LIBER PONTIFICALIS
EPITOME CONONIANA

BEATISSIMO PAPE DAMASO HIERONIMVS. Gloria sanctitatis tuae nostra humilitas depraecatur ut secundum apostolice sedis quam cognouimus gubernare per tuam sanctitatem, ut curui precamur, ut actos gestorum beati Petri apostoli principatum usque ad uestram tempora quae gesta sunt in sede tua nobis per ordinem enarrare digneris ; quatenus nostra humilitas sentire cognoscat, qui meruit de episcoporum supra dicte sedis martyrio coronare uel qui contra canones apostolorum excessisse cognoscatur. Ora pro nobis, beatissime papa. Data kl. Maias.

DAMASVS EPISCOPVS HIERONIMO PRESBITERO. Gaudet eclesia tuo fonte iam saciata et amplius sitit, ut curiositas temporum sacerdotalis, quod dignum est cognoscatur et quod indignum est respuatur. Tamen quod gestum potuimus reperire in nostrae sedis studium, ad tuam caritatem gaudentes direximus. Ora pro nobis ad sanctam resurrectionem, frater conpresbiter. Vale in Christo. Data X kalendar. Ianuariarum.

Incipit ordo episcoporum Romae.

I. BEATVS PETRVS, filius Iohannis, prouinciae Galileae, uico Bethsaida, primum sedit cathedra episcopatus in Anthiochia an. VII deinde in Roma an. XXV mens. II dies III. Fuit temporibus Tyberii Caesaris et Gai et Tyberii Claudi et Neronis, sub quo et passus est. Hic scripsit duas epistolas quae canonicae nominantur, et euangelium Marci, quia Marcus auditor eius fuit et filius de baptismo ; post omnem quattuor euangeliorum fontem ad interrogationem Petri firmata sunt, dum alius Graece, alius Hebraice, alius Latine consonet. Hic fecit ordinationes III, diac. VII, presb. X, episcopos III per mense Decembrio. Qui et sepultus est uia Aurelia, in templum Apollonis, iuxta locum ubi crucifixus est, iuxta palacium Neronianum in Vaticanum, in territurio triumphale, uia Aurelia, III kl. Iul.

II. LINVS, natione Italus, patre Hercolano, sedit an. XII mens. III dies XII. Fuit autem temporibus Neronis, a consolatu Saturnini et Scipionis usque ad Capitonem et Rufino consolibus. Martyrio coronatur. Hic ex precepto beati Petri in Vaticano sepultus est VIIII kl. Octob.

III. CLETVS, natione Romanus, Vico patrici, patre Emeliano, sedit an. VII mens. I dies XX. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi a Domiciano consolatu Vespasiano VIIII consolibus. Martyrio coronatur. Hic ex precepto beati Petri XXV presbiteros in urbe Roma ordinauit mense Decembrio et maxime omnes pontifices qui subsecuntur in mense Decembrio ordinationes celebrauerunt. Sepultusque est in basilica beati Petri in Vaticanum VI k. Mai.

IIII. CLEMENS, natione Romanus, de regione Caelio monte, ex patre Faustino, sedit an. XI dies X. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani, a consolatu Tragali et Italici usque ad Vespasiano VIIII et Tito. Martyrio coronatur. Hic diuidit notariis fidelibus ecclesiae, qui gestas martyrum curiose unusquisque per regionem suam diligenter perquireret ; et fecit II epistolas. Hic fecit ordinationes presb. X, diac. II, episcopos per diuersa loca V. Obiit martyrio temporibus Traiani. Qui sepultus est in Grecias VIIII k. Decemb. Et cessauit episcopatus dies XXI.

V. ANICLITVS, natione Grecus, de Athenis, patre Anthiocho, sedit an. XII mens. X dies VII. Fuit autem temporibus Domiciani, a consolatu Domiciano X et Sabino usque ad Domiciano XVII et Clemente consolibus. Hic memoriam beati Petri construxit et conposuit, ubi episcopi reconderentur ; ibi et ipse sepultus est id. Iul. Hic fecit ordinationes II, presb. V, diac. III, episcopos per diuersa loca VI. Cessauit episcopatus dies XVII.

