes                    80
seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror
ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.
non ita Tyrrhenus stupet Ionius<que> magis<ter>
qui iam te, Tiberine, tuens clarumque serena
arce pharon praeceps subito nusquam ostia, nusquam                    85
Ausoniam videt et saevas accedere Syrtes.
par tum tamen infando quae det responsa tyranno
colligit et tandem obtutu consurgit ab alto.
'non' ait 'hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti
spem Minyis cum prima tuis pro moenibus arma                    90
induimus. quo versa fides? quos vestra volutant
iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno.
quin agite [et] hoc omnes odiisque urgete tyranni
imperiisque caput: numquam mihi dextera nec spes
defuerit. mos iussa pati nec cedere duris.                    95
unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis
hauriet adverso seu crastinus ignis hiatu,
nuntius hinc saevas Peliae mittatur ad aures
hic periisse viros et me, si vestra fuisset
ulla fides, reducem patriae potuisse referri.'                    100
      Talibus attonitos dictis natamque patremque
linquit et infida praeceps prorumpit ab aula.
at trepida et medios inter deserta parentes
virgo silet nec fixa solo servare parumper
lumina nec potuit maestos non flectere vultus                    105
respexitque fores et adhuc invenit euntem.
visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti
discedens; tales umeros, ea terga relinquit.
illa domum atque ipsos paulum procedere postes
optat, at ardentes tenet intra limina gressus.                    110
qualis ubi extremas Io vaga sentit harenas
fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinys
ire mari Phariaeque vocant trans aequora matres,
circuit haud aliter foribusque impendet apertis
an melior Minyas revocet pater, oraque quaerens                    115
hospitis aut solo maeret defecta cubili
aut venit in carae gremium refugitque sororis
atque loqui conata silet rursusque recedens
quaerit, ut Aeaeis hospes consederit oris
Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones.                    120
tum comitum visu fruitur miseranda suarum
implerique nequit subitoque parentibus haeret
blandior et patriae circumfert oscula dextrae.
sic adsueta toris et mensae dulcis erili
aegra nova iam peste canis rabieque futura                    125
ante fugam totos lustrat queribunda penates.
tandem etiam molli semet sic increpat ira:
'pergis,' ait 'demens, teque illius angit imago
curaque, qui profuga forsan tenet alta carina
quique meum patrias referet nec nomen ad urbes?                    130
quid me autem sic ille movet, superetne labores
an cadat et tanto turbetur Graecia luctu?
saltem, fata virum si iam suprema ferebant,
iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos
o utinam et tandem non hac moreretur in urbe!                    135
namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi
dicitur et caram vidi indoluisse sororem
seque ait has iussis actum miser ire per undas.
at redeat quocumque modo meque ista precari
nesciat atque meum non oderit ille parentem.'                    140
dixerat haec stratoque graves proiecerat artus,
si veniat miserata quies, cum saevior ipse
turbat agitque sopor; supplex hinc sternitur hospes,
hinc pater. illa nova rumpit formidine somnos
erigiturque toro. famulas carosque penates                    145
agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes:
turbidus ut poenis caecisque pavoribus ensem
corripit et saevae ferit agmina matris Orestes;
ipsum angues, ipsum horrisoni quatit ira flagelli
atque iterum infestae se fervere caede Lacaenae                    150
credit agens falsaque redit de strage dearum
fessus et in miserae conlabitur ora sororis.
      His ubi nequiquam nutantem Colchida curis
Iuno videt necdum extremo parere furori
non iam mentitae vultum vocemque resumit                    155
Chalciopes. quando ardor hebet leviorque pudori
mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras
tollitur et fulvo Venerem vestigat Olympo.
