RICHERI HISTORIARUM LIBRI QUATUOR

LIBER SECUNDUS.

1. Gallorum deliberatio de rege creando. Post cujus exequias, principes in diversa ducebantur, finemque petebant varium. Galli namque Celtae cum Aquitanis, Hugonem Rotberti regis filium, Belgae vero Ludovicum Karoli sequebantur. Quorum neutri commoditas aderat regnandi, cum Hugo patrem ob insolentiam periisse reminiscebatur, et ob hoc regnare formidaret, et Ludovicus in partibus Anglicae moraretur, eo quod illuc delatus infans ad avunculum Adelstanum regem fuerit, ob Hugonis et Heriberti insectationem, eo quod ipsi patrem ejus comprehendissent, ac carceri trusissent. Galli itaque in regis promotione liberiores videri laborantes, sub Hugone duce deliberaturi de rege creando collecti sunt.

2. Oratio Hugonis ducis ad Gallos pro Ludovico. Quorum medius dux post multam consultationem ad multam benivolentiam animum intendens, sic praelocutus ait: Karolo rege miserabili fortuna defuncto, sive id eo promerente, sive nostris flagiciis ipsa Divinitate indignante, si quid a patribus et nobis ipsis admissum est, quo Divinitatis majestas laesa sit, multo conatu imprimis id erit abolendum, atque ab oculis amovendum. Discordiarum itaque molimina absint, et communi omnium conibentia de praeferendo principe deliberemus. Pater meus vestra quondam omnium voluntate rex creatus, non sine magno regnavit facinore, cum is cui soli jura regnandi debebantur, viveret, et vivens carcere clauderetur. Quod credite Deo non acceptum fuisse. Unde et absit, ut ego patris loco restituar. Nec vero alieni generis quemquam post divae memoriae Rodulfum arbitror promovendum, cum ejus tempore visum sit, quid nunc innasci possit, contemptus videlicet regis, ac per hoc principum dissensus. Repetatur ergo interrupta paululum regiae generationis linea, ac Karoli filium Ludovicum a transmarinis partibus revocantes, regem vobis decenter create. Sicque fiet, ut et antiqua nobilitas regiae stirpis servetur, et fautores a querimoniis quiescant. Jam quod potius est sequentes, a maritimis horis adolescentem revocemus. Quibus dictis Gallorum principes mira benivolentia cedunt. Dux itaque legatos oratores trans mare ad accersiendum Ludovicum dirigit, qui ei a duce Galliarum aliisque principibus reditum suadeant, ac de itineris securitate, fidem sacramenti jure faciant, principum adventum usque ad ipsas litoreas arenas denuntient. Qui mox digressi Morinum devenerunt. Cujus in portu naves ingressi, velis tumentibus prosperis, ventis, raptim ad terram devexi sunt. Adelstanus rex in urbem quae dicitur Eurvich, regnorum negotia cum nepote Ludovico apud suos disponebat. Huc legati devenientes, regem adeunt, ac a duce magnatibusque Gallorum decenter salutantur.

3. Legatio Gallorum ad Adelstanum regem pro Ludovico. Legationem etiam promulgantes: Ducis, inquiunt, benivolentia, atque omnium qui in Galliis potiores sunt, huc per undas ignoti maris devenimus; tanta est omnium voluntas, omniumque consensus. Divae memoriae Rodulfo orbi subtracto, dux Ludovicum succedere procuravit, cum id multi inviti concederent, eo quod de patris captione filium adeo suspectum haberent. Attamen duci elaboranti, id ab omnibus jocundissime concessum est. Ludovico ergo omnes bene per omnia optant. Nec sibi quicquam majus aut carius est ejus salute. Illum itaque omnes reddi petunt, quem in Galliis utiliter regnare cupiunt. Tempus constitui volunt, quo regnaturo ad ipsa maris litora dux cum princibus occurrat. Adelstanus rex ac si barbaris non satis credens, ab eis fidem per sacramenta super hoc quaerit, et ad votum accipit. Tempus quoque colloquii habendi statuitur. Legati ab rege munerati atque digressi, in Gallias mari remenso redeunt, ab rege gratias duci referentes, ac pro regis creandi advocatione multam ejus amicitiam pollicentes. Dux itaque cum Galliarum principibus domnum regem excepturi, Bononiam veniunt, ac secus ipsas litoreas arenas collecti, tuguriorum incendio presentiam suam, iis qui in altero litore erant ostendebant. Ibi enim Adelstanus rex cum regio equitatu nepotem praestolantibus Gallis missurus aderat. Cujus jussu domus aliquot succensae sese advenisse trans positis demonstrabant.

4. Hugo et reliqui Galliarum principes Ludovicum ab exilio revocant ejusque fiunt, eumque regem creant. Rex ergo Odonem episcopum, post Canthorbricensium metropolitanum, Gallis ex adverso positis, legatum dirigit, magnae aequitatis ac eloquentiae virum, Ludovicum sese libenter missurum mandans, si tanto illum in Galliis honore proveant, quanto ipse a suis provectus est, cum illi etiam non minus id facere valeant; idque jurejurando se acturos confirment. Quod si nolint, sese ei daturum suorum aliquod regnorum; quo contentus et suis gaudeat, et alienis non sollicitetur. Dux cum reliquis Galliarum magnatibus id sese facturum asserit, si rex creatus a suis consiliis non absistat. Prosecutusque jurisjurandi sacramentum non abnuit. Legatus itaque rediens, regi praestolanti haec omnia refert. Unde et securus nepotem cum iis qui apud se potiores erant, multa insignium ambitione navibus dirigit. Velisque aura commoda turgentibus pelagus ingressi, per quietum spumantibus remis ad terram feruntur. Firmatis vero tergo arenae navibus Ludovicus egreditur, ac ducem cum reliquis occurrentibus excipiens, jure sacramenti sibi adcopulat. Dux inde accelerans, equum insignibus regiis adornatum adducit. Quem cum ascensui aptare vellet, et ille impatiens in diversa sese tolleret, Ludovicus agili exilitione prosiliens, equo strepenti neglecta stapha repentinus insedit. Quod etiam fuit omnibus gratum, ac multae gratulationis provocatio. Cujus arma dux suscipiens, armiger praecedebat, donec jussus magnatibus Galliarum contulit. Quibus militantibus cum multa ambitione et obsequio Laudunum deductus est. Ubi etiam et regnandi jura quindennis accipiens, omnibus faventibus per domnum metropolitanum Artoldum cum episcopis 20 rex creatus est (Jun. 19). Inde quoque deductus, in vicinis urbibus gratulanter excipitur. Universi ei applaudunt. Omnes letantur. Tanta omnium fuit et eadem mens.

5. Rex cum duce Burgundiam petit, ac urbem Lingonicam bello repetit capitque. Nec minus et Burgundiam petere, ac urbes sedesque regias lustrare a duce monetur. Rex hortanti consentiens, Burgundiam duce comitante ingreditur. Ad quem urbium principes benigniter confluentes, magnifice exceperunt. Ac rogati fidem jure sacramenti dederunt. Hugo tantum Rodulfi regis frater Lingonicam urbem possidens, regi occurrere distulit, qui occurrerunt admodum iratus. Rex dum per aliquot ebdomadas sua lustraret, inimici invidiam advertit. Proponens itaque ante discessum nullam praeterire urbem, legatos Hugoni dirigit, qui a pertinatia eum revocent, ac ei de fide sibi servanda persuadeant. Qui apud eum perorantes, nihil pacis, nihil regii honoris acceperunt. Unde et digressi, audita regi referunt. Hugo praeter jus se egisse dinoscens, urbi copias deputat. Ipse in partes regni exteriores usque ad tempus secedens. Rex vero pertinaci indignans, exercitum urbi applicat, a parte qua planiciem praefert, pugnam acriter ingerens. Altera enim parte, latere montis educto, pene inaccessibilis est. In parte ergo quae obsidioni aptior est, milites urbi rex cum duce adhibet. Quibus inpugnantibus hostes vehementissime resistunt, telisque ac lapidibus aerem densant, atque impetentes atterunt. Non tamen usque ad effectum repulsionis perstare potuerunt. Nam regii equitatus infestationem non ferentes, a parte praerupta, quae obsidione non premebatur, nocte egressi aufugerunt. Cives vero qui remanserunt, regi mox portas aperuere, eum cum suis absque refragatione in urbe gratulabundi excipientes. Qua rex potitus, ab ejus episcopo aliisque regni proceribus obsides accepit, atque sic cum duce Parisium iter retorsit.

6. (937.) Rex ducis procurationem a se amovit. Rex felicium rerum successu elatus, praeter ducis procurationem res suas ordinari posse cogitabat. Unde et rei militaris administrationem absque eo jam disponebat. Laudunum itaque tendit, ibique matrem suam Ethgivam reginam ad urbis custodiam deputat. Ac exinde quaecumque praeter ducem adoriebatur. Quod etiam fuit non minimae labis seminarium. Dux etenim regem suae procurationis dispositionem reppulisse advertens, Heribertum comitem sibi asciscit, plurima apud eum in regis contumeliam pertractans. Amicitiam inter sese mutuam conditionibus utrimque confirmant.

7. Heribertus castrum Teodericium dolo capit, ac proditorem in vincula conjicit. Heribertus itaque Walonem regis fidelem qui castro quod Theoderici dicitur praeerat, in dolo adiit, ac de transfugio illum alloquitur. Nec diu moratus, decepto persuadet, majora pollicens, ac plura promittens. Ille mox de pollicitis jusjurandum postulat, postulata a sese sic facturum spondens. Tirannus libenter annuit. Nec minus et transfuga juratus, tempus patrando facinori demonstrat. Immo et tiranni manibus sese exinde militaturum committit, ac ex militia fidem accommodat. Quo peracto in sua discedunt. Tempus advenit, Walo simulatis negotiis milites regios qui secum praeerant in diversa, ac si regis causam facturos disponit. Ipse castro evacuato solus cum famulis relinquitur. Nec defuit cum cohorte tirannus. Qui a transfuga susceptus, castrum ingreditur atque occupat. Intuitusque transfugam: Putasne, inquit, tuae curae oppidum hoc reservandum? captumque mox in vincula conjicit, suisque castri custodiam donat. Et nocte diei succedente, caeli pars prodigiose flammis erumpentibus in septentrione ardere visa est. Qua etiam mox prosequitur et Hungarorum per Gallias repentina persecutio. Qui nimium saevientes, municipia aliquot, villasque et agros depopulati sunt; basilicas quoque quamplures combusserunt; ac indempnes redire ob principum dissidentiam permissi sunt, cum magna captivorum multitudine. Rex enim copias non habens, ignominiam pertulit, et utpote a suis desertus, sevientibus cessit.

8. (938.) Oppidum Montiniacum rex per cohortem expugnat ejusque principem capit. Quibus digressis rex ad oppidum Montiniacum cohortem mittit, quae illud occupet, captumque diruat, eo quod Serlus quidam latrocinia exercens, illic receptui sese habebat. Cohors ergo oppidum appetens, latrones impugnat. Nec morata vi capit, comburit, ac subruit. Latronem principem comprehensum dimissis minoribus regi deducit. Qui cum jussu regio gladiatori decollandus traderetur, Artoldi Remorum metropolitani interventu gratiam ab rege obtinuit, ac sese ulterius non latrocinaturum juratus, abire permissus est. His ita gestis, rex in partes Belgicae mari contiguas concessit, oppidum in ipso maris portu exstruere nisus. Cui etiam loco Guiso est nomen. Exceptusque ab Arnulfo regionis illius principe, apud eum de oppidi erectione agebat. Ubi dum in agendo moras faceret, castrum Remensis aecclesiae nomine Causostem secus fluvium Matronam situm ab Artoldo praesule editum, Heribertus proditione ingreditur ac capit, Castrensesque invadens, eorum potiores abducit. Rura circumquaque depopulatur, ac ingentibus praedis oppidum implet, et cum armis milites ibi deponit, aliorsum ipse secedens.

9. Rex Lauduni arcem capit. Interea regi ab metropolitano per legatos ista suggeruntur. Qui mox coeptum negotium intermittens, suo auxiliaturus regreditur. Milites colligit, ac exercitum parat. Cum quo Laudunum veniens, arcem ab Heriberto nuper ibi exstructam et a suis adhuc detentam obsidet. At qui in arce erant, rebellioni sese parant. Rex ergo circumcirca sagittarios adhibens, missilibus evincere instabat. In quo tumultu hinc inde quam plures sauciati fuere, cum non minus qui in arce erant, sagittis aliisque missilibus uterentur. Rex ergo cum finem oppugnandi viribus non fecisset, ingeniose eos capere cogitabat.

10. Machinae compositio. Fecit itaque ex vehementissimis lignis compactis, machinam, instar longilaterae domus, duodecim virorum capacem, humani corporis staturae in alto aequalem, cujus parietes de ingenti lignorum robore, tectum vero de duris ac intextis cratibus exstruxit. Cui etiam intrinsecus rotas quatuor adhibuit, unde machina ab iis qui intrinsecus laterent, usque ad arcem impelleretur. At tectum non aeque stratum fuit, verum ab acumine dextra levaque dependebat, ut jactis lapidibus facilius lapsum praeberet. Quae exstructa, tironibus mox impleta est, ac ad arcem rotis mobilibus impulsa. Quam cum a superioribus hostes rupibus opprimere conarentur, a sagittariis undique dispositis, contumeliose repulsi sunt. Ad arcem itaque machina deducta, murus ex parte suffosus atque eversus est. Hostes multitudinem armatorum per hunc hiatum possibile introduci formidantes, arma deponunt, ac regiam clementiam implorant. Rex ergo amplius tumultuari prohibens, intactos pene comprehendit, praeter hos qui in militari tumultu sauciati fuere, suosque ad urbis tutelam in arce deposuit.