VI. EVARISTVS, natione Grecus, Anthiocenus, ex patre Iudaeo nomen Iuda de ciuitate Bethel, sedit an. XIII mens. VII dies II. Fuit autem temporibus Domiciani et Neruae Traiani, a consolatu Valentis et Veteris usque ad Gallum et Bradua consolibus. Martyrio coronatur. Hic titulos in urbe Roma diuidit presbiteris et VII diaconibus ordinauit, qui custodirent episcopum praedicantem propter stilum ueritatis. Hic fecit ordinationes III, presb. XVII, diac. VIIII, episcopos XV. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri VI k. Nou. Cessauit episcopatus dies XVIIII.

VII. ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Capud tauri, sedit an. XII mens. VII dies II. Fuit autem temporibus Traiani usque Eliano et Vetere. Hic passionem domini miscuit in praedicatione sacerdotum. Martyrio coronatur. Hic constituit aquam aspersionis cum sal benedici. Hic fecit ordinationes III, presb. VI, diac. II, episcopos V. Sepultus est uia Nomentana, ubi decollatus est, V non. Mai. Cessauit episcopatus dies XXX.

VIII. XYSTVS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via lata, sedit an. X mens. II die I. Fuit autem temporibus Adriani usque ad Vero et Anniculo. Martyrio coronatur. Hic constituit ut non tangerentur ministeria sacrata nisi a ministris. Et quicumque episcopus deuotus fuerit ad sedem Romanam apostolicam et rediens ad parrochiam suam non susciperetur nisi cum formata salutationis plebis a sede apostolica. Et constituit ut intra accionem sacerdos in populo ymnum decantaret : sanctus, sanctus, sanctus. Hic fecit ordinationes III, presb. XI, diac. III, episcopos III. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri VII k. Apr. Cessauit episcopatus mens. II.

VIIII. THELESFOR, natione Grecus, ex anachorita, sedit an. XI mens. II dies XXI. Fuit temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut VII ebdomadas ieiunium celebraretur paschae. Martyrio coronatur. Hic fecit ut natalem domini nostri Iesu Christi noctu missae celebrarentur et in ingresso sacrificio missae ymnus diceretur angelicus : gloria in excelsis deo ; tantum noctu natalis domini. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XII, diac. VIII, episcopos XIII. Sepultus est iuxta corpus beati Petri IIII non. Ian. Et cessauit episcopatus dies VII.

X. YGENVS, natione Grecus, ex philosopho, de Athenis, sedit an. X mens. III dies VII. Fuit temporibus Veri et Marci, a consulatu Magnu et Camerini usque ad Orfito et Camerino. Hic clerum conposuit et distribuit gradus. Et fecit ordinationes III, presb. XV, diac. V, episcopos VI. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri III id. Ian. Cessauit episcopatus dies III.

XI. ANICITVS, natione Syrus, ex patre Iohanne, de uico Amisa, sedit an. VIIII mens. III. Fuit autem temporibus Seueri et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris usque ad Presentem et Rufino. Hic constituit ut clerus comam non nutriat. Hic fecit ordinationes V, presb. VIII, diac. IIII, episcopos VIIII. Sepultus est iuxta corpus beati Petri XII k. Mai. Cessauit episcopatus dies VII.

XII. PIVS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de ciuitate Aquileia, sedit an. XV mens. IIII dies XXI. Fuit autem temporibus Antonii Pii, a consulatu Clari et Seueri. Sub huius episcopatum Hermis librum scripsit, in quo mandatum continet, quod et precepit angelus domini, cum uenit ad eum in habitu pastoris, precepit ei ut sanctum paschae die dominica celebretur. Hic constituit a Iudaeo hereticum uenientem suscipi et baptizari. Hic fecit ordinationes V, presb. XVIIII, diac. XXII, episcopos XII. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri V id. Iul. Cessauit episcopatus dies XIIII.

XIII. SOTER, natione Campanus, ex patre Concordio, de ciuitate Fundis, sedit an. VIII mens. II dies XXI. Fuit temporibus Seueri, a consolatu Rustici et Aquilini usque ad Cetego et Claro. Hic constituit ut nullus monachus pallea sacrata contingeret nec incensum poneret intra ecclesiam. Hic fecit ordinationes III, presb. XVIIII, diac. VIIII, episcopos XI. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri X k. Mai. Cessauit episcopatus dies XI.