'sum memor ut ~tecum~ mecum partita laborem.
illa nimis sed dura manet conversaque in iram                    160
et furias dolet ac me nunc decepta reliquit.
i precor atque istum quo me frustratur amorem
vince ~precor~ patriis ut tandem evadere tectis
audeat atque meum casu defendere ab omni
Aesoniden. quis illa sacris, quo freta veneno!                    165
illum etiam totis adstantem noctibus anguem,
qui nemus omne suum quique aurea (respice porro)
vellera tot spiris circum, tot ductibus implet,
fallat et in somnos ingenti solvat ab orno.
haec tibi nunc, Furiis atque ipsi cetera mando.'                    170
      Tum Venus aligerum mater sic fatur Amorum:
'nec tibi cum primos adgressa es flectere sensus
virginis ignotaque animum contingere cura
defuimus, data continuo <quin> cingula soli
nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit.                    175
haud satis est, sed me ipsa opus et cunctantia poscunt
pectora me dubiusque pudor. iam foedera faxo
Aesonii petat ipsa viri metuatque morari.
tu fac luciferae citus ad delubra Dianae
deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas                    180
Colchis et aequali dominam lustrare caterva.
nec te nunc Hecates subeat metus aut mea forte
impediat ne coepta time. quin audeat opto:
continuo transibit amor cantuque trilingui
ipsam flammiferos cogam compescere tauros                    185
amplexumque pati.' volucrem tunc aspicit Irin
festinamque iubet monitis parere Diones
et iuvenem Aesonium praedicto sistere luco.
protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petivit
Colchida, Caucaseis speculatrix Iuno resedit                    190
rupibus attonitos Aeaea in moenia vultus
speque metuque tenens et adhuc ignara futuri.
      Vix primas occulta Venus prospexerat arces,
virginis ecce novus mentem perstringere languor
incipit, ingeminant commotis questibus aestus.                    195
ergo iterum sensus varios super hospite volvens
maeret et absenti nequiquam talia fatur:
'si tibi Thessalicis, nunc si tua forte venenis
mater et heu siqua est posset succurrere coniunx!
quidne tuos virgo possim nisi flere labores?                    200
hoc satis ipse ~etiam spectare supremos~                    201a
ei mihi, ne casus etiam spectare supremos                    201b
atque iterum durae cogar comes ire sorori!
et nunc ille sua non quemquam sorte moveri,
non ullum meminisse putat cumque omnibus odit
me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas                    205
illum ego qui diris cinis ultimus haeserit arvis
ossaque quis tauri saevusque pepercerit ignis
componam sedem<que> dabo. fas tunc mihi manes
dilexisse viri tumuloque has reddere curas.'
      Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit,                    210
sicut erat mutata deam mentitaque pictis
vestibus et magica Circen Titanida virga.
illa, velut lenti fallatur imagine somni,
sic oculos incerta tenet magnique sororem
paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens                    215
prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae
ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe
dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit par
hinc fuga quaeve fuit patriis mora gratior oris?
ante et Thessalicae Phasin petiere carinae                    220
perque tot infelix frustra vada venit Iason
quam patriae te movit amor.' tum cetera rumpit
occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum
sola, tuae venio iam pridem ignava iuventae.
cetera parce queri neu me meliora secutam                    225
argue; quippe etiam reputentur munera divum.
omnibus hunc potius communem animantibus orbem
communes et crede deos. patriam inde vocato
qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignus
clauserit hoc uno semper sub frigore mensis.                    230
fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.
et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici
nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris
meque vides Tusci dominam maris: at tibi quinam
Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero,                    235
ei mihi, vel saevo coniunx non una Gelono?'
      Illa deae contra iamdudum spernere voces.
'non ita me immemorem magnae Perseidos,' inquit
'cernis ut infelix thalamos ego cogar in illos.
i precor atque illum pro me dimitte timorem.                    240
sed magis his miseram, quando potes, eripe curis
unde metus aestusque mihi quaeque aspera, mater,
perpetior dubiae iamdudum incendia mentis.
nulla quies animo, nullus sopor, arida ~menti~.
quaere malis nostris requiem mentemque repone,                    245
redde diem noctemque mihi, da prendere vestes
somniferas ipsaque oculos componere virga.
tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
omnia, vipereos ipsi tibi surgere crines.'                    250
talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
in Veneris Medea sinus pestemque latentem
ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.
      Occupat amplexu Venus et furialia figit
oscula permixtumque odiis inspirat amorem                    255
dumque illam variis maerentem vocibus ambit
inque alio sermone tenet 'quin hoc' ait 'audi
atque attolle genas.' lacrimisque haec infit obortis:
'cum levis a superis ad te modo laberer auris
forte ratem primo fulgentem litore cerno                    260
qualem nostra suo numquam dimittere portu
vellet adhuc omnes quae detinet insula nautas.
unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnes
visus erat, longeque ducem mirabar et ipsa,
advolat atque unam comitum ratus esse tuarum                    265
"per tibi siquis," ait "morituri protinus horror
et quem non meritis videas occurrere monstris,
haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem.
tu fletus ostende meos. illi has ego voces,
qua datur, hasque manus, ut possum, a litore tendo.                    270
ipsae quas mecum per mille pericula traxi
defecere deae. spes et via sola salutis
quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat,
ne mea totque animas, quales nec viderit ultra,
dic precor auxilio iuvet atque haec nomina servet.                    275
ei mihi quod nullas hic possum exsolvere grates!                    284
at tamen hoc saeva corpus de morte receptum,
hanc animam sciat esse suam! miserebitur ergo?
dic" ait "an potius--?" strictumque ruebat in ensem.
promisi (ne falle precor) cumque ipsa moverer
adloquio casuque viri te passa rogari
sum potius: tu laude nova, tu supplice digno                    290
dignior es et fama meis iam parta venenis.
si Pelopis duros prior Hippodamia labores                    276
expediit totque ora simul vulgata procorum
respiciens tandem patrios exhorruit axes,
si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo,
cur non hospitibus fas sit succurrere dignis                    280
te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?
occidat aeterna tandem Cadmeia morte
iam seges et viso fumantes hospite tauri!'
      Torserat illa gravi iamdudum lumina vultu                    292
vix animos dextramque tenens quin ipsa loquentis
iret in ora deae; tanta pudor aestuat ira.
iamque toro trepidas infelix obruit aures                    296
verba cavens; horror molles invaserat annos.                    295
nec quo ferre fugam nec quo se vertere posset                    297
prensa videt. rupta condi tellure premique
iamdudum cupit ac diras evadere voces.
illa sequi iubet et portis exspectat in ipsis                    300
saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula
deserit infectis per roscida cornua vittis,
cum tenet ille deum pudibundaque tegmina matris
tympanaque et mollem subito miser accipit hastam.
haud aliter deserta pavet perque omnia circum                    305
fert oculos tectisque negat procedere virgo.
contra saevus amor, contra periturus Iason
urget et auditae crescunt in pectore voces.
heu quid agat? videt externo se prodere patrem
dura viro, famam scelerum iamque ipsa suorum                    310
prospicit et questu superos questuque fatigat
Tartara. pulsat humum manibusque immurmurat uncis
noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem
morte velint ipsumque simul demittere leto
quem propter furit. absentem saevissima poscit                    315
nunc Pelian, tanta iuvenem qui perderet ira:
saepe suas misero promittere destinat artes,
denegat atque una potius decernit ~in ira~
ac neque tam turpi cessuram semet amori
proclamat neque opem ignoto viresque daturam                    320
atque toro proiecta manet, cum visa vocari
rursus et impulso sonuerunt cardine postes.
      Ergo ubi nescioquo penitus se numine vinci
sentit et abscisum quicquid pudor ante monebat,
tum thalami penetrale petit quae maxima norat                    325
auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.
utque procul magicis spirantia tecta venenis
et saevae patuere fores oblataque contra
omnia quae ponto, quae manibus eruit imis
et quae sanguineo lunae destrinxit ab ore                    330
'tune sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum
cum tibi tot mortes scelerisque brevissima tanti
effugia?' haec dicens qua non velocior ulla
pestis erat toto nequiquam lumine lustrat
cunctaturque super morituraque colligit iras.                    335
o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa
morte magis! stetit <et> sese mirata furentem est.
'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae
gaudia, non dulces fratris pubescere malas?                    340
hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis
morte perire tua, qui te nunc invocat unam,
qui rogat et nostro quem primum in litore vidi?
cur tibi fallaces placuit coniungere dextras
tunc, pater, atque istis iuvenem non perdere monstris                    345
protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam.
testor cara tuas Circe Titania voces,
te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigant
consilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata
rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumque                    350
vertitur, hunc solum propter seu vivere gaudens
sive mori, quodcumque velit. maiora precatur
carmina, maiores Hecaten immittere vires
nunc sibi, nec notis stabat contenta venenis.
cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis vis                    355
nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae
Caucaseum promit nutritaque gramina monti,
quae sacer ille nives inter tristesque pruinas
durat alitque cruor cum viscere vultur adeso
tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto.                    360
idem nec longi languescit finibus aevi
immortale virens, idem stat fulmina contra
salvus et in mediis florescunt ignibus herbae.
prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen
intulit et validas scopulis effodit aristas,                    365
mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes
sub decima iuga feta metit saevitque per omnes
reliquias saniemque dei. gemit inritus ille
Colchidos ora tuens. totos tunc contrahit artus
~monte~ dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae.                    370
      Talibus infelix contra sua regna venenis
induitur noctique tremens infertur opacae.
dat dextram blandisque ~pavens vocem Venus osquam~
adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
qualis adhuc teneros ubi primum pallida fetus                    375
mater ab excelso produxit in aera nido
hortaturque sequi brevibusque insurgere pinnis;
illos caerulei primus ferit horror Olympi
iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor.
haud aliter caecae per moenia deficit urbis                    380
incedens horret<que> domos Medea silentes
hic iterum extremae nequiquam in limine portae
substitit atque iterum fletus animique soluti
respexitque deam paulumque his vocibus haesit:
'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason?                    385
nullane culpa subest, labes non ulla pudoris,
nullus amor? nec turpe viro servire precanti?'
illa nihil contra vocesque abrumpit inanes.
et iamiam magico per opaca silentia Colchis
coeperat ire sono montanaque condere vultus                    390
numina cumque suis averti fontibus amnes.
iam stabulis gregibusque pavor strepitusque sepulchris
inciderat, stupet ipsa gravi nox tardior umbra.
iamque tremens longe sequitur Venus. utque sub altas
pervenere trabes divaeque triformis in umbram                    395
hic subito ante oculos nondum speratus Iason
emicuit viditque prior conterrita virgo.
atque hinc se profugam volucri Thaumantias ala
sustulit, inde Venus dextrae dilapsa tenenti.
obvius ut sera cum se sub nocte magistris                    400
impingit pecorique pavor qualesve profundum
per chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae,
haud secus in mediis noctis nemoris<que> tenebris
inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant
abietibus tacitis aut immotis cyparissis                    405
adsimiles, rapidus nondum quas miscuit Auster.
      Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti
noxque suum peragebat iter, iamiam ora levare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
quam simul effusis pavitantem fletibus heros                    410
flagrantesque genas vidit miserumque pudorem,
has tandem voces dedit et solatus amantem [est]
'fersne aliquam spem lucis?' ait. 'miserata laborem
nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?
ne precor infando similem te, virgo, parenti                    415
gesseris. haud tales decet inclementia vultus.
hascine nunc grates, haec exspectata laborum
dona dari decuit? sic te sub teste remitti
fas mihi, virgo, ~tuum~? iustas da vocibus aures.
nec pater ille tuus tantis me opponere monstris                    420
(quid meritum?) aut tales voluit <ex>pendere poenas.
an iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus
quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis
aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
perfidus atque suis extemplo cedere regnis.                    425
spem mihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua lege vides. occumbere tandem
possumus idque sedet quam non quaecumque subire
patris iussa tui. numquam sine vellere abibo
hinc ego, degenerem nec tu me prima videbis.'                    430
      Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
conticuisse viri iamque et sua verba reposci,
nec quibus incipiat demens videt ordine nec quo
quove tenus, prima cupiens effundere voce
omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti.                    435
haeret et attollens vix tandem lumina fatur:
'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
unde mei spes ulla tibi tantosque petisti
cur non ipse tua fretus virtute labores?
nempe ego si patriis timuissem excedere tectis                    440
occideras, nempe hanc animam cras saeva manebant
funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia virgo,
sola tibi quoniam tantis in casibus adsum
externae regina domus? miraris et ipse,
credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida silvae.                    445
sed fatis sum victa tuis. cape munera supplex
non mea teque iterum Pelias si perdere quaeret
inque alios casus, alias <si> mittet ad urbes,
heu formae ne crede tuae!' Titania iamque
gramina Persaeasque sinu depromere vires                    450
coeperat. his iterum compellat Iasona dictis:
'si tamen aut superis aliquam spem ponis <in istis>
aut tua praesenti virtus [te] educere leto
si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,
me sine et insontem misero dimitte parenti.'                    455
dixerat. extemplo (neque enim <im>matura ruebant
sidera et extremum suspexerat axe Booten)
cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu
non secus ac patriam pariter famamque decusque
obicit. ille manu subit et vim corripit omnem.                    460
      Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquam
cessit ab ore pudor propiorque implevit Erinys,
carmina nunc totos volvit figitque per artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam                    465
iamque sui tauris languent absentibus ignes.
'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume
quam modo funerea tenuit Discordia dextra.
hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes.
protinus in sese conversa furoribus ibit                    470
cuncta phalanx atque ipse fremens mirabitur et me
respiciet fortasse pater.' sic deinde locuta
iam magis atque magis mentem super alta ferebat
aequora, pandentes Minyas iam vela videbat
se sine. tum vero extremo percussa dolore                    475
arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:
'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,
crede, tui. quantum hinc aberis, dic quaeso, profundi?
quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat
cura mei quocumque loco, quoscumque per annos                    480
atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
munera, servatum pudeat nec virginis arte.
ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?
an me mox merita morituram patris ab ira
dissimulas? te regna tuae felicia gentis,                    485
te coniunx natique manent; ego prodita abibo
nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'
protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
flexerat et simili iamdudum adflarat amore)
'tune' ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta                    490
credis et ulla peti sine te loca? redde tyranno
me potius, recipe ingratos atque exue cantus!
quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem
si non et genitor te primam amplectitur Aeson
teque tuo longe fulgentem vellere gaudens                    495
spectat et ad primos procumbit Graecia fluctus?
respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
per te, quae superis divisque potentior imis,
perque haec, virgo, tuo redeuntia sidera nutu
atque per has nostri iuro discriminis horas:                    500
umquam ego si meriti s<im> noctis <et> immemor huius,
si te sceptra, domum, si te liquisse parentes
senseris et me iam non haec promissa tuentem,
tum me non tauros iuvet evasisse ferosque
terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis                    505
flamma tuaeque artes. nullus succurrere contra
ingrato queat et siquid tu saevius istis
adicias meque in medio terrore relinquas.'
audiit atque simul meritis periuria poenis
despondet questus semper Furor ultus amantis.                    510
      Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque
et nunc ora levant audaci laeta iuventa,
ora simul totiens dulces rapientia visus,
nunc deicit vultus aeger pudor et mora dictis
redditur ac rursus conterret Iasona virgo:                    515
'accipe perdomitis quae deinde pericula tauris
et quis in Aeolio maneat te vellere custos.
nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
crede, labor. quem--tanta utinam fiducia nostri                    520
sit mihi nocturnaeque Hecates--<. . . . . . .                    521a
. . . . . . . . . . . . . . .> nostrique vigoris.'                    521b
dixerat utque virum doceat, quae monstra supersint,
protinus immensis recubantem anfractibus anguem
turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit                    525
sibila seque metu postquam sua vellera circum
sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
'quis fragor hic? quaenam tantae, dic, virgo, ruinae?'
exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.                    530
illa tacet retinens tandemque ait angue represso:
'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,
heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.
o utinam [ut] nullo te sim visura labore
ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum                    535
ipsaque pervigilis calcare volumina monstri.
contingat bis deinde mori!' sic fata profugit
seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
      Et iam puniceo regem spes vana sub ortu
extulerat, quantis nox una diremerit undis                    540
Aesoniden, liberne freto iam vultus aperto
utque prius totum sileat mare, dumque ea longe
explorare ~quaeat~, contra venit Arcas Echion
dicta ferens iam Circaeis Mavortis in agris
stare virum, daret aeripedes in proelia tauros.                    545
rex 'vocor en ultro' dixit seque abripit aula
'vos mihi nunc primum ~in flammas~ invertite, tauri,
aequora, nunc totas aperite et volvite flammas.
exeat Haemonio messis memoranda colono.
tuque tuum pestem in Graium da, nata, draconem                    550
ipsius aspectu pereant in velleris, ipsa
terga mihi diros servent infecta cruores.'
fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.
pars et Echionii subeunt immania dentis
semina, pars diri portant grave robur aratri.                    555
at sua magnanimum contra Pagasaea iuventus
prosequitur stipatque ducem. tum maxima quisque
dicta dedit saevisque procul discessit ab agris.
fixerat ille gradus totoque ex agmine solus
stabat ut extremis desertus ~ab orbibus axis~,                    560
quem iam lassa dies Austrique ardentis harenae
aut quem Rhipaeas exstantem rursus ad arces
nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror;
cum subito attoniti longissima Phasidis unda
Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus                    565
fulsit et ardentes stabula effudere tenebras.
ac velut ex una siquando nube corusci
ira Iovis torsit geminos mortalibus ignes
aut duo cum pariter ruperunt vincula venti
dantque fugam, sic tunc claustris evasit uterque                    570
taurus et immani proflavit turbine flammas
arduus atque atro volvens incendia fluctu.
horruit Argoae legio ratis, horruit audax
qui modo virgineis servari cantibus Idas
flebat et invito prospexit Colchida vultu.                    575
non tulit ipse moras seseque immisit Iason,
diversos postquam ire videt, galeamque minantem
quassat <et> errantem dextra ciet obvius ignem.
ut tandem stetit et torvo se lumine flexit,
qui prior adversi respexit Iasonis arma,                    580
cunctatus paulum subito furit. aequora non sic
in scopulos irata ruunt eademque recedunt
fracta retro. bis fulmineis se flatibus infert
obnubitque virum, sed non incendia Colchis
adspirare sinit clipeoque inliditur ignis                    585
frigidus et viso pallescit flamma veneno.
inicit Aesonides dextram atque ardentia vincit
cornua, dein totis propendens viribus haeret.
ille virum atque ipsam tunc te, Medea, recusans
concutit et tota nitentem carminis ira                    590
portat; iners tandem gravius mugire recedens
incipit et fesso victus descendere cornu.
respicit hinc socios immania vincula poscens
Aesonides iamque ora premit trahiturque trahitque
obnixusque genu superat cogitque trementes                    595
sub iuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis
exarmat lentumque offert timideque minantem
iamque propinquanti noctem[que] implicat. ille fatiscens
in caput inque umeros ipsa vi molis et irae
proruit. invadit totusque incumbit Iason                    600
desuper atque suis defixum flatibus urget
utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro
suscitat ipse genu saevaque agit insuper hasta,
non secus a medio quam si telluris hiatu
terga recentis equi primumque invasit habenis                    605
murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa.
      Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili
fertilis arva secet, plena sic semina dextra
spargere gaudet agris oneratque novalia bello.
Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso                    610
clangor et ex omni sonuerunt cornua sulco,
bellatrix tunc gleba quati pariterque creari
armarique phalanx totisque insurgere campis.
cessit et ad socios paulum se rettulit heros
opperiens ubi prima sibi daret agmina tellus.                    615
at vero ut summis iam rura recedere cristis
vidit et infesta vibrantes casside terras
advolat atque, imo tellus qua proxima collo
necdum umeri videre diem, prior ense sequaci
aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti                    620
aut primas a matre manus premit obvius ante.
nec magis aut illis aut illis milibus ultra
sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius Hydrae
agmina Palladios defessus respicit ignes.
ergo iter<um> ad socias convertere Colchidos artes                    625
et galeae nexus ac vincula dissipat imae
cunctaturque tamen totique occurrere bello
ipse cupit. spes nulla datur, sic undique densant
terrigenae iam signa duces clamorque tubaeque.
iamque omnes videre virum iamque omnia contra                    630
tela volant. tum vero amens discrimine tanto
quam modo Tartareo galeam dedit illa veneno
in medios torsit; conversae protinus hastae.                    634
qualis ubi atto<nitos> maestae Phrygas annua Matris
ira vel exsectos lacerat Bellona comatos,
haud secus accensas subito Medea cohortes
implicat et miseros agit in sua proelia fratres.
omnis ibi Aesoniden sterni putat, omnibus ira
aequalis. stupet Aeetes ultroque furentes                    640
ipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebant
agmina nec quisquam primus ruit aut super ullus
linquitur atque hausit subito sua funera tellus.
      Protinus in fluvium fumantibus evolat armis
Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors                    645
intrat equis uritque gravem sudoribus Hebrum
aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu
cum fugit et Siculo respirat in aequore Cyclops.
redditus hinc tandem sociosque amplexus ovantes
haud iam mendacem promissa reposcere regem                    650
dignatur nec, si ipse sibi terga ingerat ultro
qui pepigit, velit in pacem dextramque reverti
amplius. ambo truces, ambo abscessere minantes.

Valerius Flaccus The Latin Library The Classics Page