11. (939.) Dolus Arnulfi atque, oppidi Monasterioli captio. Haec dum gererentur, Arnulfus praedictus Morinorum princeps, Erluini oppidum secus mare situm Monasteriolum nomine, suae parti addere cogitans, eo quod ex navium advectationibus inde plures questus proveniant, adipiscendi insidias componebat. Dirigit itaque quosdam suorum callidos in veste abjecta, dolos dissimulans, ad quendam ejusdem oppidi custodem, quem etiam in proditione non diffidebat facillimum. Qui ingressi, eum a domino salutant, ac loquendi opportunitatem petunt. Secedunt ergo. Illi tantum esse negotium propter quod venerant simulantes, ut a quo exordiri possent, penitus ignorarent, aliquantisper herebant. Et tandem suspirantes: Eia te, inquiunt, Rotberte! eia te Rotberte! sic enim vocabatur quantis malis elapsus, quantis periculis exemptus es, et quanti insuper secundarum rerum tibi debentur successus! Et statim protulerunt duos anulos, alter aureum, alter vero ferreum. Et vide inquiunt, quid in his perpendi valeat. Quo quid esset ignorante, illi prosecuntur: In auro dona egregia, in ferro vincula carceris puta. Instat etenim tempus, quo et oppidum hoc in jus alterius concedat. Tacenda haec tuae fidei committimus. Res vobis nesciis disposita est. Nos quoque id ipsum penitus ignoramus. At rei summam scire non negamus. Mortem loquimur aut exilium. Unde et tibi Arnulfus comes consulens, futurae cladis calamitatem per sua indicia significavit; hortans ut ad sese transeas, et ab eo auri et argenti insignia, terrarumque copiam ac militum multitudinem accipias, cum dono regis. In manus Nortmannorum, qua arte nescimus, in proximo sitis deventuri. Et quid super his tibi visum fuerit, amico per nos respondere ne differas. Ille cupiditate ductus, proditionem addubitat. Herebat ergo stupens. Proponit sibi tandem proditionis dedecus, ea posse necessitate purgari, quod omnes oppidanos in proximo aut exulaturos aut morituros sibi innotuit. Proditionem ergo spondet, ac juratus fidem dat. Nec minus et illi de pollicitis jurant. Tempus facinori datur, ac sacramento firmatur. Legati digressi, sese persuasisse referunt.

12. Ingressus Arnulfi in Monasteriolum. Arnulfus itaque militum electorum copiam colligit, facinus quaesitum patraturus. Iterque carpens cum duabus cohortibus usque oppidum pene devenit. Sol jam occiderat. Proditor per portam quosdam emiserat, acsi aliqua utilia curaturos. Unde et ipse in muro stans, facem ardentissimam praetendebat, veluti famulis emissis lumen ministraturus, quo etiam luminis signo per legatos aditum significaverat. Huc Arnulfus cum equitatu irruens, per portam patentem oppidum ingressus est. Eoque potitus, Erluini uxorem cum filiis capit, ac ejus thesauros diripit. Erluinus vero habitu immutato, e medio hostium elapsus est. Arnulfus quoque omnibus pervasis, oppido suos deputat, Erluini uxorem cum natis Aedelstano regi Anglorum servandos trans mare deportat. Sicque ad sua oppido suis munito rediit.

13. Conquestio Erluini apud Wilelmum ducem de castri uxorisque et natorum amissione. Erluinus vero vix mortis periculo liber, ad Wilelmum principem Nortmannorum sese contulit, plurimam de suis casibus quaerimoniam apud eum agitans, sese inquiens infeliciorem, cum opido et militibus privatus, ac uxore filiisque orbatus, nihil praeter corpus possideat. De oppidi amissione non se adeo affici, cum id sine spe aliqua recuperandi non sit, eo quod terra immobilis, ac oppidum intransitivum sit. Uxoris vero ac filiorum privatio, calamitatem interminabilem praetendere videntur, cum illis consumptis ipse doloribus assiduis urgeatur, et non consumptis, at sub aliena dominatione detentis, ipse vana seducatur exspectatione. Quare quoque ad petenda solatia se venisse memorabat, ac gemebundus haec indesinenter petebat.

14. Erluinus oppidum expugnat ac capit. Princeps his quaerimoniis motus, auxilium annuit, ac militum copiam ei committit. Erluinus itaque ad oppidum properat, ac tempestivius cum copiis appetit, circumque vallat terra marique. Instat itaque atque acriter adurget. Tandem vero multa expugnatione attritum, ingreditur, totumque pervadit. Arnulfi milites omnes comprehendit. Quorum alios gladio enecat, alios uxori natisque repetendis conservat.

15. Congressus Erluini cum militibus Arnulfi. Arnulfus tanta suorum calamitate confectus, milites colligit, eosque in Erluinum mittit, qui ejus terram usque ad oppidum depopulentur. Directique, incendiis circumquaque ac rapinis admodum deseviunt, multaque rerum praeda abducta, festinabant, cum legati ab Erluino affuerunt, qui indicarent, quod nisi totam praedam sine mora redderent, sine mora eis esse congrediendum. Hostes legationem spernentes, capta abducere accelerabant. Legati regressi, sese abjectos referunt. Erluinus cum quadringentis armatorum mox processit, ac festinantibus supervenit. Illi vero praeda relicta conversi irruentibus obvertuntur. Signisque collatis, acriter dimicatum est. Praedones fere omnes gladio occubuere, praeter hos quos fuga belli violentiae exemit. Et tamen ii, cum fuga eos exagitaret, ab Erluino post insectante atrociter fusi sunt. Erluinus praedis receptis cum ingentibus hostium manubiis ad sua feliciter remeavit.

16. Belgicorum querimonia ad regem super ejus levitate. Quo tempore Belgicorum principes ad regem conveniunt, ac Lauduni apud eum gravissime conqueruntur, eo quod inconsultus omnia appetat. Si eorum quoque consiliis adquiescat, in bonum exitum res suas deventuras memorant. Ad hoc etiam sese convenisse, ut quid velit eis injungat, quod cupit ingerat. Si velit, consilio et armis, terra marique, contra hostes sese congressuros. Rex ab eis fide suscepta, cum multa benivolentia redire permisit, si fortuna quandoque postulet, redire jubens. Nec multo post et ab Aedelstano Anglorum rege classis regi cum copiis missa est. Audierat enim, illum ab iis qui maritima incolebant loca, exagitari; contra quos classis dimicaret, regique nepoti auxilium ferret. Comperto vero contra regem, illorum neminem stare, ipsumque regem in partes Germaniae prosperum secessisse, mari remenso ad propria remeat.

17. Rex in Belgica suos sibi sociat et Ottonis fautores ultra Rhenum fugat. Rex in pago Elisatio cum Hugone Cisalpino principe locutus, Belgicos exteriores qui ad se nondum venerant, sibi asciscebat. Et qui partibus Ottonis favebant, ultra Rhenum fugere compulit. Presenserat enim Ottonem velle in suum jus Belgicam transfundere. Unde et equo ei non ferebatur animo. Truculentius ergo contra illum agitans, suos de regno exturbavit. Qui vero sibi consentiebant asciscens, Gislebertum videlicet Belgicorum ducem, Theodericum quoque atque Isaac comites, cum eis consilium confert, ac pro fide habenda jusjurandum ab eis accipit, post haec Laudunum rediens. Ibique ejusdem urbis episcopum Rodulfum, proditionis evidentissime insimulatum, ab urbe pellit, suosque simul ejicit. Quorum etiam res suis contulit.

18. Otto Belgicam devastat. Otto interea Belgicos comperiens regis partes sustentare, et a se penitus defecisse, Rheno transmisso Belgicam ingressus, ejus loca plurima incendiis ac ingentibus praedis devastat, eo quod ex collatione paterna princeps fieri Belgicis dedignantibus contenderet, cum ejus pater Saxoniae solum propter Sclavorum improbitatem rex creatus sit, eo quod Karolus cui rerum summa debebatur, adhuc in cunis vagiebat. Multam itaque praedam abducens, Rhenum transmeat.

19. Impetus Gisleberti in Germaniam, ejusque ac suorum fusio. At Gislebertus dux dedecoris injuriam ultum ire volens, omnem Belgicam lustrat, ac tirones lectissimos in unum cogit, senes tantum emeritos patriae linquens. Factoque exercitu, Rhenum transmeat, ac patriam solotenus incendiis ingentibus vastat. Armentorum etiam pecudumque praedam nimiam exercitus congregat abducitque. Jam vero flumen ingredi parabat, cum Otto exercitum accelerantibus induxit. Belgici renitentes, cum Germanis secus fluvium congressi sunt, atque in parte utraque nimium fusi. Qua die Germanorum victoria aegre sustentata est, et licet innumerabilibus suorum stratis tamen enituit. Nam Gislebertus dux suorum fusione exercitum defecisse advertens, fuga periculum evadere nitebatur. In fluentum itaque cum equo prosilit. Qui cum fluminis pelagus enatare non posset, vi undarum victus periit, atque sessorem inmersit. Belgicorum vero alii fluvio enecati, alii ferro caesi, alii capti, nonnulli vero profugio erepti sunt. Ludovicus rex Gislebertum extinctum comperiens, multam in ejus casu commiserationem habuit. Atque in Belgicam profectus, ejus uxorem Gerbergam Ottonis sororem conjugio duxit, eamque secum reginam in regnum coronavit.

20. (940.) Wilelmus dux piratarum regi contra omnes fidem jurat. Dum haec Lauduni gererentur, Wilelmus piratarum dux, legatos regi dirigit, qui sese satis ei fidelem indicent: quo rex jubeat, sese occursurum, fidemque contra omnes polliciturum. Quorum legationem rex multa benivolentia excipiens in pagum Ambianensem sibi occurrendum constituit, eo quod ibi specialiter utilia quaedam per illos determinanda forent. Legatis itaque abductis, rex ad locum condictum tempore statuto devenit. Cui etiam dux praedictus obvius venit. Exceptusque a rege decenter, provinciam quam ei pater Karolus rex contulerat, ab eo etiam accepit. Unde et regis factus, tanto ei consensu alligatus est, ut jam jamque aut sese moriturum, aut regi imperii summam restituturum proponeret.

21. Artoldus archiep. Causostem munitionem expugnat et capit. Hujusque rei negotio utiliter peracto, rex in Burgundiam secessit. In cujus absentia Artoldus metropolitanus, ne suae rei putaretur inopia, absque regiis copiis Causostem munitionem appetit, eique obsidionem circumquaque adhibet. Quam continua oppugnatione exagitans, quinto tandem die ingreditur, capitque. Illos quoque qui sibi surripuerant comprehendit. Sed utpote vir bonus, nulliusque vitae aemulus, indempnes abire permisit. Oppidum etiam funditus subruit, sicque ad sua rediit.

22. Heribertus et Hugo Remos obsident et capiunt, praesulemque pellunt. Heribertus malorum occasionem nactus, acsi suorum oppidum dirutum dolens, apud Hugonem ducem qualiter Remos invadat, atque episcopum expungat, vehementissime agit. Cui mox Hugo utpote tiranno tirannus consentiens, sese auxiliaturum pollicetur. Collecto itaque agmine ambo in urbem feruntur, multa eam circum obsidione vallantes. Urbani Heriberto faventes, eo quod regio jussu ejus filium ante Artoldum delegissent, bello cedunt, praesulemque relinquunt, atque ad suae poenae cumulum desertores ad tirannos transeunt. Apertis vero portis sexta obsidionis die, tirannos in urbem excipiunt. Artoldus pulsus, ad coenobium sancti Remigii proficiscitur, suam ibi Deo conspectori omnium querimoniam fundens. Ubi mox episcoporum aliquibus ac quibusdam magnatibus stipatus, rogabatur ut Avenniacensi abbatia sanctique Basoli rebus contentus, episcopii dignitate sese abdicaret. Atque multis minarum terroribus affectus consentit, juratus etiam ut fertur repudiavit; et tandem canibus satisfaciens, ad sanctum Basolum ibi moraturus abscessit.

23. Hugo ac Heribertus in regis absentia Laudunum inpugnant. Hugone ergo diacono, tiranni filio, Remis relicto, jampridem etiam ad episcopatum urbis ipsius evocato, ipse Heribertus atque Hugo, Laudunum cum copiis aggrediuntur, obsidionem undique adhibentes, urbem militibus vacuam rati, eo quod rex in partibus Burgundiae exterioribus alia curaret. Et qua poterant oppugnantes, ingredi conabantur. At montis eminentia superioribus impares, non semel cedere coacti sunt. Instabant tamen, ac regi ingressum praeripere conabantur.

24. Rege adveniente obsidio solvitur. Jamque ebdomadas septem obpugnaverant, cum rex hujus rei accitus nuntio, in Campania Remensi tempestivus affuit. Et licet cum paucis, fluvium tamen Axonam permeat, et sic in hostes fertur. Quo comperto tiranni, regis quoque animum simulque et aequitatem perpendentes, ab obsidione discedunt. Rex vero ingressus, victus necessaria suis paravit, ac quaeque commoda ordinavit. Sicque alia dispositurus, Burgundiam repetit. In cujus discessu, Wido Suessorum episcopus a desertoribus suasus, eo quod et ipse eorum partes latenter tueretur, Remos veniens, Heriberti filium Hugonem, presbiterum ordinavit. Unde et eum pater sacerdotali dignitate ampliare cupiens, ut Artoldus pontificatus apice legaliter privaretur, instanter quaerebat. Cujus rei rationem cum Hugone duce contulit, ac in effectum redigi admodum petiit.

25. (941.) Artoldus a comprovincialibus episcopis repudiatur et pro eo Hugo eligitur. Disposita ergo rationum summa, Remensis dioceseos episcopos convocant, qui inter Artoldum et Hugonem, controversiam determinent, objectorumque finem constituant. Collecti ergo apud urbem Suessonicam, in basilica sanctorum martirum Crispini et Crispiniani, civium Remensium querelam excipiunt, dicentium sese diutissime pastore destitutos: cui subdantur et obsequantur, suppliciter expetere. Artoldum jam se nolle, eo quod sacramento episcopium repudiaverit; at Hugonem, quod omnium unione electus, omnibusque acceptissimus sit. Quorum quaerimoniis episcopi annuentes, sacerdotio dignum Hugonem asserunt, eo quod non solum carnis nobilitas, set et animi mores pudici plurimum eum commendarent. Ratum etiam fore, si tanti honoris culmen, personae nobilitate adornetur. Hugonem itaque pene omnium conibentia attollunt, ac Remos deductum, in coenobio monachorum sancti Remigii metropolitanum sollempniter consecrant, atque in urbe decenter exceptum, multo obsequio ac reverentia honorant. Rex in partibus Burgundiae viatorum relatu, patratum negotium advertens, mox Laudunum rediit. Arnoldum quoque ac ejus fratrem Landricum proditionis insimulatos, nec tamen penitus convictos, cum in hac re promptissimi viderentur, ab urbe expulit.

26. Rex in partibus Burgundiae exercitum contra tirannos colligit. Rex cum rei militaris inopia contra tirannos nihil moliri valeret, Burgundiam repetiit, ut exercitum inde sumeret, Remisque induceret. Admodum etenim id attemptabat, ut Heribertum ab urbe pervasa pelleret. Dum ergo in colligendis militibus moram faceret, tiranni multo equitatu Laudunum appetunt, atque circumdant, spem proditionis in quibusdam habentes. Haec dum aguntur, ad regis aures tempestive feruntur. Qui sumptis quos undecumque colligere valuit, in pagum Porcensem devenit. Ubi cum rem militarem ordinaret, ac hostibus bellum inferre pararet, tiranni Lauduni obsidione relicta, in regem vadunt, ac insperatum invadentes ejus exercitum, nonnullos sternunt, reliquos vero in fugam cogunt. Rex a suis eductus, vix cum duobus comitibus, vim mortis evasit, oppido quod Altus mons dicitur sese recipiens. Tiranni spe proditionis frustrati, obsidionem solvunt, atque in sua concedunt.

27. (942.) Tiranni a papa monentur, ne regem suum persequantur. Interea a domno Stephano papa vir clarus nomine Damasus legatus in Gallias directus est, apostolicae sedis litteras afferens, jussionem apostolicam continentes, ut principes provinciarum regem suum Ludovicum recipere non differrent, nec gladio ultra hostili eum insectarentur. Et ni cessent, anathematis telo omnes esse figendos. Quo episcopi cognito Remorum dioceseos, in unum mox coacti, de anathemate in sese habendo nisi resipiscant vehementer pertractant. Mittendum enim ad Heribertum disponunt, et ab eo suppliciter petendum, quatinus ipse ducem adeat, atque apud eum pro regis receptione agat, ostendentes anathematis periculum, et quanta iis debeatur ruina, qui dominorum contemptores ac persecutores esse non formidant. Quae suasio nullum effectum habuit. A praedicto etiam papa mox alia legatio directa est, per Remensis ecclesiae legatos, qui a papa eodem sacerdotale pallium Hugoni metropolitano detulere, dicentes apostolicae jussionis hanc esse sententiam, ut Galliarum principes, regem suum persequi parcant, et insuper illum magnifice attollant. Quod nisi intra praescriptum diem officiant, horribili anathemate hujus factionis auctores ac cooperatores sive fautores gravissime esse multandos. Si vero apostolicae jussioni gratanter oboediant, legatos Romam dirigant, qui suam benevolentiam erga regem suum papae referant. Et nec sic quidem tirannis quicquam persuasum est. A quibus cum regi incessanter quaereretur ruina, in contrarium res eorum tota relapsa est.

28. Rex per Rotgerum comitem Wilelmum ducem sibi conciliat. Etenim rex bonorum usus consilio, Rotgarium virum clarum Wilelmo pyratarum principi pro se locuturum direxit. Qui apud eum pro rege optime functus legatione, ibi rebus humanis excessit. Ante tamen principi usque ad effectum suasit. Nam non multo post suorum legatione regem fideliter accersit, exceptumque Rodomi, ingentibus donis dignissime accumulat. Unde et factum est, ut alii hinc formidantes, ad regem tempestivius sese contulerint. Wilelmus itaque Aquitanorum dux, Brittanorumque Alanus, piratas regiam rem curare comperientes, accessum maturant, regem adeunt, atque fide pacti miliciam jurant. His itaque rex collectis, praedictis tirannis secus fluvium Isara locuturus procedit. Tiranni regium equitatum suspectum habentes, praevenerunt, atque pontes praecipitaverunt, naves circumquaque in aliud litus abducentes. Sicque cum suis in adverso fluminis litore consederunt. Duabus tantum naviculis hinc inde cursitantibus, per internuntios controversia inter illos agitata est. Tandem sub pace sequestra obsidum jure a sese discedunt.

29. Ludovicus et Otto reges in amiciciam conveniunt, ac per Ottonem Hugo. Rex principibus in pace dimissis, cum paucis iter in Belgicam retorquet, Ottoni cujus sororem conjugem sibi addixerat, ad loquendum obveniens. Quorum consilio multa concordia firmato, amicitiam mutuo conditionibus statuunt. Ac fine negotii facto, rex Laudunum rediit. Otto vero Hugonem in regis gratiam reducere satagebat. Quem multis verborum stimulis familiariter ac levi furore redarguens, eo quod regi suo contrairet, dominumque insectari non formidaret, ad regem redire effecit. Et tempore oportuno, prudentium legationibus praemissis, regi ducem reducit, sibique conciliat.

30. Principum apud regem conventus, ac Wilelmi in eorum contione tumultuatio. Duce ergo in pristinam gratiam revocato, cum ipse virtute et copiis antecelleret, alii consequenter reducti sunt. Omnibus itaque ad regem reversis, in fisco regio Atiniaco principibus ab rege post dies triginta colloquium habendum indicitur. Et die constituta rex ibi cum provinciarum principibus affuit, Hugone videlicet cognomento Magno, Arnulfo Morinorum, Wilelmo piratarum ducibus, ac Heriberto tiranno. Nec defuit Saxoniae rex Otto. Ludovicus rex cum in conclavi sese cum Ottone rege ac principibus recepisset, consilio incertum an fortuitu, solus Wilelmus dux admissus non est. Diucius ergo afforis exspectans, cum non vocaretur, rem animo irato ferebat. Tandem in iram versus utpote manu et audatia nimius, foribus clausis vim intulit, ac retrorsum vibrabundus adegit. Ingressusque lectum conspicatur gestatorium. In quo etiam a parte cervicalis Otto editiore, rex vero in parte extrema humilior residebat. In quorum prospectu Hugo et Arnulfus duabus residentes sellis, consilii ordinem exspectabant. Wilelmus regis injuriam non passus: An inquit his interesse non debui? Desertorisne dedecore aliquando sordui? Fervidusque propinquans: Surge inquit paululum rex! Quo mox surgente, ipse resedit. Dixitque indecens esse regem inferiorem, alium vero quemlibet superiorem videri. Quapropter oportere Ottonem inde amoliri, regique cedere. Otto pudore affectus surgit, ac regi cedit. Rex itaque superior, at Wilelmus inferior consederunt.

31. Otto injuriam sub specie fidei habendae dissimulat, ejusque conquestio. Otto penitus injuriam dissimulans, baculo innixus coepto negotio finem dare stando satagebat. Ac rationibus determinatis, rex cum consultoribus surgens egreditur. Otto injuriam Wilelmi vehementissime dissimulans, apud eum de fidei constantia inter sese servanda plurimum consultat. Unde et conceptum facinus, variis verborum coloribus obvelat. Quibus peractis, rex cum Wilelmo ad sua remeat, Otto vero cum Hugone et Arnulfo consilium conferens, de injuria irrogata apud illos amplius conquerebatur; ultra aequum et jus sese spretum memorans, ac coram amicis a sedibus amotum. Amicos ergo compati oportere, et amici injuriam suam debere arbitrari. Ab eis quoque tantam insolentiam summopere repellendam aiebat, cum ea facilius ad eos pervenire valeat. Nam qui sibi regi non indulsit, minus illis indulturum. Quae oratio, plurimam invidiam paravit, ac amicos in odium Wilelmi incitavit, cum et ipsi quamvis latenter ei admodum inviderent. Otto rex ad sua rediit.

32. Deliberatio Hugonis et Arnulfi de morte Wilelmi. Hugo et Arnulfus quid facturi Wilelmo essent deliberabant. Si eum gladio occidant, ad omnia sese fieri expeditiores aiebant. Regem etiam ad quodcumque volent facilius inflexuros, si is solum pereat, quo rex fretus ad quaeque flecti nequeat. Si autem non occidant, discordias atque lites sine dubio proventuras, ac his occasione emersa, multorum stragem futuram. At horum utrumque perniciosum censebant, cum in occisione homicidii rectus redundaret, et in reservatione tirannis futura appareret. De occisione tandem persuasi, patraturos facinus accersiunt, vim negotii explicantes, atque in Wilelmum conjurare faciunt. Cujus interfectionis series mox apud conjuratos ita disponitur, ut ab Arnulfo legati mitterentur, qui pro colloquio multa necessitate in proximo habendo apud Wilelmum idonee legatione fungerentur. De tempore quaererent, quando sibi obveniendum foret. Locum vero secus fluvium Summam peterent. Quo ipse a terra sua egredi et collocuturis obvenire dignaretur. Qui postquam adveniret, et ab amicis exceptus esset, de amicitia plurimum, multum etiam de fide proponerent. Et quia tunc suis stipatus pervadi non posset, ictus differrentur, donec navim repeteret, si forte navigo eum advenisse contingeret. Cumque jam navigaret per pelagus, per conjuratos multo clamore revocaretur, acsi aliquid praecipuum oblivione praetermissum auditurus. Navicula ergo advectus cum paucis, aliis in pelago expectantibus, conjurati gladiis eductis incautum adorirentur. Si vero equester adveniret, post consilii finem Arnulfo digresso, illoque recedente, conjurati identidem eum repeterent, magnum quiddam sese afferre simulantes, quibusdam etiam scriis accitum detinerent, donec cunctis praeeuntibus extremus retrorsum incederet. Quem adorsi gladiis non minus transverberarent. Insurgentium vero piratarum vim evaderent, si equis velocibus rapti, ad dominum cum copiis praestolantem transfugere tempestivius accelerarent. Piratas etiam tunc nihil aliud quam aut fugam acceleraturos, aut domini exsequias procuraturos. Sicque factum esset, ut Arnulfo ignorante eo quod absens esset, tantum facinus patratum videretur.

33. (943.) Wilelmi ducis interfectio. Legati itaque directi, colloquium petunt et obtinent. Tempus post dies 30 datur. Locus quoque in pago Ambianensi secus fluvium Summam, ubi est insula Pinchinea conceditur. Negotioque peracto, legati redeunt. Tempore ergo constituto, Arnulfus terra, Wilelmus aqua in locum destinatum conveniunt. Ac de amicicia multum, plurimum de fide utrimque servanda collocuti sunt, atque post nonnullos sermones a se soluti. Arnulfus reditum simulans, aliquantisper digreditur. Wilelmus vero ad classem rediit. Naviculamque ingressus dum per pelagus navigaret, a conjuratis multo strepitu inclamatus, proram obvertit. Remigansque ad litus, quid vellent sciscitaturus, redit. Illi mox quiddam praeocissimum se deferre asserunt, quod a domino suo oblivione suppressum fuit. Dux navicula litori apulsa, illos excipit, a quibus etiam mox gladiis eductis interimitur. Duobus quoque puberibus qui cum eo inermes aderant, et nauta sauciatis, a navicula facinorosi exiliunt, ac post conscium dominum in fugam feruntur. Qui autem jam per pelagus navigabant, conversi litus relictum repetunt, ac dominum interemptum, duosque puberes et nautam sauciatos inveniunt. Sumptumque domini corpus lamentabili obsequio sepulturae deportant.

34. Rex filio Wilelmi Richardo terram patris concedit. Nec multo post et ejus filium de Brittanna concubina, nomine Richardum, regi deducunt, gesti negotii ordinem pandentes. Rex adolescentis elegantiam advertens, liberaliter excipit, provinciam a patre pridem possessam, ei largiens. Potiores quoque qui cum adolescentulo accesserant, per manus et sacramentum regis fiunt. Multaque regis liberalitate jocundati, recedunt Rodomum. Alii vero Nortmannorum Richardum ad regem transisse indignantes, ad Hugonem ducem concedunt.

35. Rex a suis Rodomum accersitur, ac cum piratis dimicat. Qui autem regis partes tuebantur, per legatos eum accersitum, Rodomi decenter suscipiunt. Ubi cum ei referretur, regem piratarum Setrich cum classe copiosa fluvium Sequanam ingressum, ac ejus ducem Thurmodum consequenter navalibus copiis advenisse, ut absque regis dono omnia pervadant, atque defuncti ducis filium ad idololatriam suadeant, ritumque gentilem inducant, rex copias unde congrediatur colligit. Deumque propitiaturum confisus, alienigenis cum 800 occurrit. Et quia cum paucis erat, ad hostes concludendos acies in diversa disponere nequivit. Suis itaque stipatus, erectis signis ac densato agmine procedit. Gentiles quoque ordine pedestri incedebant. Propinquantesque patrio more in primo tumultu enses jaciunt. Quorum densitate equites territos ac sauciatos rati, cum clipeis et telis prosecuntur. At regius equitatus, ensium nube dilapsa, clipeorum objectione tuti in pedites feruntur. Ac densati acies sternendo atque interimendo indivisi penetrant egrediunturque. Rursusque regressi penetrant, ac disrumpunt. Regem quoque Setrich cum violentia belli in fugam cogeret, in dumeto mox repertus, tribus lanceis a palantibus transfixus est. Thurmodus vero cum adhuc in certamine totis viribus ageretur, ab Ludovico equi impetentis pectore est dejectus. Quem cum rex impetu praeteriret, nec eum dinosceret, et ab hostibus impetitus in loco staret, comminusque confligeret, Thurmodus suis stipatus, regem a tergo appetit, factusque ei dexter, per loricae manicam pene usque ad sinistri lateris ypocundriam, lancea sauciat. Rex multa cede ab eo impetu paulisper dimotus, sauciantem respicit. Ictuque in dextram obliquato, provocantis caput cum humero sinistro obtruncat. Tanta quoque caede gentiles fusi sunt, ut eorum novem milia cesa ibi referrentur. Reliqui vero, paucissimi tamen, navali profugio erepti sunt. Rex a Deo victoria potitus est, suorum tamen paucis fusis, nonnullis vero sauciatis. Post quorum curam redire disponens, Rodomum Erluino commisit. Ipse Compendium rediens.

36. Artoldus archiepiscopus tirannos dimittit, et ad regem transit. Quo eum advenisse dinoscens, Artoldus qui in coenobio sancti Basoli confessoris ab urbe pulsus morabatur, mox quicquid a tiranno sibi relictum erat abjiciens, ad regem sese contulit, mallens apud eum parvo contentus morari, quam insociabilis tiranni beneficiis detineri. Rex metropolitanum quo ipse rex consecratus fuit injuste praecipitatum dolens, ne diffidat hortatur, summum sacerdotium sese ei redditurum pollicens.

37. Interitus Heriberti. His ita sese habentibus, cum Heribertus quaeque pernitiosa pertractaret, ac de quorundam calamitate multa disponeret, cum inter, suos in veste praeciosa sederet, atque apud illos extensa manu concionaretur, majore apoplexia ob superfluitatem humorum captus, in ipsa rerum ordinatione constrictis manibus nervisque contractis, ore etiam in aurem distorto, cum multo horrore et horripilatione coram suis inconsultus exspiravit. Susceptusque a suis, apud sanctum Quintinum sepultus est. Quo sepulto, ejus filii mox regem adeuntes, ab eo benigne excepti sunt. Patris injuriarum nihil sibi reducens. Excipitur et Hugo episcopus, ea tamen conditione, ut tempore congruo ratiocinari pro se de episcopatus adeptione non differat. Cum quibus quoque rex Ambianum digressus est. Ubi cum non sine suorum potioribus quaeque praecipua disponere vellet, Erluinum Rodomi morantem per legatum accersit.

38. Congressio Arnulfi et Erluini. Quod cum malivolorum relatione Arnulfus comperisset, insidias praetendit, obvenientique rege ignorante cohortem inducit. Quod Erluinus mox dinoscens, signis collatis congreditur. Congressus utrimque non modicus. Arnulfus suis fusis, profugiens, vix urgentem evasit. Erluinus victoria potitus, alios enecat, alios capit, alios in fugam cogit. In quo etiam certamine, interfectorem Wilelmi qui cum Arnulfo sibi vim intulerat militari insectatione comprehendit. Cujus manus obtruncans, in ultionem amici Rodomum misit. Ac cesorum ereptis manubiis, ad regem concessit.

39. Quo tempore Hugo dux in magna gratia regi habitus, ejus filiam ex sacro lavacro suscepit. Unde et eum rex omnium Galliarum ducem constituit. Quo duce rex equitatum parans, cum Gerberga regina in Aquitaniam proficiscitur (944). Ac urbem Nivernicam deveniens, Gothorum ducem Ragemundum Aquitanorumque praecipuos illic obvios excepit. Apud quos de provinciarum cura pertractans, ut illorum omnia sui juris viderentur, ab eis provincias recepit. Nec distulit earum administrationem eis credere. Commisit itaque ac suo dono illos principari constituit, regia hilaritate hilares redire permittens; ac cum duce iter ipse in Galliam retorquens, Lauduni sese recepit.

40. Arnulfus et Erluinus regis suasione in amiciciam redeunt. Ubi suorum praecipuos praeter ducem colligens, apud eos agebat quatinus viri illustres Arnulfus atque Erluinus, factarum injuriarum inmemores fierent, ac in benivolentia unirentur; suis rebus prosperiorem eventum deberi ratus, suorum concordia. Convocatis itaque de amicicia suadet; sese inter eos judicem, penitus aequitatem utrique parti facturum pollicens. Concedunt itaque ac jussis regiis parent. Datisque vadibus, equitatis jura exsecuntur. Rex cum utrisque faveret, quamlibet utrique liberalitatem conferre meditabatur. Qui cum Arnulfum de recompensatione rerum ereptarum nutare, ac Erluinum instantius amissa repetere adverteret, Arnulfum quoque majora restituturum, eo quod ipse ampliore rerum dispendio Erluinum affecerit, Erluino Ambianum in recompensatione amissorum pro Arnulfo concessit. Sicque factum est, ut Erluino sua restituerentur, et Arnulfo sua non minuerentur. Regis itaque industria in amiciciam revocati, regia negotia exinde curabant.

41. Prodigiosa demonstratio cladis Brittannorum. Quo tempore ferebatur Parisii turbo repente exortus, tanta vi discucurrisse, ut parietes multa lapidum mole fundati, in monte Martirum funditus eversi fuerint. Demones quoque equitum specie visos, basilicam quandam non procul sitam, evertisse, ejusque trabes memoratis parietibus tam valide incussisse, ut eos subruerint; evulsisse etiam ejusdem montis vineta, ac sata devastasse. Mox viso prodigio, Brittannorum pernicies subsecuta est. Qui Berengarii atque Alani principum dissidentia discordes, a Nortmannis cum quibus pactum egerant, pervasi, multaque cede attriti sunt. Necnon et civitas Namtarum capta est. Cujus episcopus cum supervenientium hostium metu territus, in aecclesiam fugere cogeretur, suorum densitate oppressus ac suffocatus est. Brittanni in ipso impetu viribus resumptis, hostes ab urbe vehementi conamine reppulerunt. Illosque adorsi gravi caede fuderunt. At Brittanni prosperiore fortunae successu confortati, tertia itidem die classem pervadunt, congrediunturque. In parte utraque innumeri fusi. Brittanni vero adversariorum copias non passi, in fugam feruntur. Nortmanni autem victoria potiti, Brittannorum alios gladio occidunt, alios in fluctus cogunt, alios vero a Brittaniae finibus eliminant, praeter hos qui servitutis jugo subdi non recusavere.

42. Rex terram Nortmannorum pervadit capitque Quo ad regis aures perlato, Arnulfum ac Erluinum comites, simulque et Burgundiae episcopos aliquot, rex accersit. Praesenserat etenim eorum nonnullos a fide defecisse, Hugonique cessisse. Ac cum exercitu in eos fertur. Arnulfus cum suis regem praecedens, Nortmannos, qui custodias observabant, utiliter congressus apud Arcas fudit ac regi incessum expedivit. Rex Rhodomum veniens, ab iis qui fidei servatores fuere exceptus est. Desertores vero mare petentes, amoliti sunt. Municipia vero copiis munita reliquere. Rex malorum nimias esse copias considerans, ab Hugone duce suppetias congrediendi per legatos postulat. Et ut ipse cum sufficientibus copiis veniat, Baiocarum urbem ita, si eam cum reliquis expugnet, accommodat. Dux donum regium excipiens, suppetias parat, regique subvenit. Cum suis itaque ac quibusdam Cisalpinorum potentibus trans Sequanam fiuvium iter faciens, Baiocas pervenit. Quam aggressus multa obsidione premit. Inter haec a regiis stipatoribus persuasi Nortmanni, ad regem redeunt. Dux autem Baiocences urgebat. Rex duci obsidionem solvere per legatos jubet. Ille autem utpote ab rege datum, amplius oppugnat. Rex quoque iterum mandat, quod nisi cito discedat, sese in eum cum copiis iturum. Dux regiis jussis contraire non valens, ab obsidione coactus discedit. Rex urbem consequenter ingreditur. Cujus ad se civibus revocatis, Ebrocas petit ac nullo resistente ingreditur. Nec minus et ab Ebrocensibus acceptis obsidibus, reliqua absque contradictione obtinuit (945).

43. Dux suos in regis injuriam hortatur. Dux apud suos hanc injuriam sepissime memorans, de regis pernicie petractabat; fideles et amicos hortans, ut hoc ultum iri accelerent. Quod etiam multis querimoniis amplificans, suos in regem provocat. Bernardus itaque Silletensis atque Teutboldus Turonicus conquerenti satisfacientes, Montiniacum regis oppidum in ipsis Paschae diebus pervadentes, capiunt diruuntque. Compendium quoque regiae sedis aulam repentini penetrant, ac quaeque regalia insignia diripientes asportant. Nec multo post et idem Bernardus regis venatores canesque capiens, cum equis ac venabulis abduxit.

44. Rex urbem Remorum obsidione premit. Rex Rhodomi talia comperiens, Nortmannorum exercitum colligit copiosum, ac collecto, redit, pagum Veromandensem ingrediens, penitusque depopulans. Accitis quoque Arnulfo, Erluino, Bernardo alio, Theoderico comitibus, in urbem Remorum fertur. Eamque disposita circumquaque obsidione cingit, eo quod Hugo ejusdem urbis episcopus quia ducis partibus favebat, regi ingressum negabat. Primo ergo impetu, graviter dimicatum est. Nam sagittariis hinc inde dispositis, qui in muro resistebant missilibus sauciantur. Quibus amotis alii intacti succedunt, vices pugnae ingerentes. Sed et extra telis ac lapidibus jactis, nonnulli afficiuntur, ceduntque. Sepe tumultus reparantur, sepe ad portas, sepe ad murum comminus congressi. Animo utrimque feroces, nullo modo cedere parant; numquam sibi usque ad internetionem cessuri, nisi intercedentium supplicationibus obsidio soluta discessisset.

45. Dux regi per legatos, suadet ut ab obsidione discedat. Dux namque in ipsa obsidione per legatos petiit, ut Ragenaldus comes sumptis a sese obsidibus locuturus sibi occurrat. Quod et fieri ab rege concessum est. Directus itaque sub obsidum jure ad ducem venit. Apud quem dux diu deliberans, tandem agit, ut rex ab episcopo et urbanis obsides accipiens, ab urbis oppugnatione discedat, quatinus quocumque et quando rex velit, idem episcopus rationem redditurus accedat. Ragenaldus ducis animum regi perferens, ac consilium approbans, id fieri suadebat. Obsidibusque sumptis idoneis, rex obsidionem decima quinta die solvit, tempusque audiendae rationis post dies 40 sub ipsa Kalendarum Juliarum die constituit. Aliis ergo interim curatis, dies habendi colloquii advenit. Et dux de superiore negotio locuturus, obvius regi affuit. Declamatis autem eorum causis, vix sibi consentiebant. Rationibusque non satis utiliter procedentibus, nihil paci commodum est, praeter quod sub pace sequestra usque ad medium Augusti rationem distulere.

46. Obitus Theotilonis Turonensium episcopi. Quo tempore cum beatae memoriae Theotilo Turonicae urbis praesul de renovanda inter principes pace vehementissime certaret, atque his admodum occupatus studiis, Lauduno discederet, peripleumonia in ipso itinere corripitur. Quae cum pulmonibus tumorem ac fervorem incuteret, die quarta nati morbi hac vita migravit. Cumque adhuc in noctis tempesta spiritum efflaret, mox luminis globus per aera ut fertur emicans, vigilantibus visus est. Cujus lumine ad noctis depellendas caligines sufficienter usi, qui ejus corpus exanime deferebant, per 150 miliaria usque urbem Turonicam hujus lucis solamine, corpus beatissimum detulere, in basilica sancti Juliani martiris, quod idem vir sanctus summa instruxerat religione, multa reverentia deponentes.

47. Captio regis a Nortmannis. Quo sepulto, cum adhuc inter regem ducemque pax nulla composita esset, atque rex dolos simulaturum nondum perpenderet, Erluino suisque aliis sumptis, Rhodomum rediit; nil veritus cum paucis illic immorari, cum idem consueverit. Dolus apud ducem a transfugis paratus, qui ante latuerat, orta oportunitate ex raritate militum, in apertum erupit. Nam dum tempestivus adveniret, ab Hagroldo qui Bajocensibus praeerat, per legationem suasoriam accersitus, Bajocas cum paucis ad accersientem, utpote ad fidelem quem in nullo suspectum habuerat, securus accessit. Barbarus vero militum inopiam intuitus, cum multitudine armatorum regem incautum aggreditur. Cujus satellitum alios saucians, alios interimens, regem in fugam cogit. Et forte cepisset, nisi ab ejus armigero resistente ibi mox interfecto, aliquantisper detentus esset. Qua mora rex equi velocitate per devia raptus, Rhodomum solus pervenit. Urbemque ingressus, a civibus, eo quod cum Bajocensibus conspirassent, captus ac tentus est (Jul. 13).

48. Rex a Nortmannis per obsides dimittitur, et iterum dolo a duce capitur. Hugo dux regem Rhodomi captum comperiens, Bajocas devenit; pro regis captione gratias redditurus, ac ut sibi captus commitatur ratiocinarurus. Nortmanni vero justis conditionibus id agendum respondent, ut si dux regem excipiat, ipsi regis filios omnes, sub jure obsidum accipiant, nec sub alia lege regem sese dimissuros. Dux captionem dissimulans, acsi regis causa rem ordinaturus, ad reginam Gerbergam, pro filiis regis legatos mittit. At regina rem necessariam cognoscens, sub sacramento minorem dirigit, majorem mittere evinci non valens. Nam duo tantum erant. Minore ergo obside oblato, Nortmannis non satis fuit; majorem admodum petentes. Sed quia iis quibus fidelior mens inerat, visum est regiae stirpis nobilitatem posse penitus absumi, si desertoribus omnes filii cum patre teneantur, id sese non facturos responderunt; minorem tantum daturos, et pro majore ex se ipsis quemcumque petant dimissuros. Widonem ergo Suessorum episcopum, quem inter omnes potissimum videbant, expetunt, ac pro obside cum regis filio recipiunt. Rex itaque dimissus, cum a duce in sua deduci putaretur, ab eodem detentus est, ac Teutboldo Turonico custodiendus deputatur. Unde et manifestatum fuit, regiae lineae decus, in absumptione patris et filiorum penitus abolere tirannum voluisse. Re autem in contrarium ducta, unus tantum regis filius a captione superfuit.

49. (946.) Otto, et Edmundus reges., Germanorum et Anglorum, in ducem pro rege moventur. Cujus rei ordinem regina mox per legatos oratores Edmundo Anglorum Ottonique Transrhenensium regibus indicat, ac super hoc gravissimam querimoniam litteris habitam mittit. Otto regis ac sororis casum dolens, pro restitutione regis, Hugoni mox legationem delegat, plurima postulans, aliqua etiam intentans. Edmundus quoque rex de sobrini miseriis adeo conquestus, eidem duci multam animi indignationem suorum legatione demonstrat; plurimum si non reddat contra illum sese facturum intendens, insuper et hostes ei terra marique inducturum, ac terram ejus penitus depopulaturum. Quod si quolibet claudatur municipio, obsidionem vehementi conamine adhibiturum; atque amplius duce, se a Gallis accepturum suppetias. Et nisi regem in proximo reddat, eum terra marique in proximo appetendum.

50. Indignatio ducis in Edmundum regem. Dux gravi legatione confectus, Ottoni pro parte dissentit, pro parte favet. Regis vero Edmundi legatis, id nec in proximo, nec praeter rationem agendum respondet. Ob minas Anglorum nil sese facturum. Ipsos si veniant, quid in armis Galli valeant, promtissime experturos. Quod si formidine tacti non veniant, pro arrogantiae tamen illatione, Gallorum vires quandoque cognituros, et insuper poenam luituros. Iratus itaque legatos expulit. Consultumque se conferens, apud suos partibus utitur deliberationis. Et post consultum, Ottonem expetit. Qui cum per legatos colloquendi oportunitatem quereret, infensus ei loqui non optinuit. Nimiumque iratus, in sua discessit, ac suorum usus consilio, regem adit, sicque alloquitur:

51. Proloquutio Hugonis ad regem. Parvum te o rex adversariorum insectatio in partes transmarinas olim compulit. Meo vero ingenio et consilio inde revocatus regnis restitutus es. Post dum meis usus fuisti consiliis, rerum secundarum prosperis floruisti. Numquam nisi tui furoris pertinatia a te defeci. Infimorum ac imprudentium hominum dispositione usus, a sapientium consiliis plurimum oberrasti. Unde et rerum calamitas digne consecuta est. Quomodo enim praeter me necessaria tibi ac gloriosa provenire arbitrare? Multum inquam tibi in hoc derogatum est. Jam memineris te virum esse. Consideres quoque, quid tuae rationi commodum sit. Sicque virtus redeat, ut in benivolentiam nos revocet, te imperantem, et me militantem, per me etiam reliquos militatum tibi reducat. Et quia rex a me creatus, nihil mihi largitus es, Laudunum saltem militaturo liberaliter accommoda. Quod etiam causa erit fidei servandae. Rex utpote captus, dictis proloquentis cessit. Unde et dimissus, data Lauduno, Compendii sese recepit. Adest Gerberga regina multa virtute memorabilis; adsunt quoque aliquot ex Belgica coepiscopi; confluunt etiam viri illustres nonnulli.

52. Querimonia regis apud privatos de Hugonis persecutione. Apud quos etiam rex his verbis conquestus est. Et: Eia tu, inquiens, Hugo! Eia tu Hugo! quantis bonis a te privatus, quantis malis affectus, quanto etiam merore nunc detineor! Urbem Remorum pervasisti. Laudunum surripuisti. His tantum duobus recipiebar, his duobus claudebar. Pater meus captus atque in carcerem trusus, has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisit. Ego vero in eadem praecipitatus, ex regno paterno nihil nisi spectaculum praebeo. Jam nec vivere libet, nec emori licet. Quo me itaque conferam? Paransque amplius conqueri, ab indignantibus inhibitus est. Deinde animum temperans, consilium cum suis confert.

53. Quo collato, Ottoni regi per legatos ereptionem suam demonstrat. Antea sese captum, nunc antem omnibus bonis privatum memorans. Unde et amico auxilium conferat. Urbes amissas repetere juvet. Si id faciat, gratiam multam sese inde recompensaturum. Otto benignissime legationem excipiens, cum copiis in regis auxilium se iturum spondet, ac tempus edicit. Legati redeunt, ac mandata referunt. Nec minus et ab rege Genanuorum Conrado, copias petit, et accipit.

54. Interea Otto rex cum Rheno transmisso, exercitum per Belgicam duceret, obviat regi Conrhado, qui tunc ab Alpibus egressus, cum multa expeditione Ludovico succurrere accelerabat. Juncti ergo ambo, cum multo equitatu gradiebantur. Quorum accessum Ludovicus dinoscens, ocius occurrit. Tres itaque reges, in unum collecti, primi certaminis laborem Lauduno inferendum decernunt. Et sine mora, illo exercitum ducunt. Cum ergo ex adverso montis eminentiam viderent, et omni parte urbis situm explorarent, cognito incassum sese ibi certaturos, ab ea urbe discedunt, et Remos adoriuntur. Ubi quia planicies commoditatem exercitibus parabat, obsidio circumquaque disposita est. Et primo certamine comminus pugnatum est. In quo tela ac lapides tam dense ferebantur, quam densa grando quandoque dilabitur. Per integram ergo diem, continuis motibus urbs impugnata est. Post vero comminus septies dimicatum, atque hoc fere per dies sex.

55. Nec tamen cives assiduis tumultibus victi, ullo modo cedebant, cum eorum praesul Hugo, quosdam principum qui sibi quadam cognatione conveniebant, extra urbem allocutus est, quaerens ab eis rationem, ut scilicet quid agendum, quid vitandum, sibi dicerent. Si aliquorum intercessione id medendum videretur, si opus foret precibus, si etiam pugnae instandum esset. Illi mox regum animositatem demonstrantes, fixum in eis, asserunt, nullorum interventibus sese concessuros, at obsidioni usque ad effectum operam daturos. Quod si urbem vi capi contingat, ipsi praesuli oculos effossuros, et hoc ita ordinatum fixumque. Unde et accelerandum ut egrediatur, suosque ab regum indignatione eripiat. His praesul territus, suis hoc monstrat. Et consilio habito, die obsidionis sexta, cum suis egreditur. Portae regibus panduntur.

56. Reges vero Artoldum resumentes, urbem consequenter introducunt. Duorumque metropolitanorum medius, Friderici Maguntini, ac Rotberti Treverensis, ab eis per manus pristinae sedi restitutus est. Ubi etiam mox Gerbergam reginam cum aliquot illustribus custodiae deputantes, ipsi tres reges in Hugonem ducem cum exercitu feruntur. Silletum quoque vi irrumpere nitentes, considerato oppidi firmamento, inde amoliuntur, non tamen sine suburbii combustione, et aliquorum nece; sicque ad fluvium Sequanam contendunt.

57. Quomodo pauci juvenes naves a duce subductas per astutiam repetitas exercitui adduxerint. Dux vero eorum impetum praesentiens, a litore hostibus contiguo per 20 miliaria omnes naves abduci praeceperat, ne adversariis transeundi commoditas pararetur. At frustrato ejus consilio, multo aliter provenisse notum est. Nam decem numero juvenes quibus constanti mente fixum erat omne periculum subire, habitum militarem in peregrinum transformantes, reges prevenerant, obsecrationum vota simulantes. Sportulis itaque ab humero dependentibus, ferratis baculis procedunt. Habitumque mentiti peregrinum, urbem Parisium cum Sequana pontibus pertranseunt. Nullus eis molestus extitit. Ac litora exteriora quibus naves tenebantur petunt. Sicque in hospitium farinarii cujusdam divertentes, sese gratia visendi sanctorum loca ex citeriore litore advenisse referunt. Farinarius juvenes formosos in habitu licet abjecto considerans, hospitium gratanter accommodat, et insuper eos mitius curat. Qui fraudem meditati, nummos dant, vinumque mercati hospitem inebriant. Et sic totam diem convivii jocunditate consumunt. Juvenes hospitem vino faciliorem advertentes, quod ei sit officium percunctantur. Ille farinarium sese memorat. At illi prosecuti, si quid amplius possit, interrogant. Ille etiam piscatorum ducis magistrum se asserit, et ex navium accommodatione questum aliquem sibi adesse. Illi vero: Quoniam, inquiunt, humanissimum nobis te invenimus, ampliora etiam optamus. Unde et si quiddam nobis facias, 10 solidos nos allegaturos pollicemur, ut videlicet trans fluvium nos evehas, eo quod ulterius procedere oratum nequeamus, itineris longitudine fatigati. At hospite respondente ducis edicto naves ad interiora litora raptas, ne Germanis irrumpentibus pateat accessus, illi tempore nocturno absque calumnia id fieri posse prosecuntur. Ille pecuniae cupidus, naulum accipit, ac de patrando negotio fidem dat. Nox affuit. Juvenes promissum fieri postulant. Ille mox assumpto puero privigno, cum juvenibus in noctis tempesta ad naves properat. Comitantur et juvenes. Qui solitudinem videntes, puerum raptum in fluentum demergunt. Hospitem vero clamare nitentem, gutture invadunt. Atque mortem ni quod volunt efficiat, interminantur, ut videlicet naves solvat. Pervasus ergo ac territus, naves solvit. Consilioque inito, vinctum navi conjiciunt, ac naves singuli singulas ad litus deducunt. Ejecto vero hospite vincto, navim unam omnes ingressi, alias repetunt, ac novem iterum deducunt. Octiesque fluvium remensi, naves numero 72 abduxerunt.

58. Dum haec gererentur, regum exercitus in ipsa diei orientis aurora fluvio affuit, navesque paratas cum remis invenit, quas tirones cum armis ingressi, navigant ac exaquantur. Tum circumquaque palantes, nullo prohibente a diversis portibus alias rapiunt, et exercitibus deducunt. Nam qui ruri degebant, irruentium metu omnes auffugerant. Dux vero Aurelianis sese receperat. Unde et qui resisteret aberat. Navibus itaque conexis, ac multo robore compactis, liburnas solidant. Quas ingressus exercitus, fluvium transit. Dein terra recepti, incendiis praedisque vehementibus totam regionem usque Ligerim depopulati sunt. Post haec feruntur in terram pyratarum ac solotenus devastant. Sicque regis injuriam atrociter ulti, iter ad sua retorquent. Ludovicus vero rex Remos redit.

59. Qualiter Deroldus a quodam medico deceptus sit eumque deceperit. Quo tempore Ambianensium episcopus Deroldus ab hac vita decessit, vir spectabilis ac palatinus, et quondam et regi admodum dilectus, in arte medicinae peritissimus. De quo etiam fertur, quod cum adhuc in palatio regi serviret, a quodam Salernitano medico deceptus sit, eumque deceperit. Etenim cum uterque in arte medicinae optime posset, et iste regi potior, Salernitanus vero reginae peritior videretur, commento regis repertum est quis eorum rerum naturas magis dinosceret. Jussit etenim coram se illos consedere convivas, causam rei penitus dissimulans, ac sepe eis questiones proponens. Quisque ut poterat proposita solvebat. Deroldus quidem, utpote litterarum artibus eruditus, probabiliter objecta diffiniebat. Salernitatus vero licet nulla litterarum scientia praeditus, tamen ex ingenio naturae, multam in rebus experientiam habebat. Regio itaque jussu cotidie consident, ac mensa regia continue una potiuntur. Et die quadam de dinamidiarum differentiis disputatum est; tractatumque uberius quid efficiat farmaceutica, quid vero cirurgica, quid etiam butanica. At Salernitanus, peregrina nomina non advertens, ab eorum interpretatione erubescens quievit. Invidet ergo plurimum, ac in ejus mortem venenum parare meditatur; multam dolose benivolentiam simulans. Parato vero maleficio, cum una in prandio residederent, Salernitanus ungue inpudici toxicato, liquorem piperis quo cibum pariter intinguebant, loetaliter inficit. Quo Deroldus incaute sumpto, mox serpente veneno, deficere coepit. Eductusque a suis, teriaca vim veneni repellit. Et triduo expleto coram rediens, Salernitano consuescebat. Interrogatus vero quid ei accidisset, fleumatis frigdore se leviter tactum respondit; quicquam fraudis se perpendisse dissimulans. Unde et hostem incautum efficit. Convivae itaque redditi, Deroldus toxicum inter auricularem ac salutarem occultatum, ejus cibo sumendo respersit. Quod mox venis serpens, vitae calorem fugabat. Vexatusque a suis eductus est. Qui veneno expellendo operam dans, nihil curae agebat. Deroldum itaque magnificans, summumque eum in medicina praedicans, ejus curam vehementissime petebat. Qui regis jussu flexus, antidotis datis a toxico per industriam non ex toto purgavit. Nam sumpta teriaca, vis veneni in pedem sinistrum penitus dilapsa est; in tantum ut apud domesticos eo familiariter agente, venenum ut fertur in modum ciceris a pede per venam surgens, ab antidoto obviante in pedem repelleretur. Quibus diutissime sic repugnantibus, pes in cutis superficie foratur. Factoque morbo, post a cirurgis miserabiliter absciditur.

60. (947.) Interea dux Neustriam combustam direptamque dolens, exercitum parat, et in Arnulfum, cum in regem non auderet, truculentus effertur. Oppida quoque illius aliquot impugnat. At cum per dies sex nullum comprehendere posset, voto frustratus sua repetit. Quae dum a duce gererentur, rex obsidione Mosomum premebat, eo quod ducis nepos Hugo a pontificatu abjectus ibidem moraretur. Hunc itaque infestabat in ducis contumeliam. At ducem ab obsidione discessisse comperiens, ipse quoque Remos repetit. Qua etiam tempestate Bovo Catalaunensium episcopus, hac vita decessit. Cui etiam mox successit ab rege, Gipuinus totius electione cleri, adolescens egregius, atque a domno Artoldo Remorum metropolitano consecratur episcopus.

61. Post haec vero, rex in Belgicam concessit, ibique ei locuturus, Otto rex obviam venit. Ac quaeque necessaria ordinantes, ambo reges Aquisgrani pascha celebrant, atque multa reverentia sese mutuo honorant, atque hoc ab Ottone amplius; a quo etiam Ludovicus regiis donis liberalissime honoratur.

62. Dux urbem Remensem impugnat. Dum haec ita sese haberent, dux de regis injuria apud suos agitabat, oportunitatem in regis absentia asserens, qua urbem Remorum capiat, cum tunc urbs tam episcopo quam militibus vacua esset, rex etiam ipse alias occupatus alia quereret. Unde et possibile asserebat, facili expugnatione urbem capi. Idque attemptare sese plurimum velle. Quibus milites capti in urbem mittendas cohortes censent. Quae collectae, cum duce gradiuntur. Urbem appetunt, et circumquaque obsidione premunt. Diffunduntur quoque passim, atque frumentum ex locis contiguis in usum pugnae convectant. Castra fossis muniunt, cratibusque circumdant. Pugnam ergo in dies aut semel, aut bis inferunt. Nec minus et cives vehementissime resistunt. Jamque id diebus numero novem agitabant, cum regem adeo indignatum regredi ab observatoribus nuntiatur. Et mox obsidione soluta, duodecima die ab urbe discedunt.

63. Nec diu moratus rex urbem succurrendo ingreditur. Apud quem mox principes collecti, de ejus ac communi salute consultant. Et quia rerum utilitas Ottonem consiliis interesse exigebat, diriguntur legati, per quos ei necessitas demonstratur, ac colloquium exeunte mense Augusto sibi habendum secus fluvium Karam denuntiatur.

64. Cum haec sic sese haberent, dux nepotem ab praesulatu pulsum dolebat. Suadebat itaque ut officio pontificali amplius insisteret, et ne privatus penitus dignitate videretur aliquas ad gradus promoveret personas. Tetbaldum ergo Suessonicae aecclesiae diaconum accersit, presbiterumque ordinat, ac post duce agente aecclesiae Ambianensium episcopum sacrat. In qua re favere visus est Wido tantum Suessorum episcopus. Quem quia post penituit, sequentia demonstrabunt. Sed tempus colloquendi regibus advenit, ac secus fluvium Karam sibi occurrunt. Nec defuit dux, qui et ipse apud Duodeciacum vicum castra fixit, ut pro nepote causam apud episcopos ageret.

65. Dux enititur ut causa pro suo nepote apud episcopos agatur. Regibus itaque rerum negotia agentibus, dux causam nepotis episcopis disponebat, penes quos etiam plurimam habebat indignationem injuste et nullis evidentibus culpis nepotem praecipitatum memorans. Quod cum indicatum regibus esset, Ottone agente decretum est, ut ibi ab episcopis causa Artoldi atque Hugonis discuteretur, ita tamen ut et dux tempore congruo regi satisfaceret. Episcopis itaque rationem excipientibus, cum inter plurima quae ibi explicata sunt illud constantissime refutarent, quod Hugo sacerdotio privatus, contra fas Ambianensium episcopum ordinasset, regum sententia in aliam sinodum hujusmodi rationem transferendam constituit. Videbatur etenim quod non aequitatem satis commode haec altercatio determinari valeret, cum nec sinodus ad hoc convocata fuisset. Et decreto regio 15 Kalend. Decemb. habenda denuntiatur. Interim vero sedes Remensis Artoldo conceditur, Hugoni vero in castro Mosomensi commorari permititur. Pax quoque sequestra Ottonis interventu regi ac duci ab alterutro datur, et usque ad tempus habendae sinodi sacramento firmatur.

66. Sinodus Virduni habita. Tempus advenit, sinodusque episcoporum Virduni collecta est atque habita praesidente Rotberto metropolitano Treverico, cum Artoldo Remensi, considentibus quoque Adalberone Mettensi, Gauslino Tullensi, Hildebordo Mimegardvurdensi, Israhele Brittigena, assistentibus etiam Brunone viro reverendo et abbate, cum aliis abbatibus et monachis venerandis Agenoldo et Odilone. Ad hanc sinodum Hugo vocatus, missis ad eum deducendum Adalberone et Gauslino episcopis, venire noluit. Unde et episcoporum sententia Artoldo tenere concedit episcopium. Sicque nullis rerum determinatis rationibus, sinodus soluta est.

67. (948.) Sinodus Mosomi habita. Indicitur vero habenda Idibus Januar. Et evoluto tempore, in basilica sancti Petri apud Mosomense castrum secunda sinodus habita est, praesidente quoque praedicto metropolitano Rotberto Treverico, cum fere omnibus suae dioceseos episcopis, ac aliquibus Remensis; consedente etiam Artoldo, cujus causa discutienda erat. Ne abfuit Hugo; at sinodum ingredi noluit. Epistolam vero nomine Agapiti papae signatam per suos sinodo legendam porrexit. Quae cum soluta et lecta esset, nihil canonicae auctoritatis habere videbatur, nihil etiam pro ejus causa significare, nisi ut episcopium ei redderetur. Qua perlecta, cum episcopi consulto sese contulissent, cassandam censuerunt, eo quod absque ratione rem quae in lite erat abdicato reddi jubebat. Et quia paulo ante ab ipso papa Agapito delegata erat epistola per Fredericum Maguntinum episcopum, atque data Rotberto metropolitano Treverico, coram regibus ac Galliae et Germaniae episcopis, quae erat continens auctoritatem apostolicae jussionis, partemque praeceptorum ejus jam exsecuti fuerant, communi mox consensu decretum est, ut quod regulariter coeptum erat, rationabiliter atque canonice pertractaretur. Simulque et mox a metropolitano jussum est, ut recitaretur caput 19 concilii Carthaginensis, quod constat de accusato et accusatore. Et recitato, secundum ipsius capituli sententiam constituere, ut Remensi parroechia Artoldo restituta qui nullius sinodi rationes audire refugit, Hugo qui adduas jam sinodos accersitus venire contempserat, a Remensis episcopii regimine abstineret, donec in tertiam sinodum purgandus de objectis adveniret. Capitulum vero supra dictum, litteris cartae mandatum est, et ab episcopis cautum, ac eidem Hugoni directum. In quo, cum episcoporum cautionem subscriptam Hugo vidisset, motus in iram, Rotberto qui sinodo praeerat contumeliose remisit, episcoporum judicio nihil sese facturum asserens. Et sic causa penitus indiscussa, sinodus soluta est. Indicitur vero tercia sinodus Kal. Aug. habenda.

68. His ita gestis, Artoldus epistolam ad sedem Romanam dirigit, commodissime continentem, et suarum injuriarum seriem, et regis incommodorum tenorem. Domnus itaque Agapitus papa, ad multam benivolentiam animum intendens, mox accersit venerabilem Ostiensem episcopum Marinum, magnae aequitatis et prudentiae virum, vim epistolae ei explicans, et ad rerum correctionem illum vehementissime hortans. Mittitur ergo venerabilis Marinus, domni papae vicarius, ad Ottonem regem, ob evocandam atque congregandam universalem sinodum. Diriguntur et epistolae specialiter aliquot episcopis tam Germaniae quam Galliae, ad rerum aequitatem suasoriae.

69. Item sinodus apud Angleheim habita. cf. Legg. II. 24. Interea statuto tempore, sinodus universalis collecta est ex praecepto Agapiti papae, sub Marino ejus vicario, in palatio Angleheim, quod interpretatur angelorum domus, secus fluvium Rhenum, in basilica beati Remigii Francorum apostoli. Domno itaque Marino praesidente, episcopi quoque qui ex diversis confluxerant, jure aecclesiastico consederunt, Rotbertus videlicet Trevericus metropolitanus, Artoldus Remensis metropolitanus, Fredericus Maguntinus metropolitanus, Wicfridus Coloniensis metropolitanus, Adaldacchus Hammaburgensis episcopus, Hildeboldus Mimegardvurdensis episcopus, Gauslinus Tullensis episcopus, Adalbero Mettensis episcopus, Berengarius Virdunensis episcopus, Fulbertus Cameracensis episcopus, Rodulfus Laudunensis episcopus, Richoo Warmacensis episcopus, Reimboldus Spirensis episcopus, Boppo Wirzburgensis episcopus, Chounradus Constantiensis episcopus, Odelricus Augustensis episcopus, Thethardus Hildinesheimensis episcopus, Bernardus Alfureestedensis episcopus, Dudo Poderbrunnensis episcopus, Lioptacus Ribunensis episcopus, Michahel Radisponensis episcopus, Farabertus Tungrensis episcopus, Doddo Osnebruggensis episcopus, Evherus Mindensis episcopus, Baldricus Trejectensis episcopus, Heiroldus Salzburgensis episcopus, Adalbertus Pazsoensis episcopus, Starchandus Eistetiensis episcopus, Horath Sleoswicensis episcopus, Wichardus Basiliensis episcopus, Liefdach Ripuensis episcopus.

70. De dispositione gerendorum, et habenda juditii praelatura. Horum omnium cuique cum liceret ex canonibus vel decretis proferre quaecumque negotio commoda viderentur, disponendi tamen facultas et rationum interpretatio, domno Rotberto Treverico commissa est, eo quod divinarum et humanarum rerum scientia et eloquentiae efficatia insignissimus haberetur. Judicii vero censura penes domnum Marinum domni papae vicarium mansit. Et considentibus cunctis, post praemissas secundum ordinem celebrandi concilii preces, postque recitata decretorum sacra capitula, serenissimi reges Ludovicus et Otto, in sacram sinodum admissi sunt. Quibus etiam considentibus, domnus ac venerandus Rotbertus sic orsus cepit:

71. Praelocutio Rotberti Treverici metropolitani in sinodo. Legg. II. 19-21. Multa, inquiens, sunt, patres reverendi, quibus hic apud serenissimos reges, in unum coacti residemus. Plurima etiam quae vestra probitate ordinanda videntur. Totius pene Galliae rem publicam pravorum temeritate turbatam, magnisque subjacere periculis constat. Unde et leges divinae atque humanae indiscrete a malivolis contempnuntur, cum is cui regnorum jura debentur, et imperandi potestas transfusione paterna credita est, suorum insectatione captus, ergastuloque immaniter trusus sit, suorum adhuc gladiis infestetur, Remorum quoque metropolim absque pastore fures atrocissime insectentur, cultus divinus vilescat, religio canonica pro nihilo sit. His ergo, patres, vehementissime insistendum arbitror, multaque nobis diligentia enitendum, qui gratia sancti Spiritus hic in unum confluximus, quatinus res ante dissolutae sic in foedus redeant, ut et domno ac serenissimo regi libera regnandi reddatur potestas, et per eum ecclesiae Remensi debitus suus restituatur honor.

72. Responsio Marini Romanae sedis legati. Ad haec domnus Marinus sanctae Romanae sedis vicarius: Optime, inquit, atque utiliter frater ac coepiscopus Rotbertus, rerum seriem tenuit. Etenim cum divinas leges, humanis praeponendas ipse pernoscat, considerata tamen rerum fortuna, regiae dominationis imperium ante dixit restaurandum, ut ejus vigore firmato, ejusque potentia utiliter restituta, ejus post liberalitate, ecclesiarum Dei honor consequenter recrescat, ejus patrocinio agente, virtus bonis quibusque redeat. Quod ut Deo annuente fieri queat, in primis audienda atque strenuissime disponenda videtur causa domni ac serenissimi regis, si id quoque vestri judicii paciatur censura. Synodus dixit: Audiatur.

73. Conquestio Ludovici regis apud Ottonem regem et sinodum regni. Tunc rex Ludovicus ab Ottonis regis latere surgens, stando conqueri modestissime petebat. At rogatus ab sinodo, hujusmodi residens effudit querelam: Quanto inquiens, Hugonis instinctu, quantoque ejus impulsu conqueri cogor, testis est ille, cujus gratia vos hic congregatos paulo ante relatum est. Pater ejus, ut a principio exordiar, patri meo regnum invidens, dum ei domi militiaeque servitium deberet, regno illum immaniter privavit et usque ad vitae ejus suprema ergastulo inclusum esse rogavit. Me vero parvum in fasciculo farraginis a meis dissimulatum, in partes transmarinas et prope in Rifeos fugere compulit. Patre autem extincto et me in exilium deportato, iste cum reminisceretur sui patris, ob insolentiam interfecti, regni curam suscipere formidabat. Nobis itaque invidens, Rodulfum promovit. Sed Divinitas res illius sicut et cetera determinans, ei quando voluit finem regnandi dedit. Dum item regnum vacaret, consilio bonorum me a partibus peregrinis exulantem revocavit, ac omnium conibentia in regnum promovit, nihil mihi praeter Laudunum relinquens. Promotusque cum ea quae regii juris videbantur, repetere niterer, id invidissime ferebat. Factus ergo latenter adversarius, amicos si quos habebam, pecuniis subvertebat, inimicos in odium amplius incitabat. Tandem urgente invidia, apud piratas egit, ut ab eis dolo caperer; regnum in se posse refundi arbitrans, si id fieri contigisset. Nec defuit insidiis effectus. Captus fui, carcerique mancipatus. Ille vero me eripere simulans, filios meos jure obsidum dandos petebat. At iis qui mihi fide adjuncti erant omnes dari reclamantibus, dimisso uno, a piratis me recepit. Jam libertatem sperans, quo animus impelleret ire volebam. Verum aliter provenisse manifestum est. Nam captum mox in vincula conjecit, ac annuali carceri mancipavit. Unde cum a cognatis et amicis meis indignantibus sese impetendum adverteret, libertatem spopondit si Laudunum acciperet. Hoc tantum claudebar, hoc solo cum uxore et natis recipiebar. Quid facerem? Castro vitam praeposui: pro castro libertatem merui. Et en omnibus privatus, omnium opem deposco! His si dux contraire audeat, nobis tantum singulariter congrediendum sit.

74. Oratio Rotberti pro Ludovico. Quibus palam promulgatis, Rotbertus metropolitanus subinfert: Quoniam, inquiens, domni atque serenissimi regis satis breviter ac dilucide digestam, optime ut arbitror conquestionem percepimus, consequens videtur, ut ejus causam in quantum fas est determinemus. Dux ergo quia omnia pene regni jura, in sese transfudit, eique viribus reniti non valemus, mitius hoc attemptandum arbitror, ut qui Deum non metuit, et hominem non reveretur, multa ratione multaque rerum consideratione, ad normam Deo juvante reducatur. Igitur juxta patrum decreta, et canonum regulam, inprimis ad satisfactionem fraterne monendus est, verbisque suasoriis ad id modestissime revocandus. Quod si post blandam revocationis ammonitionem resipiscere noluerit, omnium anathemate feriatur, hoc habentes praesidio, quod jam a domno papa correctus sit, jussusque a domini sui insectatione quiescere.

75. Responsio Marini legati pro eodem. Atque his domnus Marinus subjunxit: Reminiscor, inquiens, domnum papam ante hunc annum anathema in reos misisse qui hunc dominum et regem Francorum insectabantur; epistolam quoque suasoriam ut ab eo non deficiant, bonis quibuslibet delegatam, atque conquestionem de eadem re litteris expressam, iis quibus sanior mens erat delegatam fuisse. Unde et opinor justissime dictum, cum ante a papa vocatus atque correctus sit, nunc quoque caritatis gratia revocandus est, et diligentissima suasione ut a malis quiescat commonendus; et post omnium anathemate dampnandus. Et non solum ille, verum omnes qui ei in malis favere faventque. Sed hanc solum a nobis accipiet opem. Numquid vero ab alio quicquam opis accipiet? Ejus conquestio in sua clausula, opem omnium postulat. Sed si a nobis ei succurritur, a domno Ottone rege quid accipiet? Et decretalia sancta acclamant, postquam tirannis anathema dampnationis ab episcopis injectum est, a bonis quoque potentibus vim inferendam, ut si aecclesiasticis correctionibus ad normam redire nolunt, saltem potentium vehementi violentia ad bonum redire cogantur, ut vel invitis bona praestentur.

76. Oratio Ottonis regis pro eodem. Ad haec rex Otto: Multa, inquit, sunt patres beneficia, quae a vobis domno ac serenissimo regi Ludovico utiliter accomodari valebunt. Etenim si ejus insectatores armis divinis adoriamini, consequenter aut facili tumultu devicti labascent, aut si quid impetendum relinquetur, facilius nostris armis infirmabitur. Vos ergo jubente domni papae legato, vestri ordinis instrumenta exerite, ac tanti regis adversarios, anathematis gladio transverberate. Contra quae si cervicem postea erigere audeant, et dominicis interdictis resistere non formidant, nostrum exinde erit, quibus commissum est in hac mundi parte sanctam Dei aecclesiam tueri, ut in tales arma sumamus, hujusmodi debellemus. Et si necessitas adurgeat, strictis gladiis usque ad immanissimam caedem perditissimorum hominum deseviamus, habita in illos justissimae indignationis causa, quod illicita aggrediantur, et pro illicitis ammoniti, non corrigantur. Vos itaque tantum vestris insistite; et post modestiam vestram virtus nostra sequetur.

77. Epistola a sinodo ad Hugonem delegata. Quibus dictis, mox sinodi decreto epistola descripta est palamque recitata, hanc verborum seriem tenens : Sancta sinodus in palatio Angleheim sub domnis atque orthodoxis regibus Ludovico et Ottone utiliter habita, Hugoni duci. Quantis malis, quantaque persecutione vexaveris illam venerabilem Remorum metropolim, quanta quoque crudelitate debacchatus sis in dominum tuum regem, ora omnium locuntur, apud omnes agitatur. Quod quam sceleratum, et quam pernitiosum sit, divinae atque humanae leges copiosissime produnt. Unde et tibi compatientes, ab talibus te quiescere monemus. Et ad dominum tuum, multa mansuetudinis humilitate quantotius reverti hortamur. Quod si contempseris, priusquam in diversa referamur, anathemate sine dubio te perstringemus, donec aut satisfacias, aut Romam apud domnum papam ratiocinaturus petas. Cujus litteris jam bis monitus es, et a tanto facinore prohibitus. Unde et nos post illum, tercio jam te ad correctionem revocamus. Quae totius sinodi auctoritate roborata, duci per legatos mox directa est.

78. Causa Artoldi. Post haec surgens Artoldus archiepiscopus, rerum ordinem, sed et ipsius litis initium quae agitabatur inter sese et Hugonem sibi subrogatum episcopum, luculentissime disseruit. Quin et epistolam profert, nuperrime a domno papa sibi directam, per quam episcopatum sibi retinendum significabat. Post cujus interpretationem, Sigeboldus quidam praedicti Hugonis clericus, aliam mox epistolam sinodo porrexit, signo domni papae munitam, et ab Urbe a sese delatam. Quae etiam in conspectu episcoporum recitata atque diligentissime discussa est. In cujus textu id solum dicebatur, quod Rodulfus Laudunensis episcopus, Wido etiam Suessonicus, necnon et Hildegarius Belvacensis, ceterique Remensis dioceseos episcopi, ad sedem apostolicam pro restitutione Hugonis, et abdicatione Artoldi, epistolam miserint. Unde et domnum papam ad eorum vota, eorumque petitionem, omnia fieri velle. Post cujus recitationem, praedicti mox consurgentes episcopi, epistolae sententiam penitus confutarunt ac calumniarum injectorem hominem perditissimum adclamarunt. Quibus cum contraire non posset, quibusdam maledictis eos adortus, publice de perfidia criminabatur.

79. Calumniatoris episcoporum reprobatio. Tunc a domno Manino decernitur, ut recitentur capitula de calumniatoribus prolata. Quibus mox lectis, cum calumniator reniti non posset, episcoporum inditio diaconatus quo fungebatur officio privatur, et a conspectu sinodi contumeliose reprobatus, exire compellitur. Artoldo vero pontificatus dignitatem secundum canonum instituta, patrumque decreta, sinodus habendam decernit, atque corroborat, eo quod nullius concilii rationibus interesse refugerit. Atque haec prima consessionis die constituta sunt.

80. Secunda vero die, post recitatas sacrae auctoritatis lectiones, et domni Rotberti allocutionem, a venerabili Marino constituitur, ut quoniam juxta sacrae legis sententiam, pontificalis dignitas Artoldo restituta est, in ipsius pervasorem sinodalis proferatur censura. Recitantur itaque decreta canonum, et sanctorum instituta patrum, Innocentii, Alexandri, Simmachi, Sixti, Celestini, Zozimi, Leonis, Bonefacii, aliorumque sanctae Dei aecclesiae doctorum illustrium. Quorum decretis, unanimiter anathematizant, atque ab totius aecclesiae communione sequestrant, Hugonem Remensis aecclesiae pervasorem, donec resipiscentem peniteat, ac pro facinore offensis satisfaciat.

81. Cf. Legg. II. 24. l. 55. Reliquis autem diebus decretum est de incestis et illicitis presbiterorum conjugiis, de presbiteris quoque eukaristiam indigne tractantibus, de aecclesiis etiam a laicis indebite usurpatis; aliaque nonnulla ibi prolata fuere, quae diligentissime investigata, atque utiliter diffinita sunt; sicque sinodus soluta est. Indicitur vero post dies 30 iterum habenda Lauduni in basilica sancti Vincentii martiris, ut ibi exeratur anathema in Hugonem tirannum.

82. Anathema episcoporum iu ducem ejusque fautores. Quibus diligenter ac canonice peractis, Ludovicus rex ab Ottone rege militum copias duce Chonrado, contra Hugonem tirannum accipit. Quae dum per dies 40 colligerentur, episcopi supradicti tricesima die post peractam sinodum in basilica sancti Vincentii martiris apud Laudunum sub rege Ludovico collecti sunt. Et iterum praesidente praedicto Marino, post sacrae Scripturae paginas, quae ibi recitatae et multa consideratione discussae sunt, Hugonem tirannum anathemate damnant, et a sancta aecclesia pellunt, nisi resipiscens domino suo satisfaciat, aut Romam pro sui absolutione apud domnum papam ratiocinaturus petat. In qua etiam sinodo, agitur de episcopis qui cum duce evocati fuere, et distulerunt venire, de iis etiam qui consecrationi Hugonis episcopi jam abdicati illicite interfuerunt, vel qui ab ipso pulso, vel post abdicato, contra fas videbantur promoti. Damnantur itaque duo pseudoepiscopi ab Hugone ordinati, Tetbaldus scilicet et Ivo, quorum prior a pulso sacratus est Ambianensium episcopus, alter vero ab abdicato Silletensium. Damnatus et Adelelmus Laudunensis aecclesiae diaconus, a Rodulfo suo episcopo insimulatus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in aeclesiam temerarius introduxerit. Hi enim in anteriore sinodo cum duce jam evocati, satisfacere contempnebant. Vocatur vero Hildegarius Belvacensium episcopus, domni Marini et episcoporum legatione, ut aut ad eos veniat, aut sedem apostolicam pro suo facinore ratiocinaturus petat, eo quod interfuerit ordinationi supra jam dictorum pseudoepiscoporum. Vocatur et Heribertus, Heriberti tiranni filius, ob mala quae aecclesiis vel episcopis immaniter inferebat. Wido vero Suessionicus episcopus, cum a plurimis laceraretur, eo quod ipse Hugonem episcopum sacrasset, in sinodo reum sese confitens, et multa penitentia reatum deplorans, intercedentibus apud sinodum Artoldo atque Rotberto archiepiscopis, absolvi ab eis obtinuit. Wicfridus quoque Morinensis episcopus, qui criminabatur interfuisse, immunis a crimine reperitur. Affuit vero Transmari Noviomensis episcopi legatus, Silvester presbiter, episcopum suum tanta vi febrium detentum asserens, ut ad sinodum venire nequiverit, quod etiam in conspectu sinodi testibus approbavit. Post haec episcopi in sua referuntur. Domnus vero Marinus, ab Ottone rege per legatos rogatus, in partes Germaniae secedit, ibique aecclesiam Vuldensis monasterii dedicat, et hieme exacta, Romam redit. His expletis, Rodulfus Laudunensis episcopus, ultimo corporis dolore confectus, hac vita decedit. Succedit ei vero frater regis ex concubina Rorico, omni rerum scientia inclitus.

83. Rex cohortes Mosomum mittit et capit. Interea exercitu ex omni Belgica duce Conrado apud regem collecto, tres cohortes rege jubente Mosomum mittuntur. Compererat etenim Hugonem abdicatum ibidem reclusum, multaque rei militaris inopia eum haberi. Cohortes ergo oppidum in ipso crepusculo aggressae, repentina oppugnatione circumquaque infestant. Instant quoque magnanimiter capere. Et quia revera milites paucissimos, armaque vix aliqua sciebant, indesinenter vires exerunt, armisque adurgent. At aliis fatigatis, alii intacti succedunt. Sicque sine intermissione paucissimos, numerosi atterunt. Oppidani vero assidua expugnatione attriti, die altera jam sole occiduo omnes cum domino ad deditionem coguntur. In quo tumultu, quo genere fugae nescitur, Hugo abdicatus evadit. De militibus vero qui potiores videbantur, capiuntur, ac oppido aliis deputatis, regi deducuntur.

84. Rex Montem acutum capit. Rex vero castrum quod dicitur Mons-acutus, quod etiam est Lauduno contiguum, cum exercitu oppugnabat. Et quia non satis adhuc murorum firmamento claudebatur, nec multitudo militum sufficiens commode ibi cohabitare poterat, urgenti obsidioni diutius resistere oppidani non patiuntur. Victi ergo cedunt, ac resistere quiescunt. Oppido itaque capto, rex suos deputat, et sic exercitum Lauduno inducit; obsidionem per loca commoda disponit, viresque admodum confert. Saepissime eminus decertatum est. Comminus etiam dimicatum novies. Nullo vero prosperioris fortunae successu, regius impetus eo tempore enituit. Imminebat etenim hiemis intemperies, unde et bellicae machinae in articulo temporis fabricari non poterant, sine quibus tanti montis eminentia expugnari non potest. Regis itaque jussu exercitus redit, hieme transacta rediturus. Rex vero Remis sese privatum recepit.

