TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LVIII PERIOCHA

Tib. Sempronius Gracchus trib. pleb. cum legem agrariam ferret aduersus uoluntatem senatus et equestris ordinis: nequis ex publico agro plus quam mille iugera possideret, in eum furorem exarsit ut M. Octauio collegae causam diuersae partis defendenti potestatem lege lata abrogaret, seque et C. Gracchum fratrem et Appium Claudium socerum triumuiros ad diuidendum agrum crearet. Promulgauit et aliam legem agrariam, qua sibi latius agrum patefaceret, ut idem triumuiri iudicarent, qua publicus ager, qua priuatus esset. Deinde cum minus agri esset quam quod diuidi posset sine offensa etiam plebis, quoniam eos ad cupiditatem amplum modum sperandi incitauerat, legem se promulgaturum ostendit ut his, qui Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia quae regis Attali fuisset diuideretur. Heredem autem populum Romanum reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius.

Tot indignitatibus commotus grauiter senatus, ante omnis T. Annius consularis. Qui cum in senatu in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum delatusque plebi, rursus in eum pro rostris contionatus est. Cum iterum trib. pleb. creari uellet Gracchus, auctore P. Cornelio Nasica in Capitolio ab optimatibus occisus est, ictus primum fragmentis subselli, et inter alios qui in eadem seditione occisi erant insepultus in flumen proiectus.

Res praeterea in Sicilia uario euentu aduersus fugitiuos gestas continet.