M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA LIBER NONVS

1 2 3 4

[1] I. Cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras (quae schemata Graece vocantur) locus ipsa rei natura coniunctus superiori. Nam plerique has tropos esse existimaverunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris. II. Vsus quoque est idem: nam et vim rebus adiciunt et gratiam praestant. Nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. III. Quin adeo similitudo manifesta est ut ea discernere non sit in promptu. Nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res a derecta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur: ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, periphrasin autem et hyperbaton et onomatopoiian clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint.

IV. Quo magis signanda est utriusque rei differentia. Est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione tralatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco in quo propria est tralata in eum in quo propria non est: "figura", sicut nomine ipso patet, conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione. V. Quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in metaphorai, metonymiai, antonomasiai, metalempsei, synekdochei, katachresei, allegoriai, plerumque hyperbolei: namque et rebus fit et verbis. Onomatopoiia fictio est nominis: ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus si illud non fingeremus. VI. Periphrasis, etiam si frequenter et id ipsum in cuius locum adsumitur nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Epitheton, quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropos. In hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt: transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. VII. Horum nihil in figuras cadit: nam et propriis verbis et ordine conlocatis figura fieri potest. Quo modo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam: nomen enim fateor esse commune. Haec scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem, sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. Nihil enim refert quo modo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet: nec mutatur vocabulis vis rerum. VIII. Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, idem sunt tamen, ita haec de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicentur, idem efficient. Non enim nominibus prosunt sed effectibus, ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus nihil interest, dum idem quaeri sciamus. IX. Optimum ergo in his sequi maxime recepta, et rem ipsam, quocumque appellabitur modo, intellegi. Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias et tropon et figuram: tam enim tralatis verbis quam propriis figuratur oratio.

X. Est autem non mediocris inter auctores dissensio et quae vis nominis eius et quot genera et quae quam multaeque sint species. Quare primum intuendum est quid accipere debeamus figuram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscumque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis: XI. altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia: XII. in quo ita loquimur tamquam omnis sermo habeat figuram. Itemque eadem figura dicitur "cursitare" qua "lectitare", id est eadem ratione declinari. Quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non inmerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprensibilia partis huius praecepta existimavit. XIII. Sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. Sic enim verum erit aliam esse orationem aschematiston, id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam eschematismenen est figuratam. XIV. Verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio: unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. Ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.

XV. Genus eius unum quidam putaverunt, in hoc ipso diversas opiniones secuti. Nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnis figuras in verbis esse dixerunt, illi, quia verba rebus accommodarentur, omnis in sensibus. XVI. Quarum utraque manifesta cavillatio est. Nam et eadem dici solent aliter atque aliter manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione, haec in enuntianda, sed frequentissime coeunt, ut in hoc: "iam, iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum -": nam oratio a iudice aversa in sententia, "iam iam" et "liberum" in verbis sunt schemata.

XVII. Inter plurimos enim, quod sciam, consensum est duas eius esse partes, dianoias, id est mentis vel sensus vel sententiarum (nam his omnibus modis dictum est), et lexeos, id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis: nam et variatur et nihil refert. XVIII. Cornelius tamen Celsus adicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat colores et sententias sensus esse? Quare sicut omnem orationem, ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.

XIX. Vt vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum quae ad mentem pertinent: quarum quidem utilitas cum magna tum multiplex in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. Nam etsi minime videtur pertinere ad probationem qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus, et in animos iudicum qua non observatur inrepit. XX. Namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est: sic oratio, quae astu caret, pondere modo et inpulsu proeliatur, simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere. XXI. Iam vero adfectus nihil magis ducit. Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id quod efficere tendimus compositus? Plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.

XXII. Sed antequam quae cuique rei figura conveniat ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutae: neque enim me movent nomina illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est. XXIII. Ante omnia igitur illi qui totidem figuras putant quot adfectus repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscumque enuntiatio. Quapropter in dicendo irasci dolere misereri timere confidere contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere minari rogare excusare. XXIV. Sed fallit parum diligenter intuentes quod inveniunt in omnibus iis locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt: neque enim pars una dicendi est quae non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse: neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem. XXV. Quare dabunt mihi aliquam in irascente deprecante miserante figuram; scio: sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum: quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteram subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.

XXVI. In tertio de Oratore ita scriptum est: "In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum quam dixi rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. XXVII. Nam et commoratio una in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque quasi gerantur sub aspectum paene subiectio, quae in exponenda re plurimum valet, ad inlustrandum id quod exponitur, et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur: XXVIII. et huic contraria saepe percursio est et plus ad intellegendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta inlusio, a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinens esse debebit: propositioque quid sis dicturus et ab eo quod est dictum seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio: XXIX. tum augendi minuendive causa veritatis supralatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae: tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda cum [in] orationis non contentione sed sermone tractatur: XXX. deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel post quam dixeris, vel cum aliquid a te ipso reicias. Praemunitio etiam est ad id quod adgrediare, et traiectio in alium: communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio: morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos: XXXI. personarum ficta inductio, vel gravissimum lumen augendi: descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem inpulsio, anteoccupatio: tum duo illa quae maxime movent, similitudo et exemplum: digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio: XXXII. vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa, iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. XXXIII. His fere luminibus inlustrant orationem sententiae. Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum inmutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio, et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio, et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. XXXIV. Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et inminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio, et permissio et rursus alia dubitatio et inprovisum quiddam, et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatum et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio et inmutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. XXXV. Haec enim sunt fere atque horum similia, vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent".

XXXVI. Eadem sunt in Oratore plurima, non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem: XXXVII. "Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationI. sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. XXXVIII. Eadem ratio est horum, quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut breviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt, aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versum reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur. XXXIX. Sententiarum ornamenta maiora sunt: quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. XL. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias. XLI. Quas cum tu optume, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus. Sic igitur dicet ille quem expetimus ut verset saepe multis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia: XLII. saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat, ut declinet a proposito deflectatque sententiam, ut proponat quid dicturus sit, ut, cum transegerit iam aliquid, definiat, ut se ipse revocet, ut quod dixerit iteret, ut argumentum ratione concludat, ut interrogando urgeat, ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat, ut contra ac dicat accipi et sentiri velit, XLIII. ut addubitet quid potius aut quo modo dicat, ut dividat in partis, ut aliquid relinquat et neglegat, ut ante praemuniat, ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in adversarium conferat, ut saepe cum iis qui audiunt, XLIV. nonnumquam etiam cum adversario quasi deliberet, ut hominum mores sermonesque describat, ut muta quaedam loquentia inducat, ut ab eo quod agitur avertat animos, ut saepe in hilaritatem risumve convertat, ut ante occupet quod videat opponi, ut comparet similitudines, ut utatur exemplis, ut aliud alii tribuens dispertiat, ut interpellatorem coerceat, ut aliquid reticere se dicat, ut denuntiet quid caveant, ut liberius quid audeat, ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando, ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur, ut a proposito declinet aliquantum, ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris. XLV. Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur: brevitatem si res petet, saepe etiam rem dicendo subiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit: significatio saepe erit maior quam oratio, saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. Hoc in genere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo".

[2] I. Ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit habet quod sequatur, nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat: nam mihi de iis sententiarum figuris dicere in animo est quae ab illo simplici modo indicandi recedunt, quod idem multis doctissimis viris video placuisse. II. Omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intellegi vere possit oratio. Nam quo modo iudex doceri potest si desit inlustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio? III. Quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est emphasin, et supralationem veritatis et traiectionem, haec altera extenuationem et deprecationem. Qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem inpulsione? IV. Quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? Motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret. V. Quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. Verum ea plerumque recta sunt, nec se fingunt sed confitentur. Admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.

VI. Quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? Nam utroque utimur indifferenter, quamquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. At ea res, utrocumque dicitur modo, etiam multiplex habet schema: incipiamus enim ab iis quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus. VII. Simplex est sic rogare:

"sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?": figuratum autem quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi: "quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat?" et "quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?" et "patere tua consilia non sentis?" et totus denique hic locus. III. Quanto enim magis ardet quam si diceretur "diu abuteris patientia nostra", et "patent tua consilia". Interrogamus etiam quod negari non possit: "dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?" aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus: "quo modo? qui fieri potest?" aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam: "quas peti terras iubes?" IX. aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium "heu quae me tellus", inquit, "quae me aequora possunt accipere?" aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius: "Audisne? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprendimus". X. Totum hoc plenum est varietatis: nam et indignationi convenit: "et quisquam numen Iunonis adoret?" et admirationi: "quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?" XI. Est interim acrius imperandi genus: "non arma expedient totaque ex urbe sequentur?" Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum: "quid igitur faciam?" XII. Est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum, rogatus an ab reo fustibus vapulasset, "innocens", inquit: tum declinandi, quod est frequentissimum: "quaero an occideris hominem", respondetur "latronem": "an fundum occupaveris", respondetur "meum", ut confessionem praecedat defensio: XIII. ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti "non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis?" occurritur: "an mihi cantando victus non redderet ille?" XIV. cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco: nam serio si fiat, pro confessione est. Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario: "Apud quem igitur hoc dico? Apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit". XV. Aliter pro Caelio ficta interrogatione: "dicet aliquis: haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis?" et totus locus. Deinde: "ego, si qui, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit", et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum, sed statim subicere: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Quod schema quidam "per suggestionem" vocant. XVI. Fit et comparatione: "uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet?" et alis modis tum brevius tum latius, tum de una re tum de pluribus.

Mire vero in causis valet praesumptio, quae prolempsis dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prohoemio convenit. XVII. Sed quamquam generis unius diversas species habet. Est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium quod ad accusandum descendat qui semper defenderit: quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecuniam regi crediderit: quaedam praedictio, ut "dicam enim non augendi criminis gratia": quaedam emendatio, ut "rogo ignoscatis mihi, si longius sum evectus": frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus dici solet. XVIII. Verborum quoque vis ac proprietas confirmatur +vel praesumptione+: "quamquam illa non poena sed prohibitio sceleris fuit", aut reprehensione: "cives, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est".

XIX. Adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. cuius modi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: "Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse infamiam illam iudicii corrupti?" et cetera. XX. Hoc etiam in praeteritum valet: nam et dubitasse nos fingimus.

A quo schemate non procul abest illa quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "nescit trepida quid liceat feminae, quid coniugem deceat: forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri optulit: tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?" XXI. aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: "quid suadetis?" et "vos interrogo" et "quid tandem fieri oportuit?" ut Cato: "cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis?" et alibi: "communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse". XXII. Sed non numquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: "quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam?" deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit quod multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem vocat. XXIII. Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, paradoxon, alii nominarunt, id est inopinatum. XXIV. Illis non accedo qui schema esse existimant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio: "numquam fore credidi, iudices, ut reo Scauro ne quid in eius iudicio gratia valeret precarer". XXV. Paene idem fons est illius quam "permissionem" vocant qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnumquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio: "perfrica frontem et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem".

XXVI. Quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae constant maxime simulatione. Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare quaeque sunt similia his fingimus. Vnde sunt illa: "liberatus sum, respiravi", et "bene habet", et "quae amentia est haec?" et "o tempora, o mores!" et "miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor", et "magnae nunc hiscite terrae". XVII. Quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. Haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma de qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci parrhesian. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? XXVIII. Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. Nam Cicero cum dicit pro Ligario: "suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac voluntate mea ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te", non solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest. XXIX. In illa vero sententia: "quid autem aliud egimus, tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?" admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur cuius mala fuerat.

Illa adhuc audaciora et maiorum, ut Cicero existimat, laterum, fictiones personarum, quae prosopopoiiai dicuntur: mire namque cum variant orationem tum excitant. XXX. His et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea locutos finxerimus quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. XXXI. Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Vrbes etiam populique vocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has demum prosopopoiias dicant in quibus et corpora et verba fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere dialogous malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. XXXII. Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi: nam certe sermo fingi non potest ut non personae sermo fingatur. Sed in iis quae natura non permittit hoc modo mollior fit figura: "etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: Marce tulli, quid agis"? Illud audacius genus: "quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: nullum iam aliquot annis facinus extitit nisi per te". XXXIII. Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum personarum vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt "videtur mihi" et "nonne videtur tibi?" Sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt. XXXIV. Vt dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: "mater mea, quae mihi cum carissima tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit" et reliqua, deinde "exheres esto". Haec cum per se figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad imitationem alterius scripturae componitur. XXXV. Nam contra recitabatur testamentum: "P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate", et adiectis deinceps aliis "heres esto": incipit esse quodam modo parode, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur. XXXVI. Sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: "hic aliquis" et "dicat aliquis". XXXVII. Est et iactus sine persona sermo: "hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles". Quod fit mixtura figurarum, cum prosopopoiiai accedit illa quae est orationis per detractionem: detractum est enim quis diceret. Vertitur interim prosopopoiia in speciem narrandi. Vnde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in Titi Livi primo statim: "urbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere".

XXXVIII. Aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur apostrophe, mire movet, sive adversarios invadimus: "quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica?" sive ad invocationem aliquam convertimur: "vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci", sive ad invidiosam inplorationem: "o leges Porciae legesque Semproniae! XXXIX. Sed illa quoque vocatur aversio quae a proposita quaestione abducit audientem: "non ego cum Danais Troianam excindere gentem Aulide iuravi". Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prohoemium pro Caelio.

XL. Illa vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet cum res non gesta indicatur sed ut sit gesta ostenditur, nec universa sed per partis: quem locum proximo libro subiecimus evidentiae. Et Celsus hoc nomen isti figurae dedit: ab aliis hypotyposis dicitur, proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis ut cerni potius videantur quam audiri: "ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat". XLI. Nec solum quae facta sint aut fiant sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius si praeturam invasisset. Sed haec quidem tralatio temporum, quae proprie metastasis dicitur, in diatyposi verecundior apud priores fuit (praeponebant enim talia: "credite vos intueri", ut Cicero: "haec, quae non vidistis oculis, animis cernere potestis"): XLII. novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controversia, cuius summa est quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: "duc, sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque vis inprime". XLIII. Et post paulo: "Aspice, inquit, quod diu non credidisti. Ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo". Habet haec figura manifestius aliquid: non enim narrari res sed agi videtur. XLIV. Locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam, alii topographian dicunt.

Eironeian inveni qui dissimulationem vocaret: quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. Igitur eironeia quae est schema ab illa quae est tropos genere ipso nihil admodum distat (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intellegendum est), species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprendere: XLV. primum quod tropos apertior est et, quamquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat: nam et omnia circa fere recta sunt, ut illud in Catilinam: "a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti"; in duobus demum verbis est ironia. XLVI. Ergo etiam brevior est tropos. At in figura totius voluntatis fictio est, apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic +sensus sermonis et loci+ et tota interim causae conformatio, cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis (nam ideo dictus eiron, agens imperitum et admiratorem aliorum tamquam sapientium), ut, quem ad modum allegorian facit continua metaphora, sic hoc schema faciat tropos ille contextus. XLVII. Quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima quae ducitur a negando, quam nonnulli antiphrasin vocant: "non agam tecum iure summo, non dicam quod forsitan optinerem", et: "quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatium possessiones datas, quid ereptas proferam?" et: "mitto illam primam libidinis iniuriam", et: "ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de sestertiis sescentis milibus", et: "possum dicere". XLVIII. Quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus, ut Cicero: "hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus dicerem". Eiponeia est et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: "i, sequere Italiam ventis", et cum ea quae nolumus videri in adversariis esse concedimus eis. XLIX. Id acrius fit cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: "meque timoris argue tu, Drance, quando tot caedis acervos Teucrorum tua dextra dedit". Quod idem contra valet cum aut ea quae a nobis absunt aut etiam quae in adversarios reccidunt quasi fatemur: "me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter". L. Nec in personis tantum sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intellegi velis ratio, ut totum pro Q. Ligario prohoemium et illae elevationes: "videlicet, o di boni!", LI. "scilicet is superis labor est", et ille pro Oppio locus: "o amorem mirum! o benivolentiam singularem!" Non procul autem absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: "habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum", et concessio, cum aliquid etiam inicum videmur causae fiducia pati: "metum virgarum navarchus nobilis nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est", et pro Cluentio de invidia: "dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis": tertia consensio, ut pro eodem: "iudicium esse corruptum". LII. Hac evidentior figura est cum alicui rei adsentimur quae est futura pro nobis, verum id accidere sine adversarii vitio non potest. Quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apolloni Drepanitani: "gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico". LIII. Interim augemus crimina quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum inmanitatem parricidii, quamquam per se manifestam, tamen etiam vi orationis exaggerat.

LIV. Aposiopesis, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit adfectus, vel irae, ut "quos ego - sed motos praestat componere fluctus", vel sollicitudinis et quasi religionis: "An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule? De nostrum omnium - non audeo totum dicere" (cui simile est in prohoemio pro Ctesiphonte Demosthenis); vel alio transeundi gratia: "Cominius autem - tametsi ignoscite mihi, iudices". LV. In quo est et illa, si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur, digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompei, idque fieri etiam sine aposiopesei potuit. LVI. Nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. Sed haec exempli gratia sufficient: "tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est - hoc quaeso, iudices, diligenter attendite", et pro Milone: "et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur". LVII. Est alia non quidem reticentia, quae sit inperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio, ut illud: "nimis urgeo, commoveri videtur adulescens", et: "quid plura? ipsum adulescentem dicere audistis".

LVIII. Imitatio morum alienorum, quae ethopoiia vel, ut alii malunt, mimesis dicitur,iam inter leniores adfectus numerari potest: est enim posita fere in eludendo. Sed versatur et in factis et in dictis: in factis, quod est hypotyposei, vicinum, in dictis quale est apud Terentium: "Aut ego nescibam quorsum tu ires. Parvola hinc est abrepta, eduxit mater pro sua. Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis". LIX. Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius adseverat quam eludit: "dicebam habere eos actorem Q. Caecilium". sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt. LX. Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio: "sed quid ego ita gravem personam introduxi?" et quibus utimur vulgo: "inprudens incidi"; vel cum quaerere nos quid dicamus fingimus: "quid relicum est?" et: "num quid omisi?" et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: "unum etiam mihi relicum eius modi crimen est", et "aliud ex alio succurrit mihi" - unde etiam venusti transitus fiunt (non quia transitus ipse sit schema), ut Cicero narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: LXI. "Hoc modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse?"; et cum aliqua velut ignoramus: "Sed earum rerum artificem quem? - quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant". LXII. Quod quidem non in hoc tantum valet; quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur ne, cum morbum in signis atque tabulis obiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret. LXIII. Faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris et iterare quaedam schemate aliquo (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. Gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat in quod se velut novum intendant.

LXIV. Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium: "non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae"; quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus ut sine thalamis vitam non hominum putet sed ferarum. Aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur: "o dixit, felicem coniuge matrem!"

LXV. huic vel confinis vel eadem est qua nunc utimur plurimum. Iam enim ad id genus quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in eironeiai, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. Quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur. LXVI. Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis quam si relatio sit recta delectat.

LXVII. Ex his quod est primum frequens in scholis est. Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capital est obicere ante acta, ut quod in foro non expedit illic nec liceat; sed schematum condicio non eadem est: quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intellegi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur; LXVIII. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet. Vera negotia numquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem, sed aliam huic similem verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant sine quarum reprensione teneri causa non possit. Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest quo modo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. LXIX. Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intellegatur sive non intellegatur. Sed licet modum adhibere, in primis ne sint manifestae. Non erunt autem si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru: "duxi uxorem quae patri placuit"; aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat a quo vitiata sit: LXX. "Quis te, inquit, rapuit? LXXI. tu, pater, nescis?" Res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera ut hoc solum supersit: in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. Sic enim fiet ut iudex quaerat illud nescio quid ipse quod fortasse non crederet si audiret, et ei quod a se inventum existimat credat. LXXII. Sed ne si optimae quidem sint esse debent frequentes. Nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent sed auctoritatis. Nec pudor videtur quod non palam obicias, sed diffidentia. In summa sic maxime iudex credit figuris si nos putat nolle dicere. LXXIII. Equidem et in personas incidi tales, et in rem quoque, quod est magis rarum, quae optineri nisi hac arte non posset. Ream tuebar quae subiecisse dicebatur mariti testamentum: et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse, et verum erat. LXXIV. Nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. Et caput quidem tueri facile erat si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. Ita ergo fuit nobis agendum ut iudices illud intellegerent factum, delatores non possent adprendere ut dictum, et contigit utrumque. Quod non inservissem veritus opinionem iactantiae nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum. LXXV. Quaedam etiam quae probare non possis figura potius spargenda sunt. Haeret enim nonnumquam telum illud occultum, et hoc ipso quod non apparet eximi non potest: at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.

LXXVI. cum autem obstat nobis personae reverentia, quod secundum posuimus genus, tanto cautius dicendum est quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. Hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. Nam +quo+ minus aut ipsi in quos dicimus aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam si velle nos credant? LXXVII. Aut quid interest quo modo dicatur cum et res et animus intellegitur? Quid dicendo denique proficimus nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? Atqui praecipue prima quibus praecipere coeperam tempora hoc vitio laborarunt: dicebant enim libenter tales controversias. Quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. LXXVIII. Nam rectum genus adprobari nisi maximis viribus non potest: haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant - cum haec quae adfectatur ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. Adiuvat etiam quod auditor gaudet intellegere et favet ingenio suo et alio dicente se laudat. LXXIX. Itaque non solum si persona obstaret rectae orationi, quo in genere saepius modo quam figuris opus est, decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater qui infamem in matre filium secreto occidisset reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. LXXX. Nam quid impurius quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione quod diluendum est? At si iudicum sumerent animum, scirent quam eius modi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus cum in parentis abominanda crimina spargentur.

LXXXI. Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus: nam et in his educatur orator, et in eo quo modo declametur positum est etiam quo modo agatur. Dicendum ergo de iis quoque in quibus non asperas figuras sed palam contrarias causae plerique fecerunt: "Tyrannidis adfectatae damnatus torqueatur ut conscios indicet: accusator eius optet quod volet. Patrem quidam dammavit, optat ne is torqueatur: pater ei contra dicit". LXXXII. Nemo se tenuit agens pro patre quin figuras in filium faceret, tamquam illum conscium in tormentis nominaturus. Quo quid stultius? Nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur. "At credibile est hoc eum velle". Fortasse: dissimulet ergo, ut efficiat. LXXXIII. "Sed nobis, declamatoribus dico, quid proderit hoc intellexisse nisi dixerimus?" Ergo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? Quid si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel, quod ego maxime sequerer, ut se in tormentis innocentem esse pertendat? LXXXIV. Quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus: "patrocinium hoc voluit qui controversiam finxit". Fortasse enim noluit, sed esto voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum quid litigator velit. LXXXV. Est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere, aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem ut sibi mori liceat postulare, ut in illa controversia: "Qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat ut militia vacaret e lege, quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat: contra dicit pater". Non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere. LXXXVI. Equidem rideo, quod [ipsi] sic timent tamquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque quas habet factus ex viro forti desertor. LXXXVII. Sed de una controversia loqui supervacuum est: ego in universum neque oratoris puto esse umquam praevaricari, neque litem intellego in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat. LXXXVIII. Non tamen nego esse controversias huius modi figuratas, ut est illa: "reus parricidii quod fratrem occidisset damnatu iri videbatur: pater pro testimonio dixit eum se iubente fecisse; absolutum abdicat". Nam neque in totum filio parcit, nec quod priore iudicio adfirmavit mutare palam potest, et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui figura in patrem plus facit quam licet, in filium minus. LXXXIX. Vt autem nemo contra id quod vult dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit: quo modo ille abdicatus, qui a patre ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult. XC. Est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice, fit [ei] tamen spes aliqua clementiae non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: "raptor nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit pereat: qui exorato raptae patre suum non exorat agit cum eo dementiae": XCI. nam si promittat hic pater, lis tollitur: si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. Latro igitur optime: "Occides ergo? - Si potero". Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: "dura, anime, dura: here fortior fuisti". XCII. Confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere ut relinquerent; et qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat ita declinavit victoriis utendum esse. Totum autem allegoriae simile est aliud dicere, aliud intellegi velle. Quaesitum etiam est quo modo responderi contra figuras oporteret.

XCIII. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit quod figurae petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere interim bonae conscientiae est. XCIV. Atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est ut nescio quid illud quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non is modo intellegant sed etiam credant. XCV. Vtilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum esset contra eum dictum "iura per patris tui cineres", paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam praeceptum sit eius modi figuris utendum temere non esse.

XCVI. Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occasio ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud quo idem utitur in Clodium: "quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur". XCVII. Eironeia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia indicetur, ut cum adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor: "mihi in te dicere non licet: tu in me dic, et potes; nuper te volui occidere". XCVIII. Frequens illud est nec magno opere captandum, quod petitur a iure iurando, ut pro exheredato: "ita mihi contingat herede filio mori". Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. XCIX. Levissimum autem longe genus ex verbo, etiam si est apud Ciceronem in Clodiam: "praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt".

C. Comparationem equidem video figuram non esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus; et si talis eius forma qualis est pro Murena: "vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo contendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat" et cetera, nescio an orationis potius quam sententiae sit. CI. Id enim solum mutatur, quod non universa universis sed singula singulis opponuntur. Et Celsus tamen et non neglegens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque antitheton vocat.

CII. Praeter illa vero quae Cicero inter lumina posuit sententiarum multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: CIII. consummationem, quam Graecus diallagen vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur: consequens (ille epakolouthesin) de quo nos in argumentis diximus: collectionem, qui apud illum est syllogismos: minas, id est kataplexin: exhortationem, paraineticon. Quorum nihil non rectum est nisi cum aliquam ex iis de quibus locuti sumus figuram accipit. CIV. Praeter haec Celsus excludere, adseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti et versibus et ioco, et invidia et invocatione intendere crimen, quod est deinosis, adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere figuras putat. CV. Partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem, quod est in parte finitionis. CVI. Rutilius sive Gorgias anankaion, anamnesin, anthypophoran, antirrhesin, parauxesin, proekthesin (quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit), enantioteta (unde sint enthymemata kat'enantiosin), metalempsin etiam, quo statu Hermagoras utitur. CVII. Visellius quamquam paucissimas faciat figuras, epicheirema tamen, quod commentum vocat, et rationem appellans epicheirema inter eas habet. Quod quidem recipit quodam modo et Celsus: nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adicit et sententiam. invenio qui adgregent his diaskevas, apagoreuseis, paradiegeseis. Sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.

[3] I. Verborum vero figurae et mutatae sunt semper et utcumque valuit consuetudo mutantur. Itaque, si anticum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut "hac re invidere", non, ut omnes veteres et Cicero praecipue, "hanc rem", et "incumbere illi", non "in illum", et "plenum vino", non "vini", et "huic", non "hunc adulari" iam dicitur et mille alia, utinamque non peiora vincant. II. Verum schemata lexeos duorum sunt generum: alterum loquendi rationem novat, alterum maxime conlocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum, hoc rhetoricum magis dicere.

Prius fit isdem generibus quibus vitia: esset enim omne eiusmodi schema vitium si non peteretur sed accideret. III. Verum auctoritate vetustate consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est si habet probabile aliquid quod sequatur. Vna tamen in re maxime utilis, ut et cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat. IV. Quod si quis parce et cum res poscet utetur, velut adsperso quodam condimento iucundior erit: at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. Quamquam sunt quaedam figurae ita receptae ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint: quae etiam si fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient. V. Nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti, sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.

VI. Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus, nam et "oculis capti talpae" et "timidi dammae" dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est: et in verbis, ut "fabricatus est gladium" et "inimicum poenitus es". VII. Quod minus mirum est quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut "arbitror", "suspicor", et contra faciendi quae patimur, ut "vapulo": ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat, adsentior adsentio. VIII. Est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur: "gladio pugnacissima gens Romani" (gens enim ex multis), vel ex diverso: "qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est": ex illis enim "qui non risere" hic quem non dignata * in satura: IX. "et nostrum istud vivere triste aspexi," cum infinito verbo sit usus pro appellatione: nostram enim vitam vult intellegi. Vtimur et verbo pro participio: "magnum dat ferre talentum," tamquam "ferendum", et participio pro verbo: "volo datum". X. Interim etiam dubitari potest cui vitio simile sit schema, ut in hoc: "virtus est vitium fugere": aut enim partis orationis mutat ex illo "virtus est fuga vitiorum", aut casus ex illo "virtutis est vitium fugere", multo tamen hoc utroque excitatius. Iunguntur interim schemata: "Sthenelus sciens pugnae": est enim "scitus pugnandi". XI. Transferuntur et tempora: "Timarchides negat esse ei periculum a securi" (praesens enim pro praeterito positum est) et status: "hoc Ithacus velit": et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.

XII. Haec quoque est quam heteroiosin vocant, cui non dissimilis exallage dicitur, ut apud Sallustium "neque ea res falsum me habuit" et "duci probare". Ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. Vnde eo usque processum est ut "non paeniturum" pro non acturo paenitentiam et "visuros" ad videndum missos idem auctor dixerit. XIII. Quae ille quidem fecerit schemata: an idem vocari possint videndum, quia recepta sunt. Nam in receptis etiam vulgo auctore contenti sumus, ut iam evaluit "rebus agentibus", quod Pollio in Labieno damnat, et "contumeliam fecit", quod a Cicerone reprehendi notum est: "adfici" enim "contumelia" dicebant. XIV. Alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: "vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat"; "progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat". Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. Illud et in consuetudine remansit "enimvero". XV. His amplius apud eundem: "nam quis te, iuvenum confidentissime", quo sermonis initium fit; et "tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae". Quod est versum ex illo: "quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget". XVI. Pleni talibus antiqui sunt. Initio Eunuchi Terentius "quid igitur faciam?" inquit. +Alius+: "ain tandem leno?" Catullus in epithalamio: "dum innupta manet, dum cara suis est", cum prius "dum" significet "quoad", sequens "usque eo". XVII. Ex Graeco vero tralata vel Sallusti plurima, quale est: [vulgus] "amat fieri", vel Horati, nam id maxime probat: "nec ciceris nec longae invidit avenae", vel Vergili: "Tyrrhenum navigat aequor", et iam vulgatum actis quoque: "saucius pectus". XVIII. Ex eadem parte figurarum (priore dico) et adiectio est illa quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: "nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi" (potest enim deesse alterum "nam"): et apud Horatium illud: "Fabriciumque, hunc et intonsis curium capillis"; et detractiones quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram: "accede ad ignem, iam calesces plus satis": "plus" enim "quam satis" est. XIX. Nam de altera quae * detractione pluribus dicendum est. Vtimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet. duo inter se comparativa committimus: "si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo erit verendum mihi ne potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat". XX. sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: "sed nos inmensum spatiis confecimus aequor", et de pluribus singulariter: "haud secus ac patriis acer Romanus in armis". XXI. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt: "neve tibi ad solem vergant vineta cadentem"; "ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas": non enim nescio cui alii prius, nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. Et de nobis loquimur tamquam de aliis: "dicit Servius, negat tullius". XXII. Et nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. Vtriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem, adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit: "restituisse te dixti: nego me ex edicto praetoris restitutum esse": verum enim est illud: "restituisse" Aebutius dixit, "nego me" Caecina [ex edicto praetoris restitutum esse]: et ipsum "dixti", excussa syllaba, figura in verbo. XXIII. Illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci parenthesin sive paremptosin vocant, cum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: "ego cum te (mecum enim saepissime loquitur) patriae reddidissem": cui adiciunt hyperbaton qui id inter tropos esse noluerunt: XXIV. alterum quod est ei figurae sententiarum quae apostrophe dicitur simile, sed non sensum mutat verum formam eloquendi: "Decios Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar". Acutius adhuc in Polydoro: XXV. "Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames?" Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, metabasin vocant, quam et aliter fieri putant: "quid loquar? aut ubi sum?" XXVI. Coniunxit autem parenthesin et apostrophen Vergilius illo loco: "haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!) raptabatque viri mendacis viscera tullus". XVII. Haec schemata, aut his similia quae erunt per mutationem adiectionem detractionem ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. Quod continget si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit. XXVIII. Illud est acrius genus quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum etiam vires accommodat. Ex quibus primum sit quod fit adiectione. Plura sunt genera. Nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut "occidi, occidi non Spurium Maelium" (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), vel miserandi, ut "a Corydon, Corydon". XXIX. Quae eadem figura nonnumquam per ironian ad elevandum convertitur. Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: "bona Cn. Pompei - miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor - bona, inquam, Cn. Pompei acerbissimae voci subiecta praeconis"; "vivis, et vivis non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam". XXX. Et ab isdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: "nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?" et in isdem desinunt: "Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius". XXXI. Quamquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et rursus inter se fines idem sunt ("quis" et "quis", "Appius" et "Appius") - quale est: "Qui sunt qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses". XXXII. Etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius [modi] esse loci potius dixi: "vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat: tu actionem instituis, ille aciem instruit: tu caves ne consultores tui, ire ne urbes aut castra capiantur". XXXIII. Sed hac gratia non fuit contentus orator; vertit in contrarium eandem figuram: "ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur: ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis". XXXIV. Possunt media quoque respondere vel primis, ut "te nemus Angitiae, vitrea te fucinus unda," vel ultimis, ut: "haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda". Nec quisquam dubitabit idem fieri posse iteratis utrimque mediis. Respondent primis et ultima: "multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi". XXXV. Est et illud repetendi genus quod semel proposita iterat et dividit: "Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et vulnere tardus Vlixei". XXXVI. Epanodos dicitur Graece, nostri regressionem vocant. Nec solum in eodem sensu sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: "principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur". Interim variatur casibus haec et generibus retractatio: "magnus est dicendi labor, magna res". Est et apud Rutilium longa periodois, sed haec initia sententiarum sunt: "Pater hic tuus? Patrem nunc appellas? XXXVII. Patris tui filius es?" Fit casibus modo hoc schema (quod polyptoton vocant), constat et aliis etiam modis, ut pro Cluentio: "Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quae porro interceptio poculi? cur non de integro autem datum?" XXXVIII. Hanc rerum coniunctam diversitatem Caecilius metabolen vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: "illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo rationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit", et deinceps adhuc multa. XXXIX. Vt haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, quae a Cicerone "dissupata" dici puto: "hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi", et deinceps. XL. Illa vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primo verbo longum post intervallum redditum est ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt: "vestrum iam hic factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum". XLI. Hanc frequentiorem repetitionem ploken vocant, quae fit et permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistula ad Brutum: "ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, [et] ego ergo cum redierim", et in isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum, ut apud Persium: XLII. "usque adeone scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?" et apud Ciceronem: "+neque enim poterat indicio et his damnatis qui indicabantur". XLIII. Sed sensus quoque toti quem ad modum coeperunt desinunt: "Venit ex Asia. Hoc ipsum quam novum! Tribunus plebis venit ex Asia". In eadem tamen perihodo et verbum ultimum primo refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim: "verumtamen venit". Interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: "Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere Cleomenes potuit?" XLIV. Prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius: "Pierides, vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas", sed ne oratores quidem raro: "hic tamen vivit: vivit? immo vero etiam in senatum venit". XLV. Aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum aliis sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. Initia hoc modo: "dediderim periculis omnibus, optulerim insidiis, obiecerim invidiae". Rursus clausulae ibidem statim: "vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicastis". Hoc alii synonymian, alii diiunctionem vocant, utrumque, etiam si est diversum, recte: nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque verba idem significantia: "quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti, egredere aliquando ex urbe: patent portae, proficiscere". XLVI. Et in eundem alio libro: "abiit excessit erupit evasit". Hoc Caecilio pleonasmos videtur, id est abundans super necessitatem oratio, sicut illa: "vidi oculos ante ipse meos": in illo enim "vidi" inest "ipse". Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam, sicut hic, virtus: "vidi", "ipse", "ante oculos" totidem sunt adfectus. XLVII. cur tamen haec proprie nomine tali notarit non video: nam et geminatio et repetitio et qualiscumque adiectio pleonasmos videri potest. Nec verba modo sed sensus quoque idem facientes acervantur: "perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitaverunt".

XLVIII. Congeruntur et diversa: "Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia". Et apud Ovidium: "sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis". XLIX. inveni qui et hoc ploken vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae. Mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum diallagen vocant: "quaero ab inimicis, sintne haec investigata comperta id est patefacta sublata delata extincta per me?" Et "investigata comperta id est patefacta" aliud ostendunt, "sublata delata extincta": sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. L. Et hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae quia coniunctionibus caret dissolutio vocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: "qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi: senatum si interposui", et totus hic locus talis est. Hoc genus et brachylogian vocant, quae potest esse copulata dissoluto. Contrarium [ut] est schema quod coniunctionibus abundat: illud asyndeton, hoc polysyndeton dicitur. LI. Sed hoc est vel isdem saepius repetitis, ut "tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram", vel diversis: LII. "arma virumque - multum ille et terris - multa quoque". LIII. Adverbia quoque et pronomina variantur: "hic illum vidi iuvenem - bis senos cui nostra dies - hic mihi responsum primus dedit ire petenti". Sed utrumque horum acervatio est aut iuncta aut dissoluta. LIV. Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit: fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus.

Gradatio, quae dicitur climax, apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque esse rarior debet. LV. Est autem ipsa quoque adiectionis: repetit enim quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in prioribus resistit. cuius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: "non enim dixi quidem haec, sed non scripsi, nec scripsi quidem, sed non obii legationem, nec obii quidem legationem, sed non persuasi Thebanis". LVI. Sunt tamen tradita et Latina: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit". Et Calvi: "non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum". LVII. +Est+ invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: "Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus, qui nostrum porro propagat genus". LVIII. At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam libro proximo in figuras ex synekdochei distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Caelius in Antonium: "stupere gaudio Graecus": simul enim auditur "coepit"; Cicero ad Brutum: "Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi". LIX. cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: "novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello". LX. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum: quod si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appellabitur. LXI. Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae in epistulis Cicero: "data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari". Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc: "diadema imposuit". LXII. Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum est, cui coniunctiones eximuntur. Tertia, quae dicitur epezeugmenon, in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desiderasset illud si sola poneretur. Id accidit aut praeposito verbo ad quod reliqua respiciant: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia", aut inlato quo plura cluduntur: "neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit". LXIII. Medium quoque potest esse quod et prioribus et sequentibus sufficiat: iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque "filios" dicimus, et singularia pluralibus miscet. LXIV. Sed haec adeo sunt vulgaria ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diversa sermonis forma coniungitur: "sociis tunc arma capessant edico, et dira bellum cum gente gerendum". Quamvis enim pars [bello] posterior participio insistat, utrique convenit illud "edico". Non utique detractionis gratia factam coniunctionem synoikeiosin vocant, quae duas res diversas colligat: "tam deest avaro quod habet quam quod non habet". LXV. huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen paradiastolen, qua similia discernuntur: "cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem". Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: "brevis esse laboro, obscurus fio" et quae secuntur.

LVI. Tertium est genus figurarum quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. Hinc est paronomasia quae dicitur adnominatio. Ea non uno modo fieri solet: ex vicinia quadam praedicti nominis ducta, casibus declinatis, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix," et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: LXVII. "quando homo hostis, homo". Quibus exemplis sum in aliud usus, +sed in uno phasis+ est geminatio. Paronomasiai contrarium est quod eodem verbo quasi falsum arguitur: "quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur". LXVIII. cui confinis est quae antanaklasis dicitur, eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius quereretur de filio quod is mortem suam exspectaret, et ille dixisset "se vero non exspectare", "immo", inquit, "rogo exspectes". Non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur cum supplicio adficiendum dicas quem supplicatione dignum iudicaris. LXIX. Aliter quoque voces aut eaedem [aut] diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae: quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: "amari iucundum est, si curetur ne quid insit amari", "avium dulcedo ad avium ducit", et apud Ovidium ludentem: LXX. "cur ego non dicam, furia, te furiam?" LXXI. Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius intellectus ad alterum. Sed elegantius quod est positum in distinguenda rei proprietate: "hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse"; et quae praepositionibus in contrarium mutantur: "non emissus ex urbe, sed inmissus in urbem esse videatur". Melius atque acrius quod cum figura iucundum est, tum etiam sensu valet: "emit morte inmortalitatem". LXXII. Illa leviora: "non Pisonum sed pistorum" et "ex oratore arator". Pessimum vero: "ne patres conscripti videantur circumscripti". Raro evenit, sed vehementer +venit sic+ contigit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam +non eadem eo verbo non dissona accipit.+ LXXIII. Et cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater meus contra eum qui se legationi inmoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat: "non exigo uti inmoriaris legationi: inmorare". Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit. LXXIV. Magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis adquirere. Gorgias in hoc inmodicus: copiosus, aetate utique prima, Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M. tullius, verum et modum adhibuit non ingratae nisi copia redundet voluptati, et rem alioqui levem sententiarum pondere implevit. Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acris incidit sensus innatam gratiam videtur habere, non arcessitam.

LXXV. Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut "puppesque tuae pubesque tuorum", et: "sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma", et: "non enim tam spes laudanda quam res est", aut certe par et extremis syllabis consonans: "non verbis sed armis". LXXVI. Et hoc quoque quotiens in sententias acris incidit pulchrum est: "quantum possis, in eo semper experire ut prosis". Hoc est parison, ut plerisque placuit; Theon Stoicus parison existimat quod sit e membris non dissimilibus. LXXVII. Secundum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis; homoioteleuton vocant, id est similem duarum sententiarum vel plurium finem: "non modo ad salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infringendam". Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae trikola dicuntur: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia". In quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis verbis: "Hecuba hoc dolet pudet piget", et "abiit excessit erupit evasit". LXXVIII. Tertium est quod [non] in eosdem casus cadit: homoioptoton dicitur. Sed neque quod finem habet similem, utique in eundem venit finem homoioptoton, quia homoioptoton est tantum casu simile [est] etiam si dissimilia sint quae declinentur, nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur; et quocumque modo accommodari potest: LXXIX. nec enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum: "amisso nuper infelicis +auleis+ non praesidio inter pericula, tamen solacio inter adversa". Eius fere videntur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut hic "praesidio, solacio" +pedem+) ut et similia sint verso bis et a paribus cadant et eodem modo desinant: LXXX. etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod isokolon dicitur. "Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret" isokolon est et homoioptoton habet; "non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in vi facienda cessit audaciae" isokolon, homoioptoton, homoioteleuton. Accedit et ex illa figura gratia qua nomina dixi mutatis casibus repeti: "non minus cederet quam cessit". Adhuc homoioteleuton et paronomasia est "neminem alteri posse dare in matrimonium nisi penes quem sit patrimonium".

LXXXI. Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio (antitheton dicitur) non uno fit modo. Nam et [sic] singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: "Vicit pudorem libido, timorem audacia", et bina binis: "non nostri ingeni, vestri auxili est", et sententiae sententiis: "dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis". LXXXII. cui commodissime subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: "odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit", et quae sunt simili casu dissimili sententia in ultimo locata: "ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit". LXXXIII. Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc: "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex", verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur: "quam non didicimus accepimus legimus, verum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus". LXXXIV. Nec semper quod adversum est contra ponitur, quale est apud Rutilium: "nobis primis di immortales fruges dederunt, nos quod soli accepimus in omnes terras distribuimus". LXXXV. Fit etiam adsumpta illa figura qua verba declinata repetuntur, quod antimetabole dicitur: "non ut edam vivo, sed ut vivam edo". Et quod apud Ciceronem conversum ita est ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: "ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur". LXXXVI. Et eodem eluditur verbo, ut quod dicit de [se] Roscio: "etenim cum artifex eius modi est ut solus videatur dignus esse * videatur qui non accedat". Est et in nominibus ex diverso conlocatis sua gratia: "si consul Antonius, Brutus hostis, si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius".

LXXXVII. Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt qui putant esse figuram "incredibile est quod dico sed verum" (anthypophoran vocant) et "aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter" (diexodon) et "longius evectus sum, sed redeo ad propositum" (aphodon). LXXXVIII. Quaedam verborum figurae paulum a figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti: "sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet". LXXXIX. Item correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: "crudelitatis mater est avaritia", et apud Sallustium in Ciceronem "o Romule Arpinas": quale est apud Menandrum "Oedipus Thriasius". Haec omnia copiosius sunt exsecuti qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui vivunt gloria). XC. Vt fateor autem verborum quoque figuras posse pluris reperiri a quibusdam, ita his, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. tullius multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse: quarum pars est quae sententiarum potius quam verborum sit, ut inminutio, inprovisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur enantiotes), sumpta ex adverso probatio: XCI. quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprensa breviter sententia sive finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema lexeos putant. Verborum autem concinna transgressio hyperbaton est, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita. XCII. Sed mutatio, [et] si ea est quam Rutilius alloiosin vocat, dissimilitudinem ostendit hominum rerum factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in antitheton cadet; si vero haec appellatio significat hypallagen, satis de ea dictum est. XCIII. Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius aitiologian vocat? [utrum] Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: prosapodosin dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut est apud Gaium Antonium: XCIV. "sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem vereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero": aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei: XCV. "praestat enim nemini imperare quam alicui servire: sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est". XCVI. Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium: "sive inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium" et totus locus, "seu pluris calor ille vias ... seu durat magis". XCVII. Relationem quid accipi velit non liquet mihi: nam si antanaclasin aut epanodon aut antimetabolen dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita inter figuras verborum exclamatio quam sententiae potius puto (adfectus enim est); [et] ceteris omnibus consentio. XCVIII. Adicit his Caecilius periphasin, de qua dixi, Cornificius interrogationem ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, praeterea sententiam membrum articulos interpretationem conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata sequentia schemata omnino non sunt. XCIX. Item Rutilius, praeter ea quae apud alios quoque sunt, paromologian, anagcaion, ethopoiian, dicaiologian, prolempsin, characterismon, brachylogian, parasiopesin, parresian, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores qui nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus praeteribo, qui etiam quae sunt argumentorum figuris adscripserunt.

C. Ego illud de iis etiam quae vere sunt adiciam breviter, sicut ornent orationem oportune positae, ita ineptissimas esse cum inmodice petantur. Sunt qui, neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt summos se iudicent artifices, ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore. CI. Sed ne eae quidem quae recte fiunt densandae sunt nimis: nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet, sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Et oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere inmobili rigore non debebit, ita saepius in ea quam natura dedit specie continenda est. CII. Sciendum vero in primis quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus: maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Vbi vero atrocitate invidia miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem rogantem? - cum nimia in his rebus cura verborum deroget adfectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur.

[4] I. De compositione non equidem post M. tullium scribere auderem, cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata, nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in his ero, quae indubitata sunt, brevior, in quibusdam paulum fortasse dissentiam. II. Nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam. III. Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars orandi subuertitur. IV. Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prohoemiis praeparare, docere expositione, argumentis probare, adfectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit. V. Quae porro ars statim fuit? Quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? Rubos arvis excidimus: terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale quod fieri natura optime patitur. VI. Fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene conlocatum? Neque, si pravi pedes vim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in oratione simili paene licentia lascivientium, id vitium compositionis est iudicandum. VII. Ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quae conexa est et totis viribus fluit fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor? VIII. An non eam quae missa optime est hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam in certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint? IX. Quare mihi compositione velut ammentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est valere eam plurimum, non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum: X. primum quia nihil intrare potest in adfectus quod in aure velut quodam vestibulo statim offendit, deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret ut illi quoque organorum soni, quamquam verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. XI. In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est, nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen. XII. Pythagoreis certe moris fuit et cum evigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid turbidiorum cogitationum, componerent. XIII. Quod si numeris ac modis inest quaedam tacita vis, in oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in textu iungantur vel in fine cludantur: nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat. XIV. Denique quod cuique visum erit vehementer dulciter speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis iucunditas decor. Solvit quaedam sua in Oratore Cicero: "Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos, Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt. Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt mercatores venaliciique", et insequentis deinceps perihodos, quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris. XV. Idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in scribendo quae se nobis solutiora optulerunt componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia conlocationis ipsa verborum luce deprenditur. XVI. Itaque ut confiteor paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos eius fuisse. XVII. Genus fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudibus et incompositis similia: XVIII. quod ipsum compositio est. Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem ut latentes in se numeros complexa videatur. XIX. Sed de propositorum diversitate post paulum: nunc quae prius iis qui recte componere volent discenda sunt.

Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque. XX. Quod non eo dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincla quam nulla sint. XXI. Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.

XXII. At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae commata dicuntur, membra, quae kola, periodon quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.

XXIII. Primum igitur de ordine. Eius observatio in verbis est singulis et contextis (singula sunt quae asyndeta diximus). In his cavendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero "tu", inquit, "istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate": aliud enim maius alii supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut "viros ac feminas", "diem ac noctem", "ortum et occasum" dicas potius, quamquam et retrorsum. XXIV. Quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut "fratres gemini": nam si "gemini" praecesserint, "fratres" addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore. XXV. Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta ideoque levioribus superponenda sunt. XXVI. Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in verbis enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est. XXVII. Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens contigit. XXVIII. Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis: "sole et aurora rubent plurima"; "inter sacra movit aqua fraxinos"; "ne exsequias quidem unus inter miserrimos viderem meas" (quod inter haec pessimum est, quia in re tristi ludit compositio). XXIX. Saepe tamen est vehemens aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: "ut tibi necesse esset in conspectu populi Romani vomere postridie". XXX. Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. XXXI. Solebat Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: "gratias agam continuo", et pro Laelia: "eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia". Adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet [et] obiceret. XXXII. Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et vincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.

Iunctura sequitur. Est in verbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque ista et virtutes et vitia in complexu habent. XXXIII. Atque ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae commissis inter se verbis duobus ex ultima [fine] prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus: quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt; praecipuus tamen erit hiatus earum quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur. XXXIV. E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his vitium. Minus peccabit qui longis breves subiciet, et adhuc qui praeponet longae brevem. Minima est in duabus brevibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leviores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. XXXV. Non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic Metus impetum dicendi et a potioribus avertat. Quare ut neglegentiae est pars hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten secutos praecipueque Theopompum. XXXVI. At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes litterae, quae synaliphai dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam, ut "pulchra oratione +acta oratio iactatae+", cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales quasi intersistatur adsumunt. XXXVII. Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. "Habet" inquit "ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis".

Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, in commissura verborum rixantur, ut s ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binae collidantur stridor est, ut "ars studiorum". XXXVIII. Quae fuit causa et Servio sulpicio, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit "Aeserninus fuit" et "dignus locoque", et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. XXXIX. Inde "belligerare", "pos meridiem" et illa Censoris Catonis "dicae" "faciae"que, m littera in e mollita. Quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. XL. Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut "multum ille" et "quantum erat", adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant. XLI. Videndum etiam ne syllaba verbi prioris ultima et prima sequentis +ide nec+: quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: "res mihi invisae visae sunt, Brute", et in carmine: "o fortunatam natam me consule Romam". XLII. Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum: adfert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata multa iunguntur. XLIII. Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.

XLIV. Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quamquam et in his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae quibus anteponas. Nam et "vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit" * et contra (nam frequentius utar isdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) "saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt" magis insurgebat si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri; vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.

XLV. Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros rythmous accipi volo) aut metrois, id est dimensione quadam. Quod, etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. XLVI. Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet: XLVII. longam esse duorum temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et longa (vel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. XLVIII. sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia [ad] dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. XLIX. Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt in illo "panditur interea domus omnipotentis Olympi" confundas, solveris versum. L. sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi quo modo coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est. LI. Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia est; ubi tempora [etiam animo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, intervalla signant quibusdam notis, atque aestimant quot breves illud spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiore sunt percussiones (nam semion tempus est unum).

LII. In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. Est igitur in pedibus, et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur in oratione ut in ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus, et contra nihil quod est prorsa scriptum non redigi possit in quaedam versiculorum genera vel in membra, si in tam molestos incidimus grammaticos quam fuerunt qui lyricorum quorundam carmina in varias mensuras coegerunt. LIII. At Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam orationem ad rhythmos alliget. LIV. Nam sunt numeri rhythmoe, ut et ipse constituit et secuti eum Vergilius, cum dicit "numeros memini, si verba tenerem", et Horatius "numerisque fertur lege solutis". LV. Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: "neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura" dicit "nisi numeris contorta ferrentur": in quo si hoc sentit: "rhythmis contorta", dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam in contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione latione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non descendet ad crepitum digitorum. LVI. Idque Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere ut magis non arrhythmum, quod esset inscitum atque agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse compositionem velit: sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur apalaestroe. LVII. Veram ea quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. Quid sit igitur potius quam "numerus", sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego certe, ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et ubicumque iam dixi, oratorium dicere intellegar.

LVIII. Conlocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet conectere: nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adicere dum. non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare [et] casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda. LIX. Etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet sumat compositio, "vitavisse" vel "vitasse", "deprehendere" vel "deprendere". Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. LX. Praecipuum tamen in hoc opus est, scire quod quoque loco verborum maxime quadret. Atque is optime componet qui hoc non solum componendi gratia facit.

Ratio vero pedum in oratione est multo quam in versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circumitus, deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendit similitudine et in adfectatione deprenditur. LXI. Et in omni quidem corpore totoque, ut ita dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim loqui possum nisi e syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis tamen et desideratur in clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem, poscitque naturale intervallum quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae, ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine, tum magis iudicant cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit. LXII. Non igitur durum sit neque abruptum quo animi velut respirant ac reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis +declamat+. Proximam clausulis diligentiam postulant initia: nam et in haec intentus auditor est. LXIII. Sed eorum facilior ratio est; non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt: exordium sumunt, +cum ea+ quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet si ad eam rupta via venerimus. Namque eo fit ut cum Demosthenis severa videatur compositio tois theois euchomai pasi cai pasais, et illa quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet kan mepo ballei mede toxevei, Ciceronem carpant in his "familiaris coeperat esse balneatori" et "non nimis dura archipiratae". LXIV. Nam "balneatori" et "archipiratae" idem finis est qui pasi kai pasais et qui mede toxevei sed priora sunt severiora. LXV. Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam in carminibus est praemolle, nec solum ubi quinae, ut in his, syllabae nectuntur, "fortissima Tyndaridarum", sed etiam quaternae, cum versus cluditur "Appennino" et "armamentis" et "Orione". LXVI. Quare hic quoque vitandum est ne plurium syllabarum [his] verbis utamur in fine.

Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum. LXVII. Nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic in mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt, ut currentium pes, etiam si non moratur, tamen vestigium facit. Itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur sunt illi vel occulti gradus. LXVIII. Quis enim dubitet unum sensum in hoc et unum spiritum esse: "animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis"; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent: spiritum sustinemus +sic aput rimas aestimantur.+ LXIX. Hae particulae prout sunt graves acres, lentae celeres, remissae exsultantes, proinde id quod ex illis conficitur aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit. LXX. Quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium quod erat in fine continuatio emendat. "Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem" durum si desinas: sed cum est continuatum his quae secuntur, quamquam natura ipsa divisa sunt: "nova postulat, inaudita desiderat", salvus est cursus. LXXI. "Vt adeas, tantum dabis" male cluderet, nam et trimetri versus pars ultima est: excipit "ut tibi cibum vestitumque intro ferre liceat, tantum": praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo "nemo recusabat".

LXXII. Versum in oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam in parte deforme, utique si pars posterior in clausula deprehendatur aut rursus prior in ingressu. Nam quod est contra saepe etiam decet, quia et cludit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senari atque octonari ("in Africa fuisse" initium senari est, primum pro Q. Ligario caput cludit; LXXIII. "esse videatur", iam nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis pasi kai pasais, pasin hymin et totum paene principium) et ultima versuum initio conveniunt orationis: LXXIV. "etsi vereor, iudices", et "animadverti, iudices". Sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: "facturusne operae pretium sim" (nam ita editum est, [quod] melius quam quo modo emendatur), nec clausulae clausulis, ut Cicero: LXXV. "quo me vertam nescio", qui trimetri finis est. Trimetrum et senarium promiscue dicere licet: sex enim pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis hexametri, ut Brutus in epistulis: "neque illi malunt habere tutores aut defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni". LXXVI. Illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus hic fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem: "pro di inmortales, qui hic inluxit dies?" LXXVII. Non minore autem cura vitandum est quidquid est enrythmon, quale apud Sallustium: "falso queritur de natura sua". Quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus compositionis, in Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit. LXXVIII. Nam et initium hexametri statim invenias, et anacreontion protinus colon efficies, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte penthemimeres a Graecis dicitur, et haec omnia in tribus versibus: et Thucydidi hyper hemisy Kares ephanesan ex mollissimo rhythmorum genere excidit.

LXXIX. Sed quia omnem oratoriam compositionem pedibus constare dixi, aliqua de his quoque: quorum nomina quia varie traduntur, constituendum est quo quemque appellemus. Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos Graecorum est secutus), excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quamquam ille paeane dochmioque, quorum prior in quattuor, secundus in quinque excurrit, utatur; LXXX. nec tamen ipse dissimulat quibusdam numeros videri, non pedes, neque inmerito: quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus: LXXXI. ex iis vero qui ternas syllabas habent dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem sed retro actum appellari constat anapaeston. Media inter longas brevis faciet amphimacron (sed frequentius eius nomen est creticus); longa inter brevis amphibrachys. LXXXII. * huic adversus longis brevem praecedentibus palimbacchius erit. Tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt qui choreo trochaei nomen imponunt, tres longae molosson efficient. LXXXIII. Horum pedum nullus non in orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, his graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. Vtrumque locis utile: nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur. LXXXIV. Sit in hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae: ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur ideoque in metris omnes breves omnesque longae inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. Nam versuum propria condicio est, ideoque in his quaedam etiam communes; LXXXV. veritas vero qui patitur aeque brevem esse vel longam vocalem cum est sola quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt? Certe in dimensione pedum syllaba quae est brevis, insequente alia vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut "agrestem tenui musam": LXXXVI. nam "a" brevis, "gres" brevis, faciet tamen longam a priorem. Dat igitur illi aliquid ex suo tempore; quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente: ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.

LXXXVII. Miror autem in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent quasi ullus esset quem non sit necesse in oratione deprendi. Licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat * trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius: LXXXVIII. inrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem quia versum raro facit maxime laudant, uti licebit. LXXXIX. Vt sint tamen aliis alii crebriores non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti modulatione produci aut corripi possunt, sed transmutatio et conlocatio; XC. plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talis exarasse: "astra tenet caelum, mare classes, area messem". Hic retrorsum fit sotadeus, itemque sotadeus [adiu] retro trimetros: "caput exseruit mobile pinus repetita". XCI. Miscendi ergo sunt, curandumque ut sint plures qui placent et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec vero in litteris syllabisque natura mutatur, sed refert quae cum quaque optime coeat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves: quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exsultant. XCII. Acres quae ex brevibus ad longas insurgunt, leviores quae a longis in breves descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut "novum crimen": levius a duabus, ut "animadverti, iudices", sed hoc pro Cluentio recte quia initium eius partitionis simile est, quae celeritate gaudet. XCIII. Clausula quoque e longis firmissima est, sed venit et in breves, quamvis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo quod insequitur accedere: aures tamen consulens meas intellego multum referre verene longa sit quae cludit an pro longa. Neque enim tam plenum est "dicere incipientem timere" quam illud "ausus est confiteri": atqui si nihil refert brevis an longa sit ultima, idem pes erit, verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. XCIV. Quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus quod brevis e loco accipit huic quoque accederet. Nec solum refert quis cludat pes, sed cludentem quis antecedat. XCV. Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit tam poetica observatio) neque minus duobus (alioqui pes erit, non numerus). Potest tamen vel unus esse, dichoreus si unus est, qui constat e duobus choreis, itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant), vel contra, qui est ex tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant: XCVI. de quibus fere duobus scriptores huius artis locuntur, alii omnes +ut quocumque sint quoque+ temporum quod ad rationem pertineat paeanas appellant. XCVII. Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel iambo et cretico, stabilis in clausulis et severus. Spondius quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper [prae] se habet: optime praecedet eum creticus, ut in hoc: "de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa". Non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte "criminis causa", more "archipiratae", mollius si tribrachys praecedat, "facilitates", "temeritates". XCVIII. Est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. Potest, etiam si minus bene, praeponi anapaestos: "muliere non solum nobili verum etiam nota". XCIX. cum anapaestos et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor: praecedet enim tres longas brevis. Sed et spondius iambo recte praeponitur: "isdem in armis fui". cum spondius, et bacchius: sic enim fiet ultimus dochmius: "in armis fui". C. Ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocumque pede ante se brevem: "illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis". CI. Minus gravis erit spondius, praecedentibus +et pyrrhichio,+ ut "iudicii Iuniani", et adhuc peius priore paeane, ut "Brute dubitavi", nisi potius hos esse volumus dactylum et bacchium. duo spondii non fere se iungi patiuntur, quae in versu quoque notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus quasi membris: "cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos?" - una syllaba, duabus, una. CII. Ne dactylus quidem spondio bene praeponitur, quia finem versus damnamus in fine orationis. Bacchius et cludit et sibi iungitur: "venenum timeres", vel choreum et spondium ante se amat: "ut venenum timeres". Contrarius quoque qui est cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: "civis Romanus sum", aut bacchium: "quod hic potest nos possemus". CIII. Sed verius erit cludere choreum praecedente spondio, nam hic potius est numerus: "nos possemus" et "Romanus sum". Cludet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit: "patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit". CIV. Accipiet ante se choreus et pyrrhichium: "omnis prope cives virtute gloria dignitate superabat". Cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit: "muliercula nixus in litore". Habebit ante se bene creticum et iambum, spondium male, peius choreum. Cludit amphibrachys: CV. "Q. Ligarium in Africa fuisse", si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est: alioqui quo modo cludet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa observatione ex trochaeo fit anapaestos. CVI. Idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est "si potero" et "dixit hoc Cicero", "obstat invidia". Sed hunc initiis dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. Sed omnes hi qui in breves excidunt minus erunt stabiles nec alibi fere satis apti quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. CVII. Creticus et initiis optimus: "quod precatus a dis inmortalibus sum", et clausulis: "in conspectu populi Romani vomere postridie". Apparet vero quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille qui videtur fini aptior paean. Sed et se ipse sequitur: "servare quam plurimos". Sic melius quam choreo praecedente: "quis non turpe duceret?" (si ultima brevis pro longa sit: sed fingamus sic: "non turpe duceres".) CVIII. Sed hic est illud inane quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum atque proximum verbum, et "turpe" illud intervallo quodam producimus: alioqui sit exsultantissimum et trimetri finis: "quis non turpe duceret?" sicut illud "ore excipere liceret" si iungas lascivi carminis est, sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis. CIX. Nec ego, cum praecedentis pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret, quid in praesentia videretur optimum ostendi. Qui non optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: "nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est" (nam synaliphe facit ut duae ultimae syllabae pro una sonent), melior fiet praecedente spondio vel bacchio, ut si idem mutes "leve innocentiae praesidium est". CX. Non me capit, ut a magnis viris dissentiam, paean qui est ex tribus brevibus et longa (nam est et ipse una plus brevi anapaestos): "facilitas" et "agilitas". Qui quid ita placuerit his non video, nisi quod illum fere probaverunt quibus loquendi magis quam orandi studium fuit. CXI. Nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo: "mea facilitas", "nostra facilitas", ac praecedente spondio tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei contrarius principiis merito laudatur: nam et primam stabilem et tres celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.

CXII. Totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri, tum in minimis occupati est: neque enim qui se totum in hac cura consumpserit potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto "tesserulas" " ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet. CXIII. Nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt? CXIV. Quasi vero fecerint sint in compositione deprensi, sicut poema nemo dubitaverit spiritu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox in eo repertos pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus. CXV. Neque vero tam sunt intuendi pedes quam universa comprensio, ut versum facientes totum illum decursum, non sex vel quinque partes ex quibus constat versus, aspiciunt: ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud "Fauni vatesque canebant". CXVI. Ergo quem in poemate locum habet versificatio, eum in oratione compositio.

Optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant, et fragosis offenduntur, levibus mulcentur, [et] contortis excitantur, et stabilia probant, clauda deprendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi intellegunt, etiam indocti voluptatem. Quaedam vero tradi arte non possunt. CXVII. Mutandus est casus si durius is quo coeperamus feratur: num in quem transeamus ex quo praecipi potest? Figura laboranti compositioni variata saepe succurrit, quae cum orationis, tum etiam sententiae: num praescriptum eius rei unum est? Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est. CXVIII. Iam vero spatia ipsa, quae in hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sint? cur in circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? "Neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse". CXIX. cur "hosce" potius quam "hos"? Neque enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse melius. cur non satis sit "sermonem vulgi fuisse"? Compositio enim patiebatur: ignorabo, sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse: CXX. ad sensus igitur referenda sunt. Nequis satis forte, quid severum, quid iucundum sit intellegent; facient quidem natura duce melius quam arte, sed naturae ipsi ars inerit.

CXXI. Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. Ea duplex observatio est: altera quae ad pedes refertur, altera quae ad comprensiones quae efficiuntur e pedibus. CXXII. Ac de his prius. Diximus igitur esse incisa membra circumitus. Incisum, quantum mea fert opinio, erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. Tale est enim quo Cicero utitur: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Fiunt autem etiam singulis verbis incisa: "diximus, testes dare volumus": incisum est "diximus". CXXIII. Membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. "O callidos homines" perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: "o rem excogitatam". Quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: "quem quasi nostrum fefellit id vos ita esse facturos?" Quam Cicero brevissimam putat. Itaque fere incisa et [in] membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant. CXXIV. Perihodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circumitum, comprensionem, continuationem, circumscriptionem. Genera eius duo sunt: alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum quod constat membris et incisis, quod plures sensus habet: "aderat ianitor carceris, [et] carnifex praetoris" reliqua. CXXV. Habet perihodos membra minime duo; medius numerus videtur quattuor, sed recipit frequenter et plura. Modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat: sit aperta, ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria contineri. Membrum longius iusto tardum, brevius instabile est. CXXVI. Vbicumque acriter erit et instanter et pugnaciter dicendum membratim caesimque dicemus: nam hoc in oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere. CXXVII. Membratim plerumque narrabimus, aut ipsas perihodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia sed ornandi narrantur, ut in Verrem Proserpinae raptus: hic enim lenis et fluens contextus decet. CXXVIII. Perihodos apta prohoemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine commendatione miseratione res eget, item communibus locis et in omni amplificatione, sed poscitur tum austera si accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet. CXXIX. Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra conexa sunt, +et quoniam lubrica est ac fluit+, ut homines, qui manibus invicem adprehensis gradum firmant, continent et continentur. CXXX. Demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros, iudiciale et contionale ut materia varium est, sic etiam ipsa conlocatione verborum.

Vbi iam nobis pars ex duabus quas modo fecimus secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius alia concitatius, alia sublimius alia pugnacius, alia ornatius alia gracilius esse dicenda: CXXXI. gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire, ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant? his contraria magis gaudere brevibus, argumenta partitiones iocos et quidquid est sermoni magis simile? CXXXII. Itaque componemus prohoemium varie atque ut sensus eius postulabit. Neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit et optimam compositionem esse prohoemii ut est apud Asinium dixit: "si, Caesar, ex omnibus mortalibus qui sunt ac fuerunt posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit": CXXXIII. non quia negem hoc +aut+ bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omnibus principiis recusem. Nam iudicis animus varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti, tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. Haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An similibus Cicero usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario? CXXXIV. Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. Nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit, sed docere et infigere animis res semper cupit? quod minime festinantium opus est: ac mihi videatur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus perihodis. CXXXV. Argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non +dum ita ut+ trochaeis (quae celeria quidem sed sine viribus sunt), verum iis qui sunt brevibus longisque non tamen plures longas quam brevis habent. CXXXVI. Iam illa sublimia spatiosas clarasque voces habent; amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiam si maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis plenI. Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et a brevibus in longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis in breves cadunt. CXXXVII. Summissa, qualia in epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantis exigunt.

Vult esse Celsus aliquam et +superiorem+ compositionem, quam equidem si scirem non docerem: sed sit necesse est tarda et supina; verum nisi ex verbis atque sententiis per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.

CXXXVIII. Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quo modo pronuntiandum erit. An non in prohoemiis plerumque summissi, nisi cum in accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus, in narratione pleni atque expressi, in argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, [ut] in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, in epilogis plerumque deiecti et infracti? CXXXIX. Atqui corporis quoque motus sua quaedam habet tempora, et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo minus id mirere in pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. CXL. Itaque +tragoediae ubi recesset adfectatus etiam tumor rerum et+ spondiis atque iambis maxime continetur: "en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops". At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus choreis, qui trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit, sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis tatis amittit: CXLI. "quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem?" Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur: "quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi inpudicus et vorax et aleo?" CXLII. In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos, et cotidie magis, lascivissimis syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit ut debeat esse continua et in eosdem semper pedes ire. CXLIII. Nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare, et id cum manifestae adfectationis est, cuius rei maxime cavenda suspicio est, tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat, quoque est dulcius, magis perdit +atque+ et fidem et adfectus motusque omnis qui est in hac cura deprensus, nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex cui putat hoc vacare. CXLIV. Ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt, et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. Sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni serviamus, ne quae eius rei gratia fecerimus propter eam fecisse videamur, et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis. CXLV. Neque enim ullum erit tam difficile quod non commode inseri possit, nisi quod in evitandis eius modi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. Non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, quo minus in verbis habeant venustatis et gratiae, nec vitium duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac parte descivit. CXLVI. Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis explicabit summus liber.

Compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta iucunda varia. CXLVII. Eius tres partes: ordo coniunctio numerus. Ratio in adiectione detractione mutatione: usus pro natura rerum quas dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior sit: dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse [arcessisse], non arcessiti et coacti esse videantur.