85. Hugo autem dux, episcoporum anathema vilipendens, ac regi subdi contempnens, cum multis Nortmannorum copiis regiam urbem Suessonicam aggreditur, multaque obsidione premit. Alios itaque adortus gladio enecat, alios vero nube sagittarum ac balistarum loetaliter sauciat. Injectisque jaculo ignibus, domum matris aecclesiae succendit. Claustrumque canonicorum ac partem civitatis majorem, ignibus solo tenus combussit. Quam cum capere non posset, in pagum Remensem ubi rex tunc privatus morabatur, iter truculentus reflectit. Cujus adventum ii qui ruri degebant audientes, in aecclesias sanctorum cum suis rebus confugiunt. At tirannus pauperum turbis inmisericors, eorum plus quam 560 intra aecclesias succendisse traditur. Et sic ad sua refertur.

86. Rex vero Ludovicus Gerbergam reginam ad Ottonem fratrem suum dirigit, ut sibi copias acceleret. Proficiscitur itaque imminente sollempnitate pascali, et Aquisgrani palatio sanctum pascha cum fratre Ottone celebrat. Conveniunt ex Germania principes nonnulli. Adsunt ex Belgica universi. Nec desunt legati Grecorum, Italorum, Anglorum, atque aliorum plurimae legationes populorum. Regina ergo cum fratre consilio habito, et accepta ab eo auxilii pollicitatione, secura ad regem Ludovicum redit.

87. Ludovicus vero in tirannum iratus, nimio animi fervore Ottonis auxilium praevenire meditabatur. Arbitrabatur etenim, quoniam in longa exercitus exspectatione, injuria inulta videretur. Confert itaque cum patre meo consilium, eo quod ejus esset miles, consiliis commodus, facundia simul et audatia plurimus. Unde et rex admodum ei consuescebat, et apud eum sepissime consultabat. Dictabat ergo pater meus apud regem et paucos qui intererant, ordinem capiendi Laudunum ita. Primum sese observaturum oportunitatem aiebat, et an loci habitudo id ferret, an etiam cives in observatione urbis cautissimi haberentur, diligentissime exploraturum sese memorabat. Deinde dicebat efficaciter se adeo ordinaturum omnia, et sic ad effectum utiliter reducturum, ut nulli post sese quicquam negotio inperfecto supplendum relinqueretur.

88. Rege ergo per dies aliquot Remis demorante, Rodulfus sic enim pater meus dicebatur commoditatem patrandi negotii per suos explorabat. Missisque exploratoribus, comperit agasones civium per dies singulas exire ab urbe tempore vespertino quinquagenos aut sexagenos, et farraginis fasciculos equis in urbem deferre, capitibus ob solis ardorem obvolutis. Idque cotidie, et tempore eodem. Quod cum ab observatoribus patri meo relatum fuisset, simili eos exercitio posse falli advertit. Refert ergo sese ad regem, et sic apud eum praesentibus paucissimis concepta effundit:

89. Magnum quidem, inquiens, o rex videretur, si hoc negotium solummodo armis viribusque esset attemptandum. Sed quia per astutiam ejus principium utilitas aggredi suadet, prout mihi videtur, cohortes aliquot secus montem in abditis ponendae sunt. Exspectandum etiam qua tempestate equos educant agasones herbatum potatumque. Qui cum in suo tempore egressi fuerint, et ab observatoribus eorum egressus et numerus nobis referetur, mox ad eorum numerum lectissimi juvenes eodem scemate, eodemque numero capitibus ut ipsi pilleatis farraginem in equis ad portam deferant, unde paulo ante agasones exierant, acsi ipsi agasones redeant. Qui cum altitudine fasciculorum aspectum protegere possint, facili ingressu urbem penetrabunt. Et ne quid impossibile a me dictum suspiceris, eorum ducem me in hoc certamine offero. Animo tantum sint constanti. Successus vero Deo volente prosperabitur. Si ergo tempestivius cives insidias advertant, bellumque nobis paucioribus inferant, fixum nobis animo sit, aut portae ingressum tantum tueri, donec tubae clangore excitatae cohortes nobis subveniant, aut multa constantia in loco quem quisque possidebit, magnanimiter emori.

90. Hujusmodi rerum dispositio omnibus apta videtur. Observatores itaque directi, agasonum consuetudinem, eorumque habitum, tempus quoque et numerum promtissime referunt. Ad eorum quoque relatum cohortes in abditis secus montem dispositae sunt. Pro numero etiam agasonum milites cum patre meo jurati ad peragendum rei negotium diriguntur. Agasones itaque numero 60 sumptis armis more solito per montis devexa capitibus pilleatis, ad farraginem descendunt. Et circa carices colligendos occupati, moram regrediendi aliquantisper faciunt. At pater meus et ii qui jurati cum eo erant, vehementi animo succedunt; factoque agmine pilleatis capitibus more agasonum cum fasciculis farraginis tempestivius reditum accelerant, magnitudine fasciculorum vultus penitus abdentes. Quibus advenientibus porta patefacta est. Et indivisi urbem penetrant. Fasciculos itaque abiciunt, et gladios educunt. Tubis personant, magnisque clamoribus urbem conturbant. Urbani ergo insidias comperientes, cum armis in hostes feruntur. Instant omnes, et validissime plurimi paucos adurgent. At regii milites, a leva quidem turri, a dextra vero domibus, a tergo autem muro urbis protegebantur, omnem vim belli ante habentes; unde et tutius congrediebantur. Nec ulterius in hostes audebant progredi, ne adversarii a tergo portam pervasam repeterent, et ne sic facti hostium medii, interirent. Instat itaque quisque in loco quem possidet. Et jam nimium omnes sauciati pene deficiebant, cum regiae cohortes tubis excitatae, ab abditis erumpunt, multoque impetu jam prope victis subveniunt, portamque defensam ingrediuntur, atque urbanos immani caede adoriuntur. Qui mox a cohortibus victi ac comprehensi sunt, praeter paucos qui in turris praesidium sese receperunt.

91. Ludovicus ergo rex urbe potitus, cum nulla expugnatione turrim evincere posset, ab urbe eam secludit, obducto intrinsecus muro. Quod factum dux comperiens, cum exercitu accelerat. At nihil virium exerere valens, non sine merore ad sua redit. Illud tantum fecisse fertur, quod arci copias demiserit.

92. Aderat tempus quo rex copias ab Ottone rege praestolabatur. Adest ergo Chonradus dux cum exercitu ex tota Belgica, ab Ottone rege missus. Ludovicus vero rex cum exercitu de Belgica ducis terram ingreditur. Primum vero urbem Silletum adit. Ibi autem primum certamen habere volens, impedimenta quaeque ab urbe amovet. Succendit itaque suburbium, circumquaque, ac quidquid extrinsecus exstare videbatur, in planiciem redigit. Obsidionem deputat, urbemque circumdat. Gravi congressu utrimque dimicatum est. Utrimque quam plurimi sauciantur. Belgae vero quia ab urbanis nimium arcobalistis impetebantur, resistere quiescunt. Nihil enim contra nisi tantum scutorum testudine utebantur. Unde et regio jussu, ab ea urbe discedunt, non solum ob arcobalistarum impetum, verum etiam ob turrium plurimarum firmamentum.

93. Aliorsum itaque iter retorquent, et usque ad fluvium Sequanam, quidquid ducis visum est per 40 miliaria immanissime insectati sunt. Sed cum fluvius equitatum regium ulterius prohiberet, rex gratias exercitui reddit, et secum usque quo a se dividerentur reducit. Dux autem e vestigio exercitum collectum in pagum Suessonicum deducit.

94. Ubi cum in regem conaretur, intervenientibus episcopis Widone Autisidorense et Ansegiso Trecasino, jurejurando utrimque accepto sub pace sequestra usque in pascha ratio eorum dilata est. Quae omnia Julio mense gesta sunt.

95. Quo etiam tempore, sinodus Romae habita est in basilica sancti Petri apostoli, praesidente domno Agapito papa. In qua etiam ipse domnus papa, concilium anteriore anno apud Angleheim habitum, coram episcopis Italiae roboravit, et ab eis roborari constituit. Hugonem quoque Galliarum ducem, in supradicta sinodo dampnatum, ipse etiam condempnat, donec regi suo satisfaciat, aut Romam veniat inde ratiocinaturus. Moxque anathema descriptum et a sinodo roboratum, episcopis Galliarum destinatur.

96. (950.) Episcopi itaque Galliarum anathemate moti, apud ducem colliguntur, et inde gravissime conqueruntur. Ex decretis patrum, sacrisque canonibus duci demonstrantes, neminem stare pertinaciter adversus dominum suum debere, nec temere in eum quicquam moliri. Illud etiam promptissime monstrant, secundum apostolum regem honorificandum, et non solum regem verum omnem potestatem majorem subjectis dominari debere asserunt. Preter haec quoque perniciosissimum esse, apostolicum anathema pertinaciter vilipendere, cum id sit gladius qui penetrat corpus usque ad animam, et sic mortificatos a regno beatorum spirituum repellat. Sibi etiam periculo esse memorant, si id quod animabus periculum ingerit, neglegentes non innotescant.

97. Talibus dux persuasus, regi humiliter reconciliari deposcit, eique satisfacturum sese pollicetur Hujus concordiae et pacis, ordinatores fuere, Chonradus dux et Hugo, cognomento Niger, Adalbero quoque atque Fulbertus episcopi. Et die constituta rex et dux conveniunt. Ac secus fluvium Matronam conlocuti, principibus praedictis internuntiis, in summam concordiam benignissime redierunt. Et quanto vehementius ante in sese grassati fuere, tanto amplius exinde amicitia se coluere. Hugo itaque dux per manus et sacramentum regis efficitur, ac turrim Laudunicam suis evacuatam, regi reddit; multam abinde fidem se servaturum pollicens.

98. (951.) Jussus ergo ab rege, in Aquitaniam exercitum regi parat. Quo in brevi collecto, causis rerum exigentibus ad interiores Burgundiae partes rex secum exercitum dirigit. Cum ergo in agro Matisconensium castra figeret, occurit ei Karolus Constantinus, Viennae civitatis princeps, ejusque efficitur, fidem jurejurando pactus. Hic ex regio quidem genere natus erat, sed concubinali stemmate usque ad tritavum sordebat, vir grandevus, et multis bellorum casibus saepissime attritus, et qui in superioribus piratarum tumultibus felici congressu insignis multoties enituit. Affuit etiam Stephanus Arvernorum praesul, ac regi sese commisit. Necnon et a Wilelmo Aquitanorum principe legati industrii affuere, pro suo principe ex fide habenda sacramenta daturi. Quibus postquam jussa regalia data sunt, rex in urbem Vesontium quae est metropolis Genaunorum, cui etiam in Alpibus sitae Aldis Dubis praeterfluit, cum duce exercitum deducit. Atque ibi Letoldus ejusdem urbis princeps, ad ejus militiam sacramento transit.

99. Quibus feliciter atque utiliter habitis, cum autumno maturante, elementorum immutatio fieret, rex colerico vexatus, in acutam febrem decidit. Cum ergo aegritudine pressus, militaria curare non posset, dux ab eo jussus exercitum reducit. Letoldus vero princeps, in ipsa regis aegritudine fidelissime atque humanissime regi famulatur. At die cretica post febris initium, impariter veniente, firmiter et inrecidive convaluit. Transactisque diebus 30 post corporis reparationem, cum Letoldo principe in Franciam redit.

100. Et cum jam Burgundiae extrema attingeret, viatorum relatu comperit, quosdam qui latrociniis et discursionibus provinciam infestabant, Angelbertum scilicet et Gozbertum, munitionem quae dicebatur Briona exstruxisse, quo etiam post flagitiosa exercitia sese recipiebant. Hanc igitur rex aggressus, obsidione circumdat; pugnaque continua ac fame atterit; et tandem capit, solotenusque diruit. Latrunculos vero petente Letoldo sub sacramento abire permittit.

101. Inter haec cum rex in partibus Burgundiae adhuc detineretur, Aethgiva mater ejus regina eo ignorante Heriberto comiti nupsit, et relicta urbe Lauduno ab eo deducta est. Quod rex vehementer indignans, redire maturat, et cum Gerberga, regina uxore Laudunum ingreditur. Et a matre auferens praedia et aedes regias, uxori delegat.

102. Interea Gerberga regina, Lauduni geminos enixa est. Quorum alter Karolus, alter Heinricus vocatus est. At Heinricus mox post sacri baptismatis perceptionem, in albis decedit. Karolus autem cum naturali virium robore educatur.

103. Ludovicus vero rex, Remos rediens, cum fluvio Axonae propinquaret, per campestria lupum praeire conspicit. Quem equo emisso insecutus, per devia exagitat. Ad omnes ferae declinationes equum impatiens obvertebat. Nec quiescere paciebatur, donec equestri certamine fugientem evinceret. Equus ergo per invia coactus, cespite offendit atque prolabitur. Rex vero gravissime attritus casu, et a suis exceptus, cum multo omnium merore, Remos deportatur. Infestis itaque doloribus toto corpore vexabatur. Et post diutinam valetudinem corruptis interius visceribus ob humorum superfluitatem, elefanciasi peste, toto miserabiliter corpore perfunditur. Qua diutius confectus, anno regni sui 18 a natu autem 36 diem vitae clausit extremum, sepultusque est in coenobio monachorum sancti Remigii, quod distat fere miliario uno ab urbe, cum multis omnium lamentis.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page