XIIII. ELEVTHERIVS, natione Grecus, patre Abundio, de opido Nicopoliri, sedit an. XV mens. III dies II. Fuit temporibus Antonii et Commodi usque ad Paterno et Bradua. Hic accepit epistolam a Lucio Britonio re, ut christianus efficeretur per eius mandatum. Et constituit ut nullus cassules repudiaretur a christianis maxime fidelibus, quod deus creauit, que tamen rationes sunt. Hic fecit ordinationes III, presb. XII, diac. VIII, episcopos XV. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri VIIII k. Iun. Cessauit episcopatus dies XVI.

XV. VICTOR, natione Afer, patre Felice, sedit an. XV mens. III dies X. Fuit temporibus Cesaris Augusti a Commodi duo et Grauione usque ad Laterone et Rufino. Hic constituit ut pascha die dominico celebraretur, sicut et Eleuter. Hic fecit sequentes clerus. Martyrio coronatur. Et constituit ut necessitate faciente, ubi inuentum fuisset, siue in flumine siue in mari siue in fonte, tantum christiano ne declarata credulitatem quaecumque hominum ex gentile ueniens baptizetur. Et fecit concilio de pascha uel de die primum cum Theophilo episcopo Alexandrae de luna. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. VI, episcopos XII. Qui et sepultus est iuxta corpus beati Petri V kl. Aug. Cessauit episcopatus dies XII.

XVI. ZEPHERINVS, natione Romanus, patre Abundio, sedit an. XVIII mens. III dies X. Fuit autem temporibus Antonini et Seueri, a consulatu Antonini et Gallicani usque ad Praesentem et Stricato consulibus. Hic constituit ut in praesentia omnibus clericis et laicis fidelibus siue leuita siue sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia et patenas uitreas ante se sacerdotes in ecclesia et ministros superportantes, dum episcopus missa celebraret, ante se sacerdotes omnes adstantes, sic missae celebrarentur; excepto quod ius episcopi inter tantum clerus sustineret omnibus praesentes, ex ea consecracione de manu episcopi iam coronam consecratam acciperet presbiter tradendam populo. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XIIII, diac. VIII, episcopos XIII. Sepultusque est in cimiterio iuxta cimiterio Calisti, uia Appia, VIII k. Sept. Cessauit episcopatus dies V.

XVII. CALISTVS, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Vrbe Rabennatium, sedit an. V mens. XI dies X. Fuit autem temporibus Marini et Theodoliobilli, a consolatu Antonini et Alexandri. Martyrio coronatur. Hic constituit ieiunium sabbati ter in anno fieri, frumenti, uini et olei secundum prophetiam quarti, septimi et decimi mensis. Hic fecit basilicam trans Tyberim et cimeterium uia Appia, qui dicitur Caliste. Qui etiam sepultus est in cimiterio Calepodi, uia Aurelia, miliario III, prid. id. Octob. Hic fecit ordinationes V, presb. XVI, diac. IIII, episcopos VIII. Cessauit episcopatus dies XVI.

XVIII. VRBANVS, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit an. VIIII mens. I dies II. Hic ministeria sacrata argenteas constituit et patenas argenteas XXV posuit. Qui etiam clare confessor temporibus Diocliciani. Hic multos conuertit ad baptismum, etiam Valeriano sponso sanctae Ceciliae. Hic fecit ordinationes V, presb. XVIIII, diac. VII, episcopos VIII, sepultusque est in cimiterio Pretextati XIIII kl. Iun. Cessauit episcopatus dies XXX.

XVIIII. PONTIANVS, natione Romanus, patre Calpurnio, sed. an. V mens. II dies XXII, Martyrio coronatur. Hic fuit temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et Peliani. Eo tempore Pontianus episcopus et Yppolitus presbiter exilio sunt deputati ab Alexandro in Sardinia insula Bucina, Seuero et Quintiano consulibus. Ibique maceratus fustibus defunctus est VI kl. Nouemb. Hic fecit ordinationes II, presb. VI, diac. V, episcopos VII. Quem beatus Fabianus adduxit et sepeliuit in cimiterio Catatumbas. Cessauit episcopatus dies X.

XX. ANTERVS, natione Grecus, patre Rumulo, sedit an. XIII mens. I dies XVIIII. Martyrio coronatur temporibus Maximini et Africani consolibus. Hic gestas martyrum exquisiuit et in ecclesia recondit. Propter quondam Maximum presbiterum martyr effectus est. Hic ordinauit unum episcopum in ciuitate Fundis Campaniae. Sepultusque est in cimiterio Calestini III non. Ian. Cessauit episcopatus dies VII.

XXI. FABIANVS, natione Romanus, patre Fabio, sedit an. XIII mens. I dies X. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Maximi et Africani usque ad Decio II et Quadrato. Hic regiones diuidit diaconibus et fecit VII subdiaconos, qui septem notariis inminerent, ut gestas martyrum fideliter colligerent. Et multas fabricas per cimiteria fieri precepit. Hic fecit ordinationes V, presb. XXII, diac. VIII, episcopos XIII. Sepultusque est in cimiterio Calisti XIII k. Febr. Cessauit episcopatus dies VII.

XXII. CORNELIVS, natione Romanus, sedit an. II mens. III dies X. Martyrio coronatur. Sub huius episcopatu Nouatus Nouatianum extra ecclesia ordinauit et Affrica Nostratum. Hoc factum confessores, qui se a Cornelio separauerunt cum Maximo presbitero, qui cum Moyse fuit, ad ecclesiam sunt reuersi fideles. Post hoc Cornelius episcopus Centumcellis pulsus est et ibidem scriptam epistolam de sua confirmatione martyrii missa a Cypriano accepit, quam Cyprianus in carcerem scripsit, et de Celerino lectore. Hic temporibus suis rogatus a quodam matrona corpora apostolorum Petri et Pauli de Catacumbas leuauit noctu ; primumque corpus beati Pauli accepto beata Lucina posuit in predio suo, uia Ostense, iuxta locum ubi decollatus est ; beati Petri corpus accepit Cornelius episcopus et posuit iuxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templo Apollonis, in Monte aureo, in Vaticano palacii Neroniani, III k. Iul. Fecit autem ordinationem unam, presb. VIII. Post hoc ambulauit noctu Centumcellis. Eo tempore audiuit Decius, eo quod epistolam accepisset a beato Cypriano Cartaginensi episcopo ; a Centumcellis eum exibere fecit iussitque noctu sibi praesentari dicensque ei : sic definisti, ut nec deos consideris nec praecepta maiorum nec nostras minas timeas, ut contra rem publicam litteras accipias et dirigas ? Cornelius respondit : ego de corona domini litteras accepi, non contra rem publicam. Tunc Decius iussit os eius cum plumbatis cedi et duci eum ad templum Martis, ut adoraret aut capite truncaretur : quae et factum est. Corpus uero eius beata Lucina sepeliuit iuxta cimiterium Calisti, in praedio suo, XVIII k. Octob. Cessauit episcopatus dies LXVI.

XXIII. LVCIVS, natione Romanus, patre Purfirio, sedit an. III mens. VIII dies X. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani usque ad Valerianum III et Gallicanum. Ab exilio notu dei ad ecclesiam incolomis reuersus est. Hic precepit ut duo presbiteri et tres diaconi in omni loco episcopum non desererent propter testimonium. Hic a Valeriano capite truncatur IIII non. Mart.. Hic dum ad passionem pergerit, potestatem dedit Stephano archidiacono ecclesiae suae. Fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. IIII, episcopos VII. Sepultusque est in cimiterio Calisti VIII k. Sept. Cessauit episcopatus dies XXXV.

XXIIII. STEPHANVS, natione Romanus, ex patre Iou, sedit an. VI mens. II dies V. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Gallicani et Maximi usque ad Valerianum III et Gallicano II. Hic constituit sacerdotes et leuitas ut uestes sacratas in usu cotidiano non uti nisi in ecclesia. Hic fecit ordinationes II, presb. VI, diac. V, episcopos II. Sepultusque est in cimiterio Calisti, uia Appia, IIII non. Aug. Cessauit episcopatus dies XXII.

XXV. XYSTVS, natione Romanus, ex philosopho, sedit an. I mens. X dies XXII. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriano, a consulatu Maximi et Grauionis II usque Tusci et Bassi usque XIII k. Aug., quo tempore fuit magna persecutio sub Decio. Et post passionem eiusdem beati Xysti die IIII passus est Laurencius eius archidiaconus. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. VII, episcopos II. Qui etiam sepultus est in cimiterio Calisti, uia Appia. Cessauit episcopatus an. II.

XXVI. DIONISIVS, ex monacho, cuius generatio incognita habetur, sedit an. VIII mens. V dies IIII. Fuit temporibus Galieni, ex die XI k. Aug. Emiliano et Basso consolibus usque VII k. Ian., a consolatu Claudi et Paterni. Hic presbiteris ecclesias diuidit et cimiteria et parochias diocesis constituit. Hic fecit episcopos VII. Sepultusque est in cimiterio Calisti V k. Ian. Cessauit episcopatus dies V.

XXVII. FELIX, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit an. IIII mens. I dies XXV. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Claudi et Paterni usque ad consolatum Aureliani III et Concapitulini. Hic constituit super sepulcra martyrum missas celebrare. Hic fecit ordinationes II, presb. VIII, diac. III, episcopos XI. Qui et sepultus est in cimiterio suo, uia Aurilia, III k. Iun. Cessauit episcopatus dies V.

XXVIII. EVTICIANVS, natione Tuscus, ex patre Marino, de ciuitate Luna, sedit an. I mens. I d. II. Fuit autem temporibus Auriliani, a consolatu Auriliano III et Marcellino usque in diem id. Decemb. Caro II et Carino consolibus. Hic constituit ut fruges super altare tantum fabe et uue benedicatur. Hic temporibus suis per diuersa loca CCCXLII martyres manu sua sepeliuit. Fecit ordinationes V, presb. XIIII, diac. VI, episcopos VIIII. Sepultusque est in cimiterio Calisti VIII k. Aug. Cessauit episcopatus dies VIII.

XXVIIII. GAIVS, natione Dalmatinus, ex genere Dioclitiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit an. XI mens. IIII dies VIIII. Fuit autem temporibus Clari et Carini, ex die XVI k. Ian. a consolatu Caro II et Carino usque in die X k. Mai, Diocliciano VI et Constantio II. Hic constituit ut, si quis episcopus esse meretur, ab hostiario per unumquodque grado paulatim ad maiora conscenderet. Hic diuidit regiones diaconibus. Hic fugiens persecutione Diocletiani in criptis habitans confessor quieuit. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XVI, diac. VIIII, episcopos V. Qui etiam sepultus est in cimiterio Calisti X k. Mai. Et cessauit episcopatus dies XI.

XXX. MARCELLINVS, natione Romanus, ex patre Proiecto, sedit an. VIII mens. II dies XVI. Fuit autem temporibus Diocliciani et Maximiani, ex die X k. Iul. a. consolatu Diocliciani et Constancio II usque Diocliciano VIIII et Maximiano VIII, quo tempore fuit persecutio magna, ut intra XXX diebus XVII milia hominum martyrio coronarentur. De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est ut turificaret, quod et fecit. Et post paucos dies penitentia ductus, ab eodem Diocliciano capite truncatur. Et iacuit corpus eius in platea una cum alios martyres ad exemplum christianorum dies XXVI. Tunc Marcellus presbiter collegit noctu corpora et sepeliuit in uia Salaria, in cimiterio Priscillae, VII k. Mai. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. II, episcopos V. Cessauit episcopatus an. VII mens. VI dies XXV persequente Diocliciano christianos.

XXXI. MARCELLVS, natione Romanus, patre Marcello, sedit ann. V mens. VII dies XXI. Fuit temporibus Maxenti, a consolatu Maxentio IIII et Maximo usque in post consolatu. Hic fecit cimiterio uia Salaria et XXV titulos in Roma constituit quasi diocesis propter baptismum et penitentiam et sepulturas martyrum. Hic ordinauit presb. XXV, diac. II, episcopos XXI. Qui etiam sepultus est in cimiterio Priscillae XVII k. Feb. Cessauit episcopatus dies XXI.

XXXII. EVSEBIVS, natione Grecus, ex medico, sedit an. VI mens. I dies III. Fuit temporibus Constantini. Tunc inuenta est crux domini. Hic hereticos in Romam inuenit. Hic fecit ordinationes III, presb. XIII, diac. III, episcopos XIIII. Sepultusque est in cimiterio Calisti V non. Octob. Cessauit episcopatus dies VII.

XXXIII. