RICHERI HISTORIARUM LIBRI QUATUOR

LIBER TERTIUS.

1. Peractis autem exequiis, Gerberga regina, legatos dirigit fratribus suis, Ottoni regi, ac Brunoni ex praesule duci; necnon et Hugoni Galliarum duci, petens per eos, Lotharium filium suum in regnum patri defuncto succedere. Adveniunt itaque ab Ottone rege omnes ex Belgica duce Brunone principes, sed et ex Germania aliqui. Adest etiam Hugo Galliarum dux. Conveniunt quoque Burgundiae et Aquitaniae simulque et Gothiae principes. Episcopi etiam e diversis regionum urbibus conveniunt. Atque hi omnes in urbem Remorum apud Gerbergam reginam pari voto collecti sunt. Omnium fit consensus; omnibus animo inest, Lotharium patri defuncto succedere.

2. Universorum itaque consensu, a domno Artoldo Remorum metropolitano, favente Brunone ejus avunculo, principibusque diversarum gentium laudantibus, Lotharius duodennis, rex creatur in basilica sancti Remigii, ubi pater suus tumulatus cum aliis regibus sepultis quiescebat. Creatusque rex, a matre Gerberga simulque et principibus Laudunum, ubi ex antiquo regia esse sedes dinoscitur, magna rerum ambitione inclitus deducitur. Dux continue ei individuus assidet; et ad multam regis benivolentiam animum intendens, postquam principes in sua discessere, privatis cum rege colloquiis coutebatur. Et ut suae fidelitatis virtutem penitus demonstraret, regem ejusque matrem suas urbes et oppida in tota Neustria visere petit, obtinetque.

3. Deducitur ergo a duce rex cum matre regina per Neustriam, ac ab eo decentissime excipitur Parisii, Aurelianis, Carnoti, Turonis, Bleso, aliisque quam plurimis Neustriae urbibus oppidisque. Inde quoque cum exercitu in Aquitaniam feruntur. Et praemissis legatis, cum Wilelmus princeps occurrere nollet, Pictavim adoriuntur, principem ibi esse rati. Cum ergo exercitus vehementissime urbem attereret, et diutissime pugnam urbanis inferret, a quibusdam regiis castrum sanctae Radegundis urbi contiguum, clandestina irreptione captum atque succensum est. Comperto vero principem non adesse, tandem post duorum mensium dies, victus indigentia exercitu fatigato, ab obsidione disceditur.

4. Wilelmus vero Arverniae fines perlustrans quae est Aquitaniae pars, ab oppidis milites educebat, ad pugnam exercitum colligens. Collectoque in regem fertur. Quo rex comperto, duce favente exercitum in hostem reducit. Signisque infestis congreditur. Acerrime dimicatum est, nonnullis utrimque fusis. Sed regio equitatu praevalente, Aquitanos fuga exagitat. Regiae vero acies promtissime insecuntur. In qua fuga nonnulli Aquitanorum interfecti, plurimi autem capti fuerunt. Wilelmus vero devia secutus, cum duobus vix per abrupta profugit.

5. Rex ergo prospero belli successu insignis, acies iterum Pictavis inferri jubet. Arbitrabatur etenim, urbem tunc facillime capi posse, cum exercitus recentis belli animositate adhuc ferveat, et urbani multo detineantur metu, ob principis sui fugam, ejusque militum infelicem eventum. Dux itaque regis magnanimitatem multo favore excipiens, exercitum licet fatigatum, et tamen sua benignitate captum, urbi reducit. Urbani vero belli casu exanimes, vitam deposcunt, et pro urbis illesione supplicant. Cum autem exercitus urbem vi vellet irrumpere, et spolia asportare, dux habita apud eos dissuasione, intactam rege jubente reliquit. Rex autem ab urbanis obsides quot vult capit. Sicque duce interveniente, urbs ab exercitu liberata est, et sub pace sequestra obsidio solvitur. Prosperaque rerum fortuna, rex cum duce et exercitu Laudunum repetit. Dux vero Parisii receptus, in egritudinem decidit, qua nimium affectus, vitae finem accepit (956). Sepultusque est in basilica sancti Dionisii martiris.

6. Interea Ottone rege Bulizlao Sarmatarum regi bellum inferente, Ragenerus quidam quem Otto rex ob custodiam in Belgica dimiserat, multa quae illicita erant praesumebat. Inter quae aedes regias et praedia regalia Gerbergae reginae quae in Belgica erant, tirannica temeritate pervadit. Regina vero apud suos de repetendis praediis et aedibus regiis privatim consultare non distulit.

7. Inter quos cum pater meus hujus rei dispositioni videretur idoneus, ab eo id summopere ordinandum petebatur. Quod etiam ipse disponendum suscipiens: Sinite, inquit, per dies aliquot me istud explorare. Et si quidem nostris viribus id par fuerit, procul dubio per hoc temporis intervallum contemplabimur. Ad alia interim vos ipsos conferte. Illud tantum a vobis expediatur, ut si a Deo nobis rei gerendae oportunitas conferatur, apud vos nulla mora attemptandi opus habeatur. Sic quoque a sese soluti sunt.

8. Pater meus itaque ad oppidum praedicti Rageneri quod dicitur Mons castratiloci, ubi etiam uxor ejus cum duobus filiis parvis morabatur, quosdam suorum quos ipse in militaribus instruxerat dirigit, qui loci habitudinem militumque numerum, rerum etiam fortunam ac famulorum exitum, vigilumque diligentiam, cautissime considerent. Procedunt itaque duo tantum in habitu paupertino, ac usque ad oppidi portam deveniunt. Exstruebantur tunc muri per loca potioribus aedificiis. Unde et lapidum caementique portitores, saepe per portam egrediebantur, regrediebanturque praesente eorum qui operi praesidebat. Adsunt exploratores, et ad comportandum lapides offerunt sese. Deputantur operi. Daturque eis clitellaria sporta. Comportant itaque caementum ac lapides, ac nummos singulos, singuli in dies accipiunt. Ante dominam etiam cum latomis et caementariis bis cibati sunt, curiose omnia contemplantes. Dominae etiam cubiculum, ejusque natorum diverticulum, sed et famulorum egressum et regressum, actionumque tempestatem, ubi etiam oppidum insidiis magis pateat, multa consideratione pernotant. Et diebus quatuor consumtis, dies imminebat dominica. Sicque accepta laboris mercede, ab opere soluti sunt. Redeunt igitur omnibus exploratis, ac patri meo talia referunt.

9. Ille in multa spe omnia ponens, regina conscia, cum duabus cohortibus oppidum adit, ac ducentibus iis quos praemiserat, per locum competentem nocturnus ingreditur. Portas et exitus omnes pervadit, ac custodes, ne quis effugiat, deputat. Ipse ad cubiculum dominae, ferventissimus tendit. Eumque ingressus, matrem cum duobus natis comprehendit. Alii vero ornamentis asportandis insistebant. Comprehendit et milites, oppidumque succendit. Quo combusto, cum domina et natis, militibusque comprehensis, ad reginam Gerbergam reversus est.

10. Quod Ragenerus comperiens, tanta necessitate ductus, Brunonem fratrem reginae postulat, ut mature colloquium quo jubeat regina constituatur, ubi ipse uxorem et natos recipiat, et regina aedes et praedia resumat. Quod etiam statuto tempore factum est. Nam habitis utrimque rationibus, regina a tiranno praedia recepit, et ipse uxorem et natos, militesque reduxit.

11. (959.) His ita gestis, Rotbertus Trecarum princeps, Heriberti tiranni filius, Hugonis vero abdicati frater, Lothario regi injuriam hac arte molitus est. Castrum regium quod Divion dicitur, secus Oscaram torrentem conditum, multa cupiditate sitiebat, eo quod per eum si id habere posset, optimam Burgundiae partem ad suum jus transire posse arbitrabatur. Illum itaque qui castro praeesse videbatur, de transfugio ad sese per legatos alloquitur, plurima spondens, et majora sub jurejurando pollicens. Apud regem quoque multam rerum inopiam asserens, apud sese vero sufficientes opes, oppida nonnulla, aliaque desiderabilium insignia vehementissime protestans. Tunc juvenis rerum cupidine captus, pro transfugio mercedem quaerit. At illi mercedis nomen edicunt. Ille vero ex promissis jusjurandum postulat, capitque. Et tempore congruo, tirannum cum multa militum manu, intra oppidum excipit, ac sese ei commitens, fidem pro militia accommodat. Pervaso autem oppido, regii milites contumeliose pelluntur. Deputantur vero ibi milites tiranni.

12. (960.) Perlata sunt haec ad regem. Rex vero Brunoni avunculo legatos dirigit, copias ab eo postulans. Nec moratur Bruno, et cum duobus milibus armatorum ex Belgica, terram tiranni occupat, urbemque Trecasinam obsidione circumdat. Rex vero cum matre, erepto castro exercitum inducit. Cum ergo duplici exercitu tirannus urgeretur, caedit, et ab rege indulgentiam petit. Coactusque obsides et sacramenta dat; et insuper oppidi proditorem victus tradit. Qui mox prolata ab rege sententia, ante oppidi portam, coram patre decollatur.

13. (961.) Rex vero oppido potitus, cum matre Laudunum redit. Huc ex diversis regionibus ad regem principes confluunt. Adsunt quoque ducis defuncti filii duo, Hugo et Otto, qui etiam regi fidelem militiam per jusjurandum coram omnibus spondent. Quorum benignitati rex non imparem liberalitatem demonstrans, Hugonem pro patre ducem facit, et insuper terram Pictavorum ejus principatui adjicit; Ottonem vero Burgundia donat.

14. In qua rerum distributione cum domnus ac reverendus Artoldus metropolitanus admodum in die laborasset, et prae solis fervore toto corpore sudasset, cum vestem abjiceret, per poros calore apertos, frigus autumnale irrepsit. Natoque ex interno frigdore epatis morbo, nimiis doloribus confectus, pridie Kalend. Octobr. a suo praesulatu annis 20 diem vitae clausit extremum.

15. (962.) Cujus peractis exsequiis, Hugo nuperrime dux Francorum ab rege factus, regem suppliciter adit, petitque pontificalem dignitatem ei restitui, eo quod ipse ante Artoldum ipsam adeptus fuerit, et non suo facinore sed Rodulfi regis invidia, Artoldum ei superductum memorat. Persistebat itaque ut redderetur. Et statim decreto regio, sinodus episcoporum post dies 40 habenda indicitur.

16. Colligitur ergo consummatis diebus in pago Meldensi secus fluvium Matronam, in vico qui vocatur..., ex Remensi ac Senonensi provinciis, sinodus 13 episcoporum praeside Senonense pontifice. Inter quos etiam fautores aliqui pro parte Hugonis videbantur, et maxime illi qui duci consuescebant, utpote Aurelianensis, et Parisiacus, Silletensis, quoque. Atque hi publice consultabant. Renitentibus autem Roricone Laudunensi, et Gubuino Catalaunico episcopis, et vehementissime asserentibus, quod a multitudine episcoporum excommunicatus, a minore eorum numero absolvi non posset, relinquitur ratio differenda, usque ad interrogationem papae Romani.

17. Nec multo post, et legatio dirigitur in Gallias a domno Johanne papa, qui jam succedebat Octoviano, domni Agapiti successori; asserens praedictum Hugonem abdicatum, tam sinodo Romana, quam Papiae nuperrime habita, ab episcopis Italiae anathematizatum, nisi ab iis quae illicite repetebat quiesceret. Qua legatione omnibus intimata, quaerimoniae ratio pessumdata est. Hugo itaque a fratre suo Rotberto receptus, nimia anxietate intra dies paucissimos Meldi defunctus est.

18. Bruno itaque metropolitanus et dux, cuidam ex collegio canonicorum Mettensium nomine Odelrico apud regem praesulatum quaerebat. Quod cum obtinuisset, coram adesse facit. Qui vir memorabilis, cum esset divitiis et nobilitate, litterarumque scientia adeo clarus, an rege largiente episcopatum suscipere audeat sciscitatur. Etenim tunc expetebatur a quodam illustri, cui a duce auxilium ferebatur. At ille utpote vir magnanimus, si rex largiatur, sese contra omnes et suscepturum et defensurum respondit. Quod etiam multam sibi ducis invidiam comparavit.

19. Ordinatur itaque in basilica sancti Remigii ab episcopis Remensis metropolis diocesaneis, Widone scilicet Suessonico, Roricone Laudunensi, Gibuino Catalaunico, Hadulfo Noviomensi, atque Wicfrido Virdunensi (963). Factusque praesul, mox tirannos qui suae aecclesiae res pervaserant, ut ad satisfaciendum redeant, jure aecclesiastico advocat. Atque inde per tres dierum quadragenas concessit esse consulendum.

20. (964.) Evoluto vero tempore, Tetbaldum Turonicum cum aliis rerum aecclesiasticarum pervasoribus anathemate damnat. Post non multos autem dies penitentia ducti, ad praesulem satisfacturi redeunt, atque res pervasas legaliter reddunt (965). Recipit itaque domnus praesul ab Heriberto quidem Sparnacum vicum populosum ac opulentum, ab Tetbaldo vero castrum Codiciacum, eosque a vinculo anathematis absolvit. Et Tetbaldi quidem filio, qui sese sibi commiserat, militaturum, castrum sub conditione servandae fidelitatis concedit.

21. Quo etiam tempore Arnulfus Morinorum princeps, hac vita decessit. Cujus terram Lotharius, rex ingressus, filio defuncti liberaliter reddit, eumque cum militibus jure sacramentorum sibi annectit.

22. (969.) Huic quoque regalis nobilitatis vir Adalbero, ex Mettensium similiter collegio, strenue ac feliciter successit. Qui quanto suis profuerit, et quanta ab aemulis plus justo passus sit, opere sequenti declarabitur. Hic in initio post sui promotionem, structuris aecclesiae suae plurimum studuit. Fornices enim qui ab aecclesiae introitu per quartam pene totius basilicae partem, eminenti structura distendebantur, penitus diruit. Unde et ampliore receptaculo, et digniore scemate, tota aecclesia decorata est. Corpus quoque sancti Kalisti papae et martiris, debito honore in ipso aecclesiae ingressu, loco scilicet editiore collocavit; ibique altare dedicans, oratorium fundendis Deo precibus commodissimum aptavit. Altare praecipuum crucibus aureis insigniens, cancellis utrimque radientibus obvelavit.

23. Preter haec etiam altare gestatorium non viliori opere effinxit. Super quod sacerdote apud Deum agente, aderant quatuor evangelistarum expressae auro et argento imagines, singulae in singulis angulis stantes. Quarum uniuscujusque alae extensae, duo latera altaris ad medium obvelabant. Facies vero agno immaculato conversas intendebant. In quo etiam ferculum Salomonis imitari videbatur. Fecit quoque candelabrum septifidum; in quo cum septem ab uno surgerent, illud significare videbatur, quod ab uno Spiritu septem gratiarum dona dividantur. Nec minus et arcam opere eleganti decoravit; in qua virgam et manna id est sanctorum reliquias operuit. Coronas quoque non minima inpensa fabrefactas in aecclesiae decus suspendit. Quam fenestris diversas continentibus historias dilucidatam, campanis mugientibus acsi tonantem dedit.

24. Canonicos etiam qui in propriis hospiciis degentes, tantum sua curabant, jure communicatis vivere instruxit. Unde et claustrum monasterio addidit, in quo die morantes, cohabitarent, necnon et dormitorium, ubi noctu in silentio quiescerent, refectorium quoque, ubi de communi considentes reficerentur. Legesque ascripsit, ut orationis tempore in ecclesia nihil nisi signo peterent, praeter quod necessitatis afferret inpulsio. Cibum una taciturni caperent; post prandium, in gratiarum actione laudes Deo decantarent. Completorio vero expleto, silentium usque laudes matutinas nullatenus violarent. Jam horoscopo pulsante excitati, ad laudes persolvendas sese praevenire contenderent. Ante horam diei primam, libertas egrediendi a claustro, nemini concessa erat, praeter hos qui curis eorum insistebant. Et ne quis per ignorantiam quicquam faciendum relinqueret, sancti Augustini instituta, Patrumque decreta cotidie eis recitanda indixit.

25. Monachorum quoque mores, quanta dilectione et industria correxit, atque a seculi habitu distinxit, sat dicere non est. Non solum enim religionis dignitate eos insignes apparere studuit, verum etiam bonis exterioribus augmentatos nullo modo minui prudens adegit. Quos cum multo coleret amore, praecipua tamen beati Remigii Francorum patroni monachos caritate extollebat; unde et eorum res stabiliri in posterum cupiens, Romam concessit (971?). Et utpote vir nobilis et strenuus, et fama celibis vitae omnibus clarus, a beatae memoriae Johanne papa, cum multa reverentia exceptus est. A quo etiam post mutua colloquia jussus, in die natalitia Domini duodecim praecedentibus episcopis missarum sollempnia celebravit. In tanta ejus gratia habitus, ut ab eo rogaretur petere, si quid optaret.

26. Quod metropolitanus Adalbero de rebus sancti Remigii a papa Johanne privilegium fieri petiit, tunc vir memorabilis sic exorsus: Quoniam, inquit, pater sanctissime multa caritate filium complexus ad te amplius attraxisti, quod tibi onerosum sit petendum non arbitror. Novi enim, quod diligens pater, interdum filio gravari gaudeat. Sed illud petere me proposui, quod et tanto patri onerosum non fiat, et petenti satis commodi comparet. Est mihi in Galliis monachorum coenobium, non longe ab urbe Remorum situm. Ubi etiam beati Remigii Francorum patroni corpus sanctissimum decentissime quiescit, cui etiam honor exhibetur debitus. Cujus res in posterum stabiliri firmiter quaerens, vestrae auctoritatis privilegio confirmari inpraesentiarum deposco, terras videlicet cultas atque incultas, silvas et pascua, vineas ac pemeria, torrentes et stagna; castri quoque illorum munitatem, villarumque liberalem intra et extra potestatem, tandem etiam res omnes mobiles atque inmobiles vestri apostolatus dignitas solidet atque confirmet. Abbatiam quoque sancti Timothei martiris quae nostri juris esse videtur, sub vestri praesentia, horumque episcoporum testimonio eis concedo, ut inde pauperibus administretur, et memoria nostri servis Dei in coenobio habeatur. Haec igitur superioribus addita in jus praedicti sancti transeat, atque illius propria, vestra similiter auctoritate confirmetur.

27. Ad haec domnus papa: Res, inquit, domni ac patroni nostri Remigii, nostri apostolatus sententia stabiliri tutasque in perpetuum fieri, quin etiam de tuo quicquid placet addi, libentissime concedo. Scripto etiam id roborari non solum mea, set et horum qui adsunt episcoporum auctoritate constituo. Moxque scriptum iri jussit, coramque scriptum legi praecepit.

28. Cujus textus hujusmodi est: Johannes servus servorum Dei............

29. Quod in auribus omnium qui aderant perlectum, sigilli sui nota insignivit, atque episcopis roborandum porrexit. Quibus gestis, metropolitanus domni papae atque episcoporum licentia digressus, Galliis sese recepit, directoque itinere sancti praedicti sepulchrum devotus petiit, eique in collegio monachorum privilegium scriptum legavit. Monachi datum excipientes, archivo servandum mandant, gratiasque pro tanta liberalitate decenter impertiunt.

30. Quod Adalbero privilegium in sinodo ab episcopis confirmari fecit. His ita habitis, post sex mensium tempus ad montem sanctae Mariae, qui locus est Remorum diocesaneus, ab eodem metropolitano sinodus episcoporum habita est. Quibus considentibus, post quaedam sinodo utilia, atque sanctae aecclesiae commoda, metropolitanus coram sic concionatus ait: Quoniam patres reverendi gratia sancti Spiritus hic collecti sumus, et quae de statu sanctae aecclesiae visa sunt utilia ordinavimus, restat adhuc res mihi adeo placens, et nonnullis nostrae aecclesiae filiis nunc et in posterum profutura; quam etiam vestrae dignitati indicandam arbitror, atque roborandam. Ante septem mensium dies, ut vobis quoque notissimum est, in Italiam concessi, Romamque deveni, ac domni et apostolici viri Johannis colloquio simulque et benivolentia familiarissime usus, ab eo petere si quid optarem monitus sum. Ratusque petendum ut res domni ac patroni nostri Remigii, suae auctoritatis privilegio contra quoslibet tirannos stabiliret, et abbatiam sancti Timothei martiris, a me datam illis uniret, id absque refragatione obtinui. Scripsit ergo, ac coram episcopis numero duodecim recitari jussit, eisque roborandum porrexit. Quod et domni papae sigilli nota insignitum, vobis quoque roborandum attuli, ut plurimorum auctoritate subnixum, nullorum machinatione quandoque valeat dissolvi. Unde et a vobis idem roborari volo. Sinodus dixit: Roboretur. Prolatum igitur a metropolitano, in concilio recitatum est eisque porrectum, et ab eorum singulis manu imposita roboratum. Quod etiam a monachis qui ibi aderant exceptum, archivo monasterii relatum est.

31. Conquestio metropolitani de monachorum religione, rituumque correctione. Inter hec quoque et alia utilia quae ibi constituta sunt, de monachorum religione a metropolitano motu gravissimo conquestio habita est, eo quod ritus a majoribus constituti, a quibusdam depravati et immutati viderentur. Unde et sub episcoporum praesentia ab eodem decretum est, ut diversorum locorum abbates convenirent, et inde utiliter consulerent. Hujusque habendae rationis tempus et locus mox constituta sunt, et sic sinodus soluta est.

32. Quod abbas Rodulfus abbatum primas fuerit. Interea tempus advenit. Abbates quoque ex diverso in unum collecti sunt. Quorum praecipuus et primas constitutus est, vir divae memoriae Rodulfus, ex coenobio sancti Remigii abbas. Quo praesidente et praelaturae dignitatem tenente, alii circum dispositi sunt. Metropolitanus vero, ex adverso in cliotedro resedit. Qui primatis aliorumque patrum hortatu concionatus, sic praelocutus est:

33. Praelocutio metropolitani in sinodo abbatum. Magnum est patres sanctissimi bonos quosque convenire, si fructum virtutis quaerere elaborent. Inde enim et bonorum utilitates, et rerum honestas comparatur. Sicut econtra pernitiosum si pravi confluant, ut illicita quaerant et expleant. Unde et vos quos in Dei nomine collectos arbitror, optima quaerere hortor, atque ex malivolentia nihil moliri moneo. Amor secularis et odium, apud vos locum nullum habeant, quibus enervatur justitia, aequitas suffocatur. Vestri ordinis antiqua religio, ab antiquitatis honestate ut fama est supra modum aberravit. Dissidetis enim inter vos, in ipsa regularis ordinis consuetudine, cum aliter alter, alter aliter velit ac sentiat. Quapropter et sanctitati vestrae hactenus multum derogatum est. Unde et utile duxi, ut vobis hic gratia Dei in unum collectis, suadeam idem velle, idem sentire, idem cooperari, ut eadem voluntate, eodem sensu, eadem cooperatione, et virtus neglecta repetatur, et pravitatis dedecus vehementissime propulsetur.

34. Responsio primatis et in pravos indignatio. Ad haec abbatum primas: Quod hic, inquit, a te promulgatum est pater sanctissime, alta memoria condendum est, eo quod et corporum dignitatem, et animarum salutem affectes. Constat enim ad habitum virtutis neminem pervenisse, nisi quem talis animus munivit, quo et appetenda peteret, et vitanda refelleret. Unde et patet nos aliquid dedecoris contraxisse, quod ab appetendis aliquanto aberravimus. Quod etiam multa objurgatione reprehendendum est, cum nec ignavia nos praecipitaverit, nec inopia ad id impulerit.

35. Item indignatio primatis in monachos. Quae enim vis impulit, ut monachus intra claustra monasterii dominicis servitiis mancipandus, compatrem habeat, et compater dicatur? Et o quantum nostro ordini dissentiat considerate. Si inquam compater est, ut a verisimili probabile efferam, cum eo qui pater est ipse est pater. Si vero pater est, filium vel filiam habere dubium non est. Unde et scortator potius quam monachus dicendus est. Sed quid de commatre? Quid in hoc nomine a secularibus perpenditur, nisi turpitudinis consentanea? Hoc licet verisimile dicens, secularibus non praejudico, sed nostro ordini illicita reprehendo. Quod quia ineptum videtur, vestra interminatione inhibendum est. His venerandus metropolitanus subjungens: Si, inquit, placet sinodo interdicetur. Sinodus dixit: Interdicatur. Metropolitani itaque auctoritate, omnium consensu inhibitum est.

36. Secunda primatis objectio. Rursusque primas exorsus: Adhuc, inquit, nostro ordini inimica proferam. In quo quidam dinoscuntur, quibus mos inolevit, ut soli a monasteriis egrediantur, soli foris nullo sui operis teste maneant, et quod pessimum est, absque fratrum benedictione et exeant, et sine ea redeant. Unde non dubium est, eos facilius posse falli, quos fratrum orantium benedictio non munit. Inde est quod turpitudo vitae, morum pravitas, proprietatis peculium, nobis a calumniantibus intenduntur. Unde etiam necesse est, ut his calumniis subdamur, cum repulsioni testes habere non possimus. Hoc quoque vestra censura prohibeat. Sinodus dixit: Prohibeatur. Et memorabilis metropolitanus: Hoc quoque, inquit, nostra auctoritate prohibemus.

37. Tertia primatis indignatio. His quoque primas alia adjungens: Quoniam, inquit, de vitiis nostri ordinis dicere coepi, nihil relinquendum putavi, ut his amotis, religio nostra acsi enubilata reluceat. Sunt enim inquam nostri ordinis quidam, quibus curae est pillea aurita capiti manifeste imponere, pellesque peregrinas pilleo regulari praeponere, pro abjectae vestis habitu, vestes lautissimas induere. Nam tunicas magni emptas, plurimum cupiunt, quas sic ab utroque latere stringunt, manicisque et giris diffluentibus diffundunt, ut artatis clunibus et protensis natibus potius meretriculis quam monachis a tergo assimilentur.

38. De superfluo vestitum colore. Quid vero de colore vestium? Unde tantum decepti sunt, ut dignitatis merita coloribus comparent. Nam nisi tunica nigro colore deceat, ea indui nullo modo placet. Quod si etiam nigro albus laneficii opere intermixtus sit, hic quoque talis vestem abjectam facit. Fulvus quoque abjicitur. Nec minus niger nativus, non sufficit, nisi etiam corticum inficiatur sucis. Atque haec de vestibus.

39. De calciamentorum superfluitate. De calciamentorum vero superfluitate quid referam? Tantum enim in his insaniunt, ut commoditatem sibi plurimam per ea auferant. Ea enim sic arta induunt, ut cippati pene impediantur. In quibus etiam rostra componunt; aures hinc inde erigunt; et ne folleant magno opere elaborant. Ut luceant quoque, famulis consciis indicunt.

40. De linteis et operibus superfluis. An lintea operosa atque pellicea operimenta sileam? Cum inquam a majoribus clementiae gratia prolenis indui pellibus mediocribus concessum sit, vitium superfluitatis irrepsit. Unde et nunc peregrinis operimentis limbos bipalmos circumducunt, atque pannis Noricis ea desuper duplicant. Linteis vero pro stragulis minime uti concessum est; sed a quibusdam minus religiosis, caeteris superfluis id additum est. Quorum numerus cum ex locis diversis plurimus esset, a pluritate malorum bonorum paucitati id persuasum est.

41. De femoralibus iniquis. Sed quid femoralia iniqua referam? Horum etenim tibiales quater sesquipede patent, atque ex staminis subtilitate etiam pudenda intuentibus non protegunt; in quorum compositione id uni non sufficit, quo duo contenti ad plenum esse valerent. Haec coram hic relata, an prohiberi veliis, indicate. Caetera vero nostris conciliis in privato corrigenda sunt. Sinodus dixit: Et prohibeantur.

42. Responsio metropolitani ad primatem. Ad haec quoque metropolitanus subjunxit: Gravitatis quidem vestrae fuit pauca dicendo pluribus parcere; sed quoniam haec quae reprehensimus in vestro ordine subjacent, alia nobis, alia vero privatis conciliis corrigenda judicatis, idem sentio, idem laudo. Unde etiam quae hic inhiberi vestra gravitas petit, nostra auctoritas interdicit. Quae vobis silendo reservastis, vestris relinquimus inmutanda juditiis. His quoque dictis, sinodus soluta est. Quo tempore, monachorum religio admodum floruit, cum eorum religionis peritissimus metropolitanus, hujus rei hortator esset et suasor. Et ut nobilitati suae in omnibus responderet, aecclesiae suae filios studiis liberalibus instruere utiliter quaerebat.

43. Adventus Gerberti in Galliam. Cui etiam cum apud sese super hoc aliqua deliberaret, ab ipsa Divinitate directus est Gerbertus, magni ingenii ac miri eloquii vir, quo postmodum tota Gallia acsi lucerna ardente, vibrabunda refulsit. Qui Aquitanus genere, in coenobio sancti confessoris Geroldi a puero altus, et grammatica edoctus est. In quo utpote adolescens cum adhuc intentus moraretur, Borrellum citerioris Hispaniae ducem orandi gratia ad idem coenobium contigit devenisse. Qui a loci abbate humanissime exceptus, post sermones quotlibet, an in artibus perfecti in Hispaniis habeantur, sciscitatur. Quod cum promptissime assereret, ei mox ab abbate persuasum est, ut suorum aliquem susciperet, secumque in artibus docendum duceret. Dux itaque non abnuens, petenti liberaliter favit, ac fratrum consensu Gerbertum assumptum duxit, atque Hattoni episcopo instruendum commisitt Apud quem etiam in mathesi plurimum et efficaciter studuit. Sed cum Divinitatis Galliam jam caligantem magno lumine relucere voluit, praedictis duci et episcopo mentem dedit, ut Romam oraturi peterent. Paratisque necessariis, iter carpunt, ac adolescentem commissum secum deducunt. Inde Urbem ingressi, post praeces ante sanctos apostolos effusas, beate recordationis papam.... adeunt, ac sese ei indicant, quodque visum est de suo jocundissime impertiunt.

44. Quod Atto Romae moratus decessit. Nec latuit papam adolescentis industria, simulque et discendi voluntas. Et quia musica et astronomia in Italia tunc penitus ignorabantur, mox papa Ottoni regi Germaniae et Italiae per legatum indicavit, illuc hujusmodi advenisse juvenem, qui mathesim optime nosset, suosque strenue docere valeret. Mox etiam ab rege papae suggestum est, ut juvenem retineret, nullumque regrediendi aditum ei ullo modo praeberet. Sed et duci atque episcopo qui ab Hispaniis convenerant, a papa modestissime indicitur, regem velle sibi juvenem ad tempus retinere, ac non multo post eum sese cum honore remissurum; insuper etiam gratias inde recompensaturum. Itaque duci ac episcopo id persuasum est, ut hoc pacto juvene dimisso, ipsi in Hispanias iter retorquerent. Juvenis igitur apud papam relictus, ab eo regi oblatus est. Qui de arte sua interrogatus, in mathesi se satis posse, logicae vero scientiam se addiscere velle respondit. Ad quam quia pervenire moliebatur, non adeo in docendo ibi moratus est.

45. Quod ab Ottone rege logico commissus sit. Quo tempore G. Remensium archidiaconus in logica clarissimus habebatur. Qui etiam a Lothario Francorum rege eadem tempestate Ottoni regi Italiae legatus directus est. Cujus adventu juvenis exhilaratus, regem adiit, atque ut G..... o committeretur optinuit. E G..... o per aliquot tempora haesit, Remosque ab eo deductus est. A quo etiam logicae scientiam accipiens, in brevi admodum profecit, G..... s vero cum mathesi operam daret, artis difficultate victus, a musica rejectus est. Gerbertus interea studiorum nobilitate praedicto metropolitano commendatus, ejus gratiam prae omnibus praemeruit. Unde et ab eo rogatus, discipulorum turmas artibus instruendas ei adhibuit.

46. Quem ordinem librorum in docendo servavit. Dialecticam ergo ordine librorum percurrens, dilucidis sententiarum verbis enodavit. Inprimis enim Porphyrii ysagogas id est introductiones secundum Victorini rhethoris translationem, inde etiam easdem secundum Manlium explanavit. Cathegoriarum, id est praedicamentorum librum Aristotelis consequenter enucleans. Periermenias vero, id est de interpretatione librum, cujus laboris sit, aptissime monstravit. Inde etiam topica, id est argumentorum sedes, a Tullio de Greco in Latinum translata, et a Manlio consule sex commentariorum libris dilucidata, suis auditoribus intimavit.

47. Quid provehendis rhethoricis providerit. Necnon et quatuor de topicis differentiis libros, de sillogismis cathegoricis duos, de ypotheticis tres, diffinitionumque librum unum, divisionum aeque unum, utiliter legit et expressit. Post quorum laborem, cum ad rhethoricam suos provehere vellet, id sibi suspectum erat, quod sine locutionum modis, qui in poetis discendi sunt, ad oratoriam artem ante perveniri non queat. Poetas igitur adhibuit, quibus assuescendos arbitrabatur. Legit itaque ac docuit Maronem et Statium Terentiumque poetas, Juvenalem quoque ac Persium Horatiumque satiricos, Lucanum etiam historiographum. Quibus assuefactos, locutionumque modis compositos, ad rhethoricam transduxit.

48. Cur eis sophistam adhibuerit. Qua instructis sophistam adhibuit; apud quem in controversiis exercerentur, ac sic ex arte agerent, ut praeter artem agere viderentur, quod oratoris maximum videtur. Sed haec de logica. In mathesi vero quantus sudor expensus sit, non incongruum dicere videtur. Arithmeticam enim quae est matheseos prima, inprimis dispositis accommodavit.

49. Qui labor et in mathematicis impensus sit. Inde etiam musicam, multo ante Galliis ignotam, notissimam effecit. Cujus genera in monocordo disponens, eorum consonantias sive simphonias in tonis ac semitoniis, ditonis quoque ac diesibus distinguens, tonosque in sonis rationabiliter distribuens, in plenissimam notitiam redegit.

50. Sperae solidae compositio. Ratio vero astronomiae quanto sudore collecta sit, dicere inutile non est, ut et tanti viri sagacitas advertatur, et artis efficacia lector commodissime capiatur. Quae cum pene intellectibilis sit, tamen non sine admiratione quibusdam instrumentis ad cognitionem adduxit. Inprimis enim mundi speram ex solido ac rotundo ligno argumentatus, minoris similitudine, majorem expressit. Quam cum duobus polis in orizonte obliquaret, signa septemtrionalia polo erectiori dedit, australia vero dejectiori adhibuit. Cujus positionem eo circulo rexit, qui a Graecis orizon, a Latinis limitans sive determinans appellatur, eo quod in eo signa quae videntur ab his quae non videntur distinguat ac limitet. Qua in orizonte sic collocata, ut et ortum et occasum signorum utiliter ac probabiliter demonstraret, rerum naturas dispositis insinuavit, instituitque in signorum comprehensione. Nam tempore nocturno ardentibus stellis operam dabat; agebatque ut eas in mundi regionibus diversis obliquatas, tam in ortu quam in occasu notarent.

51. Intellectilium circulorum comprehensio. Circuli quoque qui a Graecis paralleli, a Latinis aequistantes dicuntur, quos etiam incorporales esse dubium non est, hac ab eo arte comprehensi noscuntur. Effecit semicirculum recta diametro divisum. Sed hanc diametrum fistulam constituit, in cujus cacuminibus duos polos boreum et austronothum notandos esse instituit. Semicirculum vero a polo ad polum 30 partibus divisit. Quarum sex a polo distinctis, fistulam adhibuit, per quam circularis linea arctici signaretur. Post quas etiam quinque diductis, fistulam quoque adjecit, quae aestivalem circulationem indicaret. Abinde quoque quatuor divisis, fistulam identidem addidit, unde aequinoctialis rotunditas commendaretur. Reliquum vero spatium usque ad notium polum, eisdem dimensionibus distinxit. Cujus instrumenti ratio in tantum valuit, ut ad polum sua diametro directa, ac semicirculi productione superius versa, circulos visibus inexpertos, scientiae daret, atque alta memoria reconderet.

52. Sperae compositio planetis cognoscendis aptissima. Errantiumque siderum circuli cum intra mundum ferantur, et contra contendant, quo tamen artificio viderentur scrutanti non defuit. Inprimis enim speram circularem effecit; hoc est ex solis circulis constantem. In qua circulos duos qui a Graecis coluri, a Latinis incidentes dicuntur, eo quod in sese incidant complicavit; in quorum extremitatibus polos fixit. Alios vero quinque circulos, qui paralleli dicuntur, coluris transposuit, ita ut a polo ad polum 30 partes, sperae medietatem dividerent; idque non vulgo neque confuse. Nam de 30 dimidiae sperae partibus a polo ad primum circulum, sex constituit; a primo ad secundum quinque; a secundo ad tertium, quatuor; a tertio ad quartum, itidem quatuor; a quarto ad quintum, quinque; a quinto usque ad polum, sex. Per hos quoque circulos eum circulum obliquavit, qui a Graecis loxos, vel zoe, a Latinis obliquus vel vitalis dicitur, eo quod animalium figuras in stellis contineat. Intra hunc obliquum, errantium circulos miro artificio suspendit. Quorum absidas, et altitudines a sese etiam distantias, efficacissime suis demonstravit. Quod quemadmodum fuerit, ob prolixitatem hic ponere commodum non est, ne nimis a proposito discedere videamur.

53. Aliae sperae compositio signis cognoscendis idonea. Fecit praeter haec speram alteram circularem, intra quam circulos quidem non collocavit, sed desuper ferreis atque aereis filis signorum figuras complicavit. Axisque loco, fistulam trajecit, per quam polus coelestis notaretur, ut eo perspecto, machina coelo aptaretur. Unde et factum est, ut singulorum signorum stellae, singulis hujus sperae signis clauderentur. Illud quoque in hac divinum fuit, quod cum aliquis artem ignoraret, si unum ei signum demonstratum foret, absque magistro cetera per speram cognosceret. Inde etiam suos liberaliter instruxit. Atque haec actenus de astronomia.

54. Confectio abaci. In geometria vero non minor in docendo labor expensus est. Cujus introductioni, abacum id est tabulam dimensionibus aptam opere scutarii effecit. Cujus longitudini, in 27 partibus diductae, novem numero notas omnem numerum significantes disposuit. Ad quarum etiam similitudinem, mille corneos effecit caracteres, qui per 27 abaci partes mutuati, cujusque numeri multiplicationem sive divisionem designarent; tanto compendio numerorum multitudinem dividentes vel multiplicantes, ut prae nimia numerositate potius intelligi quam verbis valerent ostendi. Quorum scientiam qui ad plenum scire desiderat, legat ejus librum quem scribit ad C. grammaticum; ibi enim haec satis habundanterque tractata inveniet.

55. (969.) Fama Gerberti per Gallias et Italiam diffusa. Fervebat studiis, numerusque discipulorum in dies accrescebat. Nomen etiam tanti doctoris ferebatur non solum per Gallias, sed etiam per Germaniae populos dilatabatur. Transiitque per Alpes, ac diffunditur in Italiam, usque Thirrenum, et Adriaticum. Quo tempore, Otricus in Saxonia insignis habebatur. Hic cum philosophi famam audisset, adverteretque quod in omni disputatione, rata rerum divisione uteretur, agebat apud suos, ut aliquae rerum divisarum figurae, ab scolis philosophi sibi deferrentur, et maxime philosophiae, eo quod in rata ejus divisione, perpendere ipse facilius posset, an recte is saperet, qui philosophari videbatur, utpote in eo quod divinarum et humanarum scientiam profitetur. Directus itaque est Remos, Saxo quidam, qui ad haec videbatur idoneus. Is cum scolis interesset, et caute generum divisiones a Gerberto dispositas colligeret, in ea tamen maxime divisione, quae philosophiam ad plenum dividit, plurimum ordine abusus est.

56. Figura Gerberti philosophica per malivolos depravata, ab Otrico reprehenditur. Etenim cum mathematicae phisica par atque coaeva a Gerberto posita fuisset, ab hoc mathematicae eadem phisica ut generi species subdita est; incertumque utrum industria an errore id factum sit. Sicque cum multiplici diversarum rerum distributione, Otrico figura delata est. Quam ipse diligentissime revolvens, Gerbertum male divisisse apud suos calumniabatur, eo quod duarum aequalium specierum, alteri alteram substitutam ut generi speciem figura mentiebatur. Ac per hoc nihil eum philosophiae percepisse audacter astruebat. Illudque eum penitus ignorare dicebat, in quo divina et humana consistunt, sine quibus etiam nulli sit philosophandum. Tulit itaque ad palatium figuram eandem, et coram Ottone augusto iis qui sapientiores videbantur eam explicavit. Augustus vero cum et ipse talium studiosissimus haberetur, an Gerbertus erraverit admirabatur. Viderat etenim illum, et non semel disputantem audierat. Unde et ab eo praedictae figure solutionem fieri nimium optabat. Nec defuit rei occasio.

57. (970.) Nam venerandus Remorum metropolitanus Adalbero, post eundem annum Romam cum Gerberto petebat, ac Ticini augustum cum Otrico repperit. A quo etiam magnifice exceptus est, ductusque per Padum classe Ravennam. Et tempore oportuno, imperatoris jussu, omnes sapientes qui convenerant, intra palatium collecti sunt. Affuit praedictus reverendus metropolitanus; affuit et Adso abbas Dervensis, qui cum ipso metropolitano advenerat; sed et Otricus praesens erat, qui anno superiore Gerberti reprehensorem sese monstraverat. Numerus quoque scolasticorum non parvus confluxerat, qui imminentem disputationis litem summopere praestolabantur. Haerebant etenim, an Otrico, quispiam resistere auderet. Necnon et augustus hujusmodi certamen habendum callide pertractabat. Nitebatur autem Gerbertum incautum Otrico opponere, ut si incautus appeteretur, majorem controversandi animum in contrarium moveret. Otricum vero, multa proponere, nihilve solvere hortabatur. Atque his omnibus ex ordine considentibus, augustus eorum medius, sic e sublimi coepit:

58. Allocutio augusti Ottonis in conventu sapientium pro emendatione figurae. Humanam, inquiens, ut arbitror scientiam, crebra meditatio vel exercitatio reddit meliorem, quotiens rerum materia competenter ordinata, sermonibus exquisitis, per quoslibet sapientes effertur. Nam cum per otium sepissime torpemus, si aliquorum pulsemur questionibus, ad utillimam mox meditationem incitamur. Hinc scientia rerum a doctissimis elicita est. Hinc est quod ab eis prolata, libris tradita sunt, nobisque ad boni exercicii gloriam, derelicta. Afficiamur igitur et nos aliquibus objectis, quibus et animus excellentior ad intelligentiae certiora ducatur. Et eia inquam, jam nunc revolvamus, figuram illam de philosophiae partibus, quae nobis anno superiore monstrata est. Omnes diligentissime eam advertant; dicantque singuli quid in ea, aut contra eam sentiant. Si nullius extrinsecus indiget, vestra omnium roboretur approbatione. Si vero corrigenda videbitur, sapientium sententiis, aut improbetur, aut ad normam redigatur. Coramque deferatur jam nunc videnda. Tunc Otricus eam in aperto proferens, a Gerberto sic ordinatam, et a suis auditoribus exceptam scriptamque respondit; et sic domno augusto legendam porrexit. Quae perlecta, ad Gerbertum delata est. Qui diligenter eam percurrens, in parte approbat, et in parte vituperat, simulque non sic eam sese ordinasse asseruit.

59. Divisio theoreticae philosophiae in species. Rogatus autem ab augusto corrigere, ait: Quoniam, o magne caesar auguste, te his omnibus potiorem video, tuis ut par est jussis parebo. Nec movebit me malivolorum livor, quorum instinctu id factum est, ut rectissima philosophiae divisio probabiliter dilucideque a me nuper ordinata, unius speciei suppositione vitiata sit. Dico itaque mathematicam, phisicam, et theologicam, aequaevas eidem generi subesse. Earum autem genus, eis aequaliter participare. Nec fieri posse, unam eandemque speciem, una eademque ratione, eidem speciei et parem esse, et ut inferiorem acsi generi speciem subjacere. Et ego quidem de his ita sentio. Caeterum si quis contra haec contendat, rationem inde affectet, faciatque nos intelligere, quod fortassis naturae ipsius ratio, nemini adhuc contulisse videtur.

60. Philosophiae divisio. Ad haec Otricus, innuente augusto, sic ait: Quoniam philosophiae partes aliquot breviter attigisti, ad plenum oportet ut et dividas, et divisionem enodes. Sicque fieri poterit, ut ex probabili divisione, vitiosae figurae suspicio a te removeatur. Tunc quoque Gerbertus: Cum hoc inquit magni constet, ut pote divinarum et humanarum rerum comprehensio veritatis, tamen ut nec nos ignaviae arguamur, et auditorum aliqui proficere possint, secundum Vitruvii atque Boetii divisionem dicere non pigebit. Est enim philosophia genus; cujus species sunt, practice, et theoretice; practices vero species dico, dispensativam, distributivam, civilem. Sub theoretice vero non incongrue intelliguntur phisica naturalis, mathematica intelligibilis, ac theologia intellectibilis. Rursusque mathematicam sub phisica non praeter rationem collocamus.

61. Reprehensio divisionis ab Otrico inutilis, ac Gerberti responsio. Nisusque quod reliquum erat prosequi, Otricus subintulit: Miror inquiens vehementissime, quod phisicae mathematicam sic de propinquo subdidisti, cum inter utramque subalternum genus intelligi possit phisiologia. Vitiosum etenim valde videtur, si nimis longe petita pars, ad generis conferatur divisionem. Ad haec Gerbertus: Inde, inquit, vehementius mirandum videtur, quod mathematicam phisicae, suae videlicet coaevae, ut speciem subdiderim. Cum enim coaevae sub eodem genere habeantur, majore inquam admiratione dignum videtur, si alteri altera subdatur. Sed dico phisiologiam phisicae genus non esse quemadmodum proponis, nullamque earum differentiam aliam assero, nisi eam quam inter philosophiam et philologiam cognosco. Alioquin philologia philosophiae genus conceditur. Ad haec scolasticorum multitudo philosophiae divisionem interruptam indignabatur, eamque repeti apud augustum petebat. Otricus vero post paululum idem repetendum dicebat, prius tamen habita ratione de causa ipsius philosophiae; intendensque in Gerbertum, quae esset causa philosophiae sciscitabatur.

62. Quae sit causa conditi mundi. Qui cum a Gerberto, ut apertius quid vellet ediceret, rogaretur, utrum videlicet causam qua inventa est, an causam cui inventa debetur, ille mox: Ipsam, inquit, causam dico, propter quam inventa videtur. Tunc vero Gerbertus: Quoniam, inquit, nunc patet quid proponas, ideo inquam inventa est, ut ex ea cognoscamus divina et humana. Et Otricus: Cur inquit unius rei causam, tot dictionibus nominasti? cum ex una fortassis nominari potuit, et philosophorum sit brevitati studere?

63. Quod non omnia nomina causarum singulis dictionibus efferuntur. Gerbertus quoque: Non omnes, inquit, causae, uno valent nomine proferri. Etenim cum a Platone causa creati mundi non una sed tribus dictionibus, bona Dei voluntas declarata sit, constat hanc creati mundi causam, non aliter potuisse proferri. Nam si dixisset voluntatem causam esse mundi, non id esset consequens; quaelibet enim voluntas, id esse videretur, quod non procedit. Atque hic Otricus: Si, inquit, Dei voluntatem causam conditi mundi dixisset, brevius quidem et sufficienter dictum foret, cum numquam nisi bona fuerit Dei voluntas. Non enim est qui abnuat bonam esse Dei voluntatem. Et Gerbertus: In hoc, inquit, penitus non contradico. Sed vide; quia constat Deum substantia solummodo bonum, quamlibet vero creaturam participatione bonam, ad ejus naturae qualitatem exprimendam, bona additum est, quod id ejus proprium sit, non etiam cujuslibet creaturae. Tandem quidquid illud sit, id sine dubio constat, non omnia causarum nomina una dictione proferri posse. Quae enim tibi umbrae causa videtur? an haec una dictione indicari valet?

64. Quae sit causa umbrae. Sed dico umbrae causam esse corpus luci objectum. Atque haec brevius nullo modo dici valet. Si enim corpus umbrae causam dixeris, nimis commune protulisti. Quod si corpus objectum volueris, id quoque tantum non procedit, quantum ab hac parte relinquitur. Sunt enim corpora nonnulla, atque etiam diversis objecta, quae umbrae causa esse non possunt. Nec abnuo multarum rerum causas, singulis dictionibus efferri, veluti sunt genera quae specierum causas nemo ignorat, velut est substantia, quantitas, qualitas. Alia vero non simpliciter proferuntur, ut rationale, ad mortale.

65. Quid continentius sit rationale an mortale. Tunc vehementius Otricus admirans ait: An mortale rationali supponis? Quis nesciat quod rationale Deum et angelum hominemque concludat, mortale vero utpote majus et continentius omnia mortalia et per hoc infinita colligat? Ad haec Gerbertus: Si, inquit, secundum Porphirium atque Boetium, substantiae divisionem, usque ad individua idonea partitione perpenderes, rationale continentius quam mortale sine dubio haberes, idque congruis rationibus enucleari, in promptu est. Etenim cum constet substantiam genus generalissimum, per subalterna posse dividi, usque ad individua, videndum est an omnia subalterna singulis dictionibus proferantur. Sed liquido patet alia de singulis, alia de pluribus nomen factum habere. De singulis, ut corpus, de pluribus ut animatum sensibile. Eadem quoque ratione subalternum, quod est animal rationale, praedicatur de subjecto, quod est animal rationale mortale. Nec dico, quod rationale simplex, praedicetur de simplici mortali; id enim non procedit; sed rationale inquam animali conjunctum, praedicatur de mortali, conjuncto animali rationali. Cumque verbis et sententiis nimium flueret, et adhuc alia dicere pararet, augusti nutu disputationi finis injectus est, eo quod et diem pene in his totum consumserant, et audientes prolixa atque continua disputatio jam fatigabat. Ab augusto itaque Gerbertus egregie donatus, cum suo metropolitano in Gallias clarus remeavit.

66. Sinodus apud sanctam Magram habita. Eodem tempore Emma regina et Adalbero Laudunensis episcopus infames stupri criminabantur; id tamen latenter intendebatur, nullius manifesto intentionis teste. Sed quia suppresse dictum, ad omnium aures devenerat, episcopis visum est id esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum infamiae tantae subderetur. A supradicto ergo metropolitano collecta est episcoporum sinodus apud sanctam Magram locum Remorum diocesaneum. Considentesque et quaeque utilia pertractantes, postquam metropolitanus...............

67. Ottonis promotio in regem per Germanos et Belgas. Post obitum domni Ottonis Germanorum regis, ejus filius Otto, a Germanis Belgisque rex creatus, rem publicam strenue atque utiliter amministravit; vir magni ingenii, totiusque virtutis, liberalium litterarum scientia clarus, adeo ut in disputando ex arte et proponeret, et probabiliter concluderet. Penes quem regnum Germaniae cum Galliarum aliqua parte, usque ad diem vitae ejus supremum, mansit, sed aliquando dubio statu. Nam inter ipsum et Lotharium Gallorum regem, quandoque et odium immane, et anceps victoria fuit. Etenim cum ab Ottone Belgica teneretur, et a Lothario impeteretur, contra se dolos aut vires moliebantur, eo quod uterque et suum patrem eam tenuisse contenderet, et exercituum multitudine, uterque eam se defensurum non diffideret. Nam et Ludovici patris Lotharii fuit, et ejus post dono, hujus Ottonis pater, Otto obtinuit. Horum ergo discordiae incentivum principium Belgica fuit.

68. Indignatio Lotharii in Ottonem. Igitur in Aquensi palatio Ottone commorante cum conjuge Theuphanu gravida, Lotharius illum propius accessisse acerrime motus indignabatur. Ergo Francorum ducem Hugonem, reliquosque regni primates consilium petiturus Lauduni collegit. Dux itaque processit. Reliqui etiam quibus quoque consulendum erat, ante regem consequenter admissi sunt. Quibus residentibus rex duplicem injuriam sibi illatam esse commemorat, cum regni sui pars ab hoste usurpata fuerit, et ipse hostis ad fines suos temerarius accesserit. Nec majori injuriae esse quod tenuerit, quam quia tenens ad fines suos accedere non formidaverit. Se etiam id multa aviditate ulcisci velle, si consilio suo velint cedere. Nec posse se ab hoc animo temperari, si ad id agendum copia militum non defecerit. Gratias etiam sese quandoque redditurum, si id quod cupit aequo animo adoriantur.

69. Impetus Gallorum spontaneus in Ottonem. Mox dux et alii primates sine deliberandi consultatione sententiam regiam attollunt. Sese sponte ituros cum rege, et Ottonem aut comprehensuros, aut interfecturos, aut fugaturos pollicentur. Hujus consilium negotii dissimulatum ad paucorum tunc notitiam pervenire potuit, adeo ut euntes, quorsum nescirent. Tandem collectus exercitus sic densus incedebat, ut erecta hastilia lucum potius quam arma portenderent. Ibat ergo per cuneos simbolo distinctos. Cum vero vada Mosae transmisissent, centuriones constituti et dispositi per centurias, Ottonem non sufficientem habere exercitum diligenter contemplati sunt. Itaque accedebant, multamque inopiam rei militaris apud hostem praedicabant.

70. Quae dum ad aures Ottonis referuntur, ille utpote erat audaci animo, Lotharium numquam haec aggressum respondit. Nec vero in suas partes adventare potuisse, cum nec ei copia militum sufficeret, nec de suis satis spei haberet. At cum alii atque alii Lotharium jam adesse dicerent, et in eo perseverarent, Otto dixisse fertur, se ad his credendum nullo modo posse allici, nisi ipse quoque videndo per sese addisceret. Equis ergo inclamatis et adductis, Otto ad videndum processit. Lotharium cum viginti milibus instare advertit. Cogitabat itaque nunc reniti, nunc quoque ad tempus recedere, et post cum exercitu copioso reverti meditabatur. Tandem quia Lotharius urgebat, stare non potuit. Abscessit ergo non sine lacrimis, cum uxore Teuphanu regnique principibus, relicto palatio atque regio apparatu.

71. Lotharius cum exercitu affuit, Ottonem se capturum ratus. Et certe coepisset, si in itinere sese exercitus angariis non impedisset. Nam si ante ejus discessum pridie advenisset, eum aut capere aut neci dare potuisset. Palatium igitur ab hostibus occupatur. Regiae mensae evertuntur. Ciborum apparatus per calones diripitur. Regia quoque insignia a penetralibus erepta, asportantur. Aeream aquilam quae in vertice palatii a Karolo magno acsi volans fixa erat, in vulturnum converterunt. Nam Germani eam in favonium converterant, subtiliter significantes Gallos suo equitatu quandoque posse devinci. Lotharius frustra impetu facto, sine obside vel pace sequestra exercitum reduxit, postea se rediturum confidens.

72. Otto cui totum calamitatis pondus illatum fuerat, donis multiplicibus multisque favoribus suos sibi assciscebat. Et utpote vincendi cupidus, si quos leserat, revocabat aut reddito quod sustulerat, aut dato quod spoponderat. Pacatis autem omnibus atque sibi revocatis si qui forte abscesserant, regnorum principibus in unum collectis, coram sic locutus est:

73. Oratio Ottonis ad suos. Non ab re, viri clari, huc vos convenisse volui. Virtus vestra suggessit a vobis consilium expetere, quos et ingenium decorat, et animi virtus informat. Nec dubitavi me suscepturum a vobis optimi consilii rationem, cum ab animo non excesserit, quanto animo, quanta virtute in fides hactenus perstitistis. Ante hac, viri clarissimi, ingenti virtute pro egregiae laudis honore et gloria sategistis, cum et consilio clari, et bello invicti enituistis. Nunc quoque eadem virtute nitendum est, ne laudi egregiae turpis infamia succedat. Enitimini ergo pro viribus, et si quid dedecoris contraxistis, a tanta claritudine amoveatis. Non vos latet, fugae ignominiam a Lothario nuper nos pertulisse. Quam non solum bello, sed etiam morte repellere, et vestram claritudinem decet, et tempus exposcit, facultas etiam persuadet. Si igitur magis imperare quam servire parati estis, dum aetas viget, animusque valet, hoc facinus ne parvipendatis. Ingenti virtute efficite ut sitis formidini, quibus ignobiles et vulgus fuistis. Hac sententia, id fieri omnibus persuasum est.

74. Equitatus in Galliam. Interea Otto cum triginta milibus equitum in Gallias ire parabat. Nec moratus praemissis centurionibus ibat. Galliam Celticam exercitu implevit. Quam partim combussit, partim depopulatus est. Sic etiam versa vice Lotharium adurgens, eo quod militum copiam non haberet, fluvium Sequanam transire compulit, et gemebundum ad ducem ire coegit. Turbati ergo repentino hostium adventu, rex Stampas adiit, dux vero ad colligendum exercitum Parisii resedit. Dum haec aguntur, Otto cum exercitu properat, fiscumque regium Atiniacum diripit atque comburit; et per fines urbis Remorum transiens, sancto Remigio multum honorem exhibuit. Urbem quoque Suessorum praetergressus, et sanctum Medardum venerans, palatium Compendiense pene diripuit. Nec minus centuriones praevii eo ignorante sanctae Baltildis monasterium, apud Chelas penitus subruerunt atque combusserunt. Quod non mediocriter dolens multa in ejus restaurationem delegavit. Tandem ad fluvium Sequanam accessit, ibique exercitus tentoria fixit, Parisium in prospectu habens, totamque pene regionem per triduum depopulatus est.

75. Ibant ergo equites cum lixis palantibus ad victum deferendum, stadiis 160 circumquaque. Et quia Sequana interfluebat, neuter exercitus ad se accedebat. Dux enim in altera fluvii parte milites colligebat; at hoc triduum non sufficiebat ad colligendorum sufficientiam militum, nec fieri potuit copia unde congrederetur.

76. Monomachia duorum. Cum ergo uterque exercitus dubio esset statu, et de victoria altrinsecus tota mente quaereretur, Germanus quidam animo simul et viribus fidens, singularis ad dimicandum cum armis processit, seseque ad pontem ubi portae erant repagulis et clavis ferreis munitae, congressurum solum cum solo obtulit. Hostem ut veniret singularis saepenumero inclamavit. Et cum jam in Gallorum contemptum quaedam maledicta effunderet, nec aliquis ei responderet, per custodes duci aliisque principibus qui jam pauci advenerant, relatum est, ad portas pontis hujusmodi esse hominem, qui sese ad dimicandum singulariter solum cum solo proponeret, illumque probris et contumeliis verborum principes lacessire, nec illum inde recessurum esse, nisi aut singulariter congrediatur, aut portis incisis totus exercitus intromittatur. Dux cum principibus hanc contumeliam non ferens, tirones hortatur ut furentem repellant, et a tanta ignominia purgati nominis gloriam sibi affectent. Mox quam plures animo ardentes, ad resistendum sese obtulerunt. Ergo de pluribus unus electus, Ivo, congressurus procedit. Premium viri fortis propositum est; et, ablatis repagulis, portae patefactae sunt. Procedit sibi obviam hostis uterque. Qui objectis clipeis, telisque obnitentes, mente furiata pauca admodum probra sibi objecerunt. Germanus tandem telum jaculatus, Galli clipeum gravi ictu pertundit. Gladioque educto cum urgere instaret, a Gallo mox telo obliquato confixus, atque vita privatus est. Gallus victoria potitus, ab hoste rapta arma asportavit, atque duci obtulit. Vir fortis praemium petiit et accepit.

77. Ottonis a Gallia digressio suorumque fuga. Otto Gallorum exercitum sensim colligi non ignorans, suum etiam tam longo itinere quam hostium incursu posse minui sciens, redire disponit; et datis signis castra amoverunt. Angarias quoque accelerare moliti sunt; amotisque omnibus, ibant non segniter, nec sine metu. Axonae fluvii vada festinantes alii transmiserant, alii vero ingrediebantur, cum exercitus a rege missus a tergo festinantibus affuit. Qui reperti fuere, mox gladiis hostium fusi sunt, plures quidem, at nullo nomine clari. Otto interea cum exercitu digressus, Belgicam petiit, ibique procinctum solvit; tanto favore et benivolentia apud suos usus, ut sicut imminenti periculo, ita quoque et omnibus capita sese objecturos pollicerentur.

78. (980.) Lotharius considerans Ottonem neque dolis falli, neque viribus posse devinci, sepe et multum apud se quaerebat, utrum potius foret stare contra hostem an reconciliari hosti. Si staret contra, cogitabat possibile esse, ducem opibus corrumpi, et in amiciciam Ottonis relabi. Si reconciliaretur hosti, id esse accelerandum, ne dux praesentiret, et ne ipse quoque vellet reconciliari. Talibus in dies afficiebatur. Et exinde his duobus ducem suspectum habuit. A consultantibus tamen decretum est, Ottonem in amiciciam regis revocandum, eo quod ipse vir virtutis esset, et per illum non solum dux mansuesci posset, sed et aliarum gentium tiranni subjugari utiliter valerent. Legati igitur a Lothario directi, ab Ottone liberalissime suscepti, de habenda utriusque amicicia duce ignorante elaborant:

79. Oratio Gallorum ad Ottonem. Hactenus, inquiunt, discordiae, invidiae, caedis amatores floruerunt, cum inter nobilissimos reges tantum locum habuerunt, quibus pro deliciis erat discordia, quia apud reges discordes se multa adquirere posse arbitrabantur. Enimvero de communi labe cogitabant, ut majoris gloriae et honoris locum, apud conturbatos vindicarent. Sed proderit plurimum rei publicae, si malignitas pravorum jam dudum reprimatur, et virtus bonorum luce purius enitescat. Redeat ergo virtus et floreat inter gloriosissimos reges, ut et vestra virtute tantorum malorum auctores abinde conquiescant, et res publica vestra virtute potius gubernetur, quam cupidorum invidia dilabatur. Securius enim ambo regnabitis, cum in amicicia conjuncti duos exercitus pro uno habebitis. Quod si ex vobis alter in ultimas suorum regnorum gentes ire disposuerit, alterum acsi fratrem, fidumque suarum rerum tutorem habebit. Placeat ergo serenissimis regibus pax et amicicia, quos conjunxit etiam sanguinis affinitas. Vinciantur amicicia, quorum dissidentia rei publicae labem infert, et concordia utilitatem accommodat viresque ministrat.

80. Responsio Ottonis ad Gallos. Ad haec Otto: Novi, inquit, quantam labem rei publicae discordia sepenumero intulit, cum regnorum principes contra se aliquando moliti sunt. Nec illud etiam ignoro, quanta salus per amiciciae virtutem rei publicae comparata sit. Fateor hactenus me plurimum coluisse pacem et concordiam, invidias atque discordias malignantium odio semper habuisse. Componantur ergo per vos animi dissidentium, nam huic rei vos video aptissimos, qui ante hac mutua lesione rei publicae plurimum derogavimus. Consilii vestri rationem approbo. Dictis tandem facta consentiant. Legati persuasione habita redeunt, ambosque reges alterutrius benivolentium ad alterutrum referentes, in amicicia componunt. Constituitur tempus colloquendi. Locus utrique commodus deputatur. Et quia circa fluvium Mosam regna amborum conlimitabant, in locum qui Margolius dicitur, eis sibi occurrere placuit.

81. Lotharii et Ottonis regum conciliatio. Convenerunt ergo. Datisque dextris, osculum sibi sine aliqua disceptatione benignissime dederunt; amiciciam altrinsecus sacramento stabilierunt. Belgicae pars quae in lite fuerat, in jus Ottonis transiit. Otto, regni sui pace facta, Italiam petiit, Romamque devenit, suos revisurus atque de regni statu quaesiturus; compressurus etiam si qui forte essent tumultus, et tumultuantes in pacem revocaturus si qui principum forte dissiderent. Lotharius vero Laudunum veniens, apud suos quaeque congrua sibi pertractabat. Nec jam quicquam spei ex duce habebat, cum propter pacem dolo quaesitam, non mediocriter eum suspectum haberet. (981.) Cum jam haec omnia vulgo praedicarentur, nonnulli quoque inde indignati pro duce fremerent, dux constanti animo tristitiam dissimulans omnia ferebat, et sicut moris ei erat consulto omnia deliberare, primatibus advocatis declamaturus resedit.

82. Oratio ducis apud suos. Quibus coram sic orsus cepit: Non praeter fructum utilis et honesti consilium a doctis expetitur. Quibus solis et decenter acceditur, et ab eis fluctuanti rei, consilii ratio aperitur. Vos in consulendo arbitror idoneos, cum ab animo non discedat, quanta virtute et ingenio vestri, saepenumero adversariis praenituerim. Cumque vos mihi manibus et sacramento addictos, fidem quoque inviolabilem servaturos non dubitem, indubitanter a fidelibus consilium peto. Quod si mihi conceditur, vos etiam participabitis. Si non suggeritur, forte non aberit dispendium cui indecores succumbatis. Ergo quia pro vita agitur, consilium utile liberaliter expromite. Non enim vos latet quanta subtilitate doli, Lotharius rex incautum me fefellerit, cum absque me Ottoni reconciliari voluerit feceritque. Cui a mente penitus excessit, quam liberali animo quantum periculum aggressus sim, cum per me hostem nuper fugaverit, Belgicam quoque insignibus sublatis hostilibus subarraverit. Quid ergo spei ulterius expectem, cum dolo fidem abruperit?

83. Declamatio qua usi sunt apud ducem sui. Ad haec primates: Non solum novimus, inquiunt, quantis periculis nobiscum pro Lothario rege caput objeceris, verum quoque quanto discrimine claritudo tua adhuc patens sit, si ut fama est duo reges contra te conspiraverint. Nam si contra alterum exercitum pro defensione moliaris, ambos contra te mox stare invenies. Si contra ambos nisus fueris, plurima incommoda incurrere necesse est, equitatum intolerabilem, insidias multiplices, incendia, atque rapinas, et quod pessimum est nefarios infidi vulgi rumores, qui non contra adversarios nos exercere defensionem loquetur, at in rebellione contra regem temerarios atque perjuros stare calumniabitur. Sic etiam ad quoscumque accedere posse mencietur, ut sine delicto, sine perjurii sacrilegio a dominis recedant, et contra illos arroganter cervices attollant. Hujus periculi extremum et utile consilium nobis videtur, ut cum duo contra nos conjuncti sint, alteri alterum subtrahamus. Quod si alteri alter subtrahi nequit, saltem in amiciciam nobis eorum alterum devinciamus, ut alter nobis addictus, alteri vires non praebeat animumque ministret. Hoc quoque fieri possibile est, si Romae nunc positum Ottonem legatis praemissis cautus et circumspectus adieris. Non enim sic parvi est ingenii Otto, ut te potiorem Lothario armis et opibus ignoret, cum sepe et id audierit et per sese expertus sit. Unde et facilius ejus amiciciam adipisceris; proderit etiam sanguinis vestri propinquitas, cum aeque ut Lotharius ei in hoc conjungaris.

84. Quae sententia prolata favoraliter duci habita est. Legatis igitur directis dux animum hujusmodi Ottoni Rome indicavit. Otto mira benivolentia legatos excepit; de amicicia quoque inter illos habenda se paratissimum non negavit. Quod si ipse dux ad se veniret, ut amplius uterque amiciciae vim experiretur, eum cum suis se decenter et cum honore excepturum. Legati reversi, duci mandata retulerunt. Dux igitur quosdam magnae prudentiae et astutiae assumens, Arnulfum videlicet Aurelianensium episcopum, atque Burchardum necnon....... reliquos quoque admodum necessarios viros, Romam progreditur. Sanctos apostolos honorat, atque sic regem petit.

85. Ottonis cum Hugone sessio. Otto gloriam sibi parare cupiens, ex industria egit, ut omnibus a cubiculo regio emissis, ejus gladius super sellam plectilem deponeretur, dux etiam solus cum solo episcopo introduceretur, ut rege latiariter loquente, episcopus latinitatis interpres, duci quicquid diceretur judicaret. Introgressi igitur, a rege ingenti favore excepti sunt. Rex injuriarum querelam deponit; et osculum dans, gratiam sui favoraliter amico impertit. Post multa colloquia de amicicia habenda, cum rex exiret, gladiumque respiciens peteret, dux paululum a se discedens se inclinavit ut gladium tolleret, ac post regem ferret; hac enim causa super sellam relictus fuit, ut dum dux cunctis videntibus gladium ferret, in posterum etiam portaturum indicaret. Episcopus vero duci consulens, gladium ab ejus manu rapuit, et ipse deferens post regem incessit. Cujus prudentiam simul et astutiam rex admiratus, apud suos postea non sine laude sepius frequentavit. Ducem quoque in plurima amicicia susceptum, cum honore et pace pene usque ad Alpes deduci fecit.

86. Epistola Lotharii ad Chonradum. Lotharius rex, necnon et Emma regina insidias ubique parabant; et ut in itinere redeuntem caperent, dolos praetendebant. Igitur Conrado Alemanorum regi epistolam legavit hunc modum habentem: Lotharius Francorum gratia Dei rex, Conrado Alemannorum regi quicquid sibi. Amiciciam inter nos a multo tempore constitutam inviolabiliter conservare semper mihi gratum fuit. Cujus fructus cum a me multiplex exire valeat, utile duxi quiddam vobis indicare, et ad votum mihi fieri id petere. Hugonem ducem sciatis me hactenus pro amico habuisse. Comperto vero quod latenter hostis mihi esset, ab ejus familiaritate me remotiorem feci. Unde nunc Romam iens, Ottonem adiit, in mei contumeliam, regnique labem ei plurimum persuasurus. Quapropter summa ope, summo ingenio nitimini ne evadat. Vale. Exploratores itaque circumquaque dispositi, per praerupta montium et scopulorum, per viarum exitus, ejus adventum opperiebantur.

87. Item epistola Emmae reginae ad matrem. Nec minus Emma regina matri suae in hunc modum epistolam direxit: Adelaidi matri imperatrici semper augustae, Emma Francorum regina salutem. Licet multo terrarum intersitio semota, tamen a matre auxilii rationem filia peto. Hugo dux insidiis non solum regni nostri principes a nostra fidelitate amovit, sed et fratrem meum Ottonem a nobis conatur avertere; unde et Romam illum adiit. Ne ergo penitus sui voti compos glorietur, peto supplex filia matrem, ut in revertendo tantus hostis impediatur. Et si fieri potest, aut captus teneatur, aut impunis non redeat. Sed ne vos suis dolis tergiversator evadat, totius formae illius inseparabilia accidentia vobis indicari curavi. Tunc prosecuta oculorum, aurium, labiorum, dentium quoque et nasi, necnon et reliquarum corporis partium accidentia, verborum quoque tenorem, sic ignotum declaravit, ut his signis detegeret atque ignorantibus indicaret.

88. Hugo inmutato habitu insidias evadit. Dux horum non nescius, reditum accelerat. Dolisque praemetuens, vestem mutat, seseque unum de clientibus simulat. Equos onera ferentes, ipse regit atque exagitat. Onera imponit et deponit, omnibus se serviturum accommodat. Tantaque industria in abjecta veste et inculto habitu se ducem dissimulavit, ut et per insidiarum loca transiret quae nec vitare poterat, et insidiantes efficaciter falleret. Uno tantum hospitio pene deprehensus fuit. Nam dum eundum esset cubitum, ei lectus cum diligenti apparatu compositus est; eique circumfusi se omnes ad serviendum obtulerunt. Alii enim genu flexo caligas extrahebant, extractasque alii excipiebant; alii vero nudatos pedes sedentis, subsidendo confricabant, et giris vestium emundabant. Haec hospes per ostii rimas contemplatus est. Deprehensusque explorasse, mox ne rem detegeret vocatus est et intromissus. Strictisque mucronibus postquam ei necem minati sunt si vocem emitteret, comprehensum ligatis manibus et pedibus in ergastulum detruserunt. Qui voce suppressa, ibi usque crepusculum convexus jacuit. Post nocte abscedente, in ipso crepusculo surrexerunt. Hospitem assumptum et equo invectum, tandiu asportaverunt, donec loca suspecta transmitterent. Quibus transmissis, depositum dimiserunt, reliquumque itineris celeres confecerunt. Nec minus Conradi regis dolos sepe simulando et dissimulando evasit, cum in dolis componendis insidiatores studio et hic niterentur. Tandem tantorum malorum securus, Gallia receptus est.

89. Cognitis autem utrorumque dolis ab utroque, tanta crudelitate in se non armis sed insidiis latentibus debacchati sunt, ut aliquot annis res publica principibus dissidentibus multum lederetur. Tunc etiam multarum rerum usurpationes, miserorum quoque oppressiones, et circa minus potentes, calamitates nefariae a quibusdam pravis exercitae sunt. Cum utriusque sapientiores in unum consulturi convenientes, principes dissidere plurima commiseratione conquesti sunt.

90. Lotharii et Hugonis reconciliatio. Statueruntque ut alterius fautores, ad alterum suasuri de reconciliatione transirent, ut alteruter benivolentia alterutrius captus, facilius condescenderet, eumque pro lesa amicicia utilius peniteret. Quod consultum, non multo post effectum habuit. Nam et eis efficacissime persuasum est, ac plurima dilectione sibi annexi sunt Sic etiam in utrisque vis amiciciae firmata visa est.

91. Promotio Ludovici in regnum Francorum. Etenim cum rex filium suum Ludovicum in regno sibi succedere vellet, ipsum quoque a duce ordinandum quaereret, dux hanc ordinationem mox liberali animo se administraturum respondit. Et legatis directis, regnorum principes Compendii collegit; ibique a duce reliquisque principibus Ludovicus rex adclamatus per metropolitanum episcopum Remorum, dignae videlicet memoriae Adalberonem, sancta die Pentecostes in regnum Francorum promotus est. Duobus ergo regnantibus dux multa affabilitate ac famulatu multiplici, per dies plures sese commendabat; adeo regiam dignitatem per omnia extollens, et sese eis supplicem monstrans; se etiam facturum pollicens, ut ambo gentibus jam domitis potenter imperarent, indomitas quoque efficaciter mansuescerent. Id etiam meditabatur, ut in diversis regnis positi, regiam dominationem exercerent, ne unius regni angustia, duorum regum majestati nimium derogaret.

92. Item promotio Ludovici in regnum Aquitaniae ejusque uxoratio. Dum haec multo conatu disponeret, alii quidam nimis callidi hoc comperto, cum hujusmodi gloriam in sese transfundere vellent, Emmam reginam adeuntes, super maxima re se consulturos dixerunt. Qui suscepti a regina, id sibi videri optimum dixerunt, Ludovico regi assciscendam conjugem Adelaidem, Ragemundi nuper defuncti ducis Gothorum olim uxorem. Et non magis potentiam regnandi ex hoc posse augeri, quam sibi nonnulla commoda adquiri. Enimvero possibile fieri, totam Aquitaniam simulque et Gothiam suo imperio asstringi posse, postquam ex jure ductae uxoris oppida munitissima ad suum jus retorqueret. Magnum etiam quiddam in hac re, et utile comparari, si patre hinc posito, et illinc filio, dux ceterique hostes in medio conclusi, perpetuo urgeantur.

93. Hujus rationis consilium postquam regi suggestum est, apud Gozfredum comitem qui aderat ordinatum valuit. Haec duce ignorante parabantur. Quae cum post animadvertisset, ne regibus fieri videretur injurius, contumeliam dissimulans, nihil penitus refragratus est. Interea collectis regni principibus, equitatus regius disponitur, insignia regia invehuntur; cibi multiplices apparati, vehiculis imponuntur. Quibus actis, reges utrique cum multo equitatu in Aquitaniam profecti sunt, castrumque Briddam quod vetus dicitur, devenerunt.

94. Adelaidis a Ludovico reginae in Aquitania promotio eorumque divortium. Quo a praefata Adelaide multo apparatu excepti sunt. Et die constituta rationibus decentissime habitis, et ex jure datis dotalibus, Ludovicus rex eam sibi uxorem copulavit, atque secum coronatam per episcopos in regnum promovit. Non tamen regium nomen sic in eis valuit, ut ullatenus regnandi dominationem in principibus exercere valerent. Amor quoque conjugalis eis pene nullus fuit. Nam cum ille adhuc pubesceret, illa vero anus foret, contrariis moribus dissentiebant. Cubiculum commune sibi non patiebantur. Requieturi quoque diversis hospitiis potiebantur. Si quando colloquendum erat, locum sub divo habebant. Pro sermonibus producendis, paucissima dicere sat erat. Et hoc apud eos fere erat per biennium. Quorum mores usque adeo discordes fuere, ut non multo sequeretur post et divortium.

95. Ludovicus vero quia morum informatorem non habebat, utpote adolescens levium rerum vanitatibus insistebat. Habitum patriae gentis pro peregrinis penitus deposuerat. Itaque in miserandam fortunam res penitus dilapsa est, ut et moribus degener, et regnandi impotentia inglorius esset; et qui paulo ante rex genere, fama, atque copiis potens, nunc erumnosus et inops, rei familiaris simul et militaris calamitate squaleret. His Lotharius rex per multos cognitis, filium inde revocare cogitabat; non ignorans in pejus eum lapsurum, cum illic nullum dignitatis regiae haberet honorem. Equitatum itaque parat filium repetiturus. Aquitaniam ingressus Briddam petiit. Filium repetit et reducit. Regina sese viduatam dolens, et verita majoris incommodi injuriam, Wilelmum Arelatensem adiit, eique nupsit. Et sic ex divortio, adulterium publicum operatum est.

96. Obitus Ottonis. Hac tempestate Otto cum barbaris congressus, miserabili fortunae succubuit. Nam et exercitum fusum amisit, et ipse captus ab hostibus, divina vero gratia reversus fuit. Post cum ex indigestione Romae laboraret, et intestini squibalas ex melancolico humore pateretur, aloen ad pondus dragmarum quatuor sanitatis avidus sumpsit. Conturbatisque visceribus, diarria jugis prosecuta est. Cujus continuus fluxus, emorroides tumentes procreavit. Quae etiam sanguinem immoderatum effundentes, mortem post dies non plures operatae sunt (983, Dec. 7).

97. Cui defuncto filius quinquennis Otto superstes erat. Quem patri succedere in regnum, cum aliquot primates voluissent, id ab aliquibus contradictum est (983, Dec. 25). Ingenti tamen virtute variaque fortuna ei regnum postea paraverunt (984). Nam Hezilo regis paulo ante defuncti patruelis, qui adhuc in carcere vinctus ab eo tenebatur, eo quod adversus eum regnum appeteret, pravorum dolis in pernitiem rei publicae elapsus, et quorumdam munitionibus receptus est. Vir aeque ut Otto nobilis, corpore eleganti ac valido honoris cupidus ac factiosus; animo vasto, sed fallaci. Hic regnandi avidus, omnes sacrilegos, aut juditiis convictos, sive etiam pro factis juditium timentes, postremo omnes flagitiosos quos conscius animus exagitabat, sibi proximos ac familiares fecit (SALLUSTII Castil. c. 14). Talium dolis, regis defuncti superstitem filium Ottonem parvum rapuit, ejus loco sese regnaturum ratus. Regnum ergo sic in suum jus refundi arbitrans, sceptrum et coronam sibi paravit. Quod dum a Lothario expetendum cogitaret, eumque concessa Belgica sibi sotium et amicum facere moliretur, legatos praemisit, apud quos, sacramento commune negocium firmaretur. Quo etiam sacramento, utrique reges sibi pollicerentur sese super Rhenum loco constituto sibi occursuros.

98. Quibus per legatos juratis, Lotharius tempore statuto cum exercitu per Belgicam transiens, ne teneretur sacramenti obnoxius, ad locum Rheni condictum devenit. Hezilo sese metuens in suspitionem principum venire si Lothario occurreret, acsi eum in regnum recipere vellet, perjurii reus, occurrere distulit. Lotharius se illusum advertens rediit, non tamen sine difficilis laboris incommodo. Nam Belgae per quorum medium cum equitatu transierat, indignati transisse, vias transpositis arboribus impediunt, aut fossis inmersis revertentes prohibent, non ut aperto campo comminus dimicent, sed ut his impedimentis cunctantes a tergo urgeant, aut montium jugis securi, per inferiora transeuntes missilibus figant. Et quia aperta fronte stare animo non fuit, sagittarii cum arcubus et balistis per montana dispositi sunt. Dum ergo exercitus subiret, illi a superioribus alios sagittis figebant, alios diversis missilibus sauciabant. At tirones sicubi ascensui pervium locum videbant, in hujusmodi hostes vertebantur; armisque efferati, quosdam vulnerabant, quosdam vero morte afficiebant. Tantum in eis ter debacchati, ut caesorum cadaveribus aggerata moles, collibus assimilaretur. Alii vero descendentes aut vibratis gladiis frondium oppositarum densitatem metebant aut trudibus adactis transpositam arborum molem amovebant, sibique iter aperiebant. Tandem multo conatu, de medio hostium educti sunt.

99. Hac tempestate Germania nullo regis imperio tenebatur, quippe cum et Ottonem infantem aetatis infirmitas regnare prohiberet, et Heziloni, regnandi cupido, a potioribus regnum contradiceretur. Unde Lotharius occasionem nactus, de Belgicae pervasione iterum cogitabat, ut videlicet ad suae dominationis jus eam retorqueret, cum Otto non esset, principes dissiderent, regnique dignitas nullo regis administraretur imperio.

100. Itaque Odonem atque Herbertum viros illustres et potentia claros advocans, eis sui voti secretum aperit. Et quia paulo ante eorum patrui absque liberis defuncti terra optima cum oppidis munitissimis illos liberaliter donaverat, ipsi mox domi militiaeque esse paratissimos responderunt. Quibus faventibus cum rex sibi in animo esse diceret, ut Belgicam repeteret, eamque militaribus copiis expugnaret, ipsi hujus rei initium Virduni faciendum dicunt, eo quod ipsa propinquior civitas esset, et sese multa obsidione eam aggressuros, nec umquam ab ea nisi capta recessuros. Qua capta, et sacramento atque obside regi annexa, ulterius processuros. Tandiu etiam moraturos in Belgica, donec aut armis expugnetur, aut victi Belgae in deditionem omnes transeant. Quorum spontione suscepta, rex cum ipsis exercitum mox Virdunum admovit.

101. Virduni expugnatio. Quae civitas eo situ posita est, ut a fronte, planitie pervia meantibus accessum praebeat; a tergo inaccessibilis sit. Ibi enim a summo in posteriora, profundo hiatu circumquaque distenditur. Ab inferioribus vero ad summum, rupibus praeruptis artatur. Quae non solum scatens fontibus, puteisque, incolis accommoda, sed et fluvio Mosa eam a praerupta parte abluente, nemorosa. Ubi ergo a fronte planitien praefert, pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere. Nec minus qui in urbe erant, ad resistendum sese expediebant. Pugnatum est tandem octo ferme continuis diebus. At cives cum viderent nulla a suis extrinsecus suffragia mitti, nec jugis praelii pondus se tolerare posse, consilio inito indempnes et intacti hostibus cessere. Urbem aperuerunt, et sese Lothario victi obtulerunt.

102. Quibus peractis, rex ad urbem tuendam, reginam Emmam in ea reliquit. Ipse cum exercitu Laudunum rediit, suos etiam ad sua redire permisit. Tantae benivolentiae favore apud eos usus, ut repetito itinere se ulterius ituros si juberet pollicerentur; et neglectis pro tempore domibus et natis, cum hoste comminus dimicaturos. Lotharius interea apud suos deliberabat, utrum potius foret sese ulterius ire, armisque et viribus totam Belgicam sibi subjugare, an residendo Virduni, per legatos habitis suasionibus, mores hostium ad suum animum informare. Si enim eos ferro vinceret, cum id sine multo sanguine fieri non posset, cogitabat in posterum minus eis credendum, eo quod amicorum labem eis intulerit. Si vero per benivolentiam reversuros expectaret, cavendum putabat, ne in tanto otio, hostes insolentiores redderentur.

103. Virduni invasio a Belgis. Dum haec multa consultatione ventilaret, Belgicae dux Teodericus, necnon et vir nobilis ac strenuus Godefridus, Sigefridus quoque vir illustris, Bardo etiam et Gozilo fratres clarissimi et nominatissimi, aliique principes nonnulli, latenter pertemptant Virdunum irrumpere, eamque a Gallis evacuare. Factisque insidiis, negotiatorum claustrum, muro instar oppidi exstructum, ab urbe quidem Mosa interfluente sejunctum, sed pontibus duobus interstratis ei annexum, cum electis militum copiis ingressi sunt. Annonam omnem circumquaque milites palantes advectare fecerunt. Negotiatorum quoque victus in usum bellicum acceperunt. Lignorum trabes ex Argonna aggregari jusserunt, ut si ab hostibus extra machinae muris applicarentur, ipsi quoque interius obtinentibus machinis obstare molirentur. Crates quoque viminibus et arborum frondibus validas intexuerunt, machinis erectis, si res exposceret, supersternendos. Sudes ferro acuminatos, et igne subustos, ad hostes transfodiendos quamplures aptaverunt. Missilia varii generis per fabros expediere. Funium millena volumina ad usus diversos convexerunt. Clipeos quoque habendae testudini ordinandos, instituerant. Preterea centena mortis tormenta non dufuere.

104. Repetito Virduno a Lothario. Nuntiantur haec Lothario. Qui tantum facinus accidisse acerrime indignatus, exercitum dimissum revocavit; et sic cum decem milibus pugnatorum Virdunum petiit, atque adversarios repentinus aggressus est. Primo impetu, sagittarii contra hostes ordinati sunt. Missaeque sagittae et arcobalistae cum aliis missilibus tam densae in aere discurrebant, ut a nubibus dilabi, terraque exsurgere viderentur. Horum contra impetum, testudinem ante se et super capita hostes muro aptavere; in quam relisa missilia, ictu frustrato decidebant. Hoc impetu facto Galli circumquaque obsidionem disposuere; fossisque praeruptis, obfirmaverunt castra, ne si ad incautos adversarii prosilirent, accessum facilem invenirent.

105. Compositio cujusdam machinae bellicae. Quercus proceras radicitus succisas, ad machinam bellicam extruendam advexerunt. Ex quibus quatuor trabes tricenorum pedum straverunt solo, ita ut duae in longum projectae, et decem pedum intervallo distinctae, duabus aliis per transversum eodem intervallo superjacentibus cohererent. Longitudinis et latitudinis spatium, quod intra commissuras earum tenebatur, decem pedum erat. Quicquid etiam a commissuris extra projectum erat, simili modo decem pedibus distendebatur. In harum trabium commissuris, quatuor sublicas quadragenorum pedum, quadrato quidem scemate, sed procero, aequo spatio a se distantes, adhibitis trocleis erexerunt. Transposueruntque bis per quatuor latera festucas decem pedum, in medio scilicet, et in summo, quae traductae, sublicas sibi fortiter annecterent. A capitibus vero trabium, quibus sublicae nitebantur, quatuor trabes eductae, et pene usque ad festucas superiores obliquatae, sublicis jungebantur, ut sic ex eis machina extrinsecus firmata non titubaret. Super festucas quoque quae in medio et in summo machinam conectebant, tigna straverunt. Quae etiam cratibus contexerunt, super quas dimicaturi stantes, et eminentiores facti, adversarios deorsum jaculis et lapidibus obruerent. Hanc molem extructam, ad stationem hostium deducere cogitabant. Sed quia sagittarios suspectos habebant, rationem querebant, qua hostibus sine suorum lesione appropinquaret. Tandem ratione subtilius perscrutante, repertum est eam ad hostes optima arte detrudi posse.

106. Deductio ad hostes superioris machinae. Dictabant enim quatuor stipites multae grossitudinis terrae solidae mandandos; decem pedibus in terra defossis, octo vero a terra ejectis. Qui etiam transpositis per quatuor latera repagulis vehementissimis solidarentur. Repagulis quoque transmissis, funes inserendos. Sed funium capita ab hostibus abducta, superiora quidem machinae, interiora vero bobus annecterentur. At interiora, longius superioribus protenderentur. Superiora vero, breviore ductu machinam implicitam haberent, ita ut inter hostes et boves machina staret. Unde et fieret ut quanto boves ab hostibus trahendo discederent, tanto machina hostibus attracta propinquaret. Quo commento, chilindris suppositis, quibus facilius motum acciperet, machina hostibus nullo laeso appulsa est.

107. Victoria Lotharii. Adversarii quoque similem quidem machinam extruunt, sed altitudine et robore inferiorem. Utraque ergo exstructa, a parte utraque ascensum est. Conflictumque ab utrisque promtissime, nec tamen ullo modo cedunt. Rex cum propior muris adesset, fundae jaculo in labro superiore sauciatus est. Cujus injuria, sui accensi, vehementius bello incubuere. Et quia hostes machina et armis fortes, nullatenus cedebant, rex uncinos ferreos adhiberi praecepit. Qui funibus alligati cum hostium machinae injecti essent, lignisque transversis admorsi, funes alii demittebant, alii demissos excipiebant; quibus adversariorum machina, inclinata atque pene demersa est. Unde alii delabentes per lignorum commissuras descendebant; alii vero saltu sese ad terram demittebant; nonnulli quoque turpi formidine tacti, latibulis vitam sibi defendebant. Hostes mortis periculum urgere videntes, adversariis cedunt, vitamque supplices petunt. Jussi quoque, arma deponunt, et reddunt. Statimque a rege decretum exivit hostes sine aliqua ultionis injuria comprehendendos, ac illesos sibi adducendos. Comprehensi itaque, inermes ac indempnes praeter ictus quos in militari tumultu acceperant, ante regem admissi sunt. Qui regis pedibus advoluti, vitam petebant. Nam regiae majestatis rei atque convicti, de vita diffidebant.

108. Rex victoria potitus, Belgicae principes captos, suis custodiendos, sed et congruo tempore reddendos mandavit. Reliquam manum redire permisit. Ipse Laudunum cum exercitu rediit, ibique procinctum solvit. Urbem Virdunum usque in diem vitae ejus supremum, absque ulla refragatione obtinuit. Disponebat praeterea quomodo ulterius procedendo, regnum suum dilataret, cum res suae successum optimum haberent, regnique fortuna per captos primates id persuaderet. Sed Divinitas res mundanas determinans, et Belgis requiem, et huic regnandi finem dedit.

109. (986.) Obitus Lotharii. Nam cum vernalis clementia eodem anno rebus bruma afflictis rediret, pro rerum natura inmutato aere, Lauduni egrotare coepit. Unde vexatus ea passione quae colica a phisicis dicitur, in lectum decidit. Cui dolor intolerabilis in parte dextra super verenda erat; ab umbilico quoque usque ad splenem, et inde usque ad inguen sinistrum, et sic ad anum, infestis doloribus pulsabatur. Ilium quoque ac renium injuria nonnulla erat; thenasmus assiduus; egestio sanguinea; vox aliquoties intercludebatur. Interdum frigore febrium rigebat. Rugitus intestinorum. Fastidium juge. Ructus conationes sine effectu, ventris extensio, stomachi ardor, non deerant. Ingenti itaque luctu, tota personat domus. Fit sonitus diversus, clamor varius. Nemini enim eorum qui aderant, inlacrimabilis erat ea calamitas. Decem anno, ex quo patre defuncto regno potitus est, quadragesimo vero et octavo quo a patre regnante coronam et sceptrum regnaturus accepit, a natu autem sexagesimo octavo, deficiens naturae concessit (Mart. II).

110. Interea magnifice funus regium multo divitiarum regalium ambitu accuratur. Fit ei lectus regalibus insignibus adornatus, corpus bissina veste induitur, ac desuper palla purpurea gemmis ornata auroque intexta operitur. Lectum regnorum primates deferebant. Preibant episcopi et clerus, cum evangeliis et crucibus; penes quos etiam, qui ejus coronam ferebat multo auro gemmisque pretiosis nitentem, cum aliis multis insignibus, ejulando incedebat. Funebre melos, lacrimis impedientibus vix proferebatur. Milites etiam mesto vultu, suo ordine prosequebantur. Reliqua quoque manus, cum lamentis succedebat. Sepultus est Remis in coenobio monachorum sancti Remigii, cum patre et matre, sicut ante jusserat suis; quod etiam abest 240 stadiis ab eo loco, in quo finem vitae accepit; multo obsequio universorum parique affectu per tantum spatii deductus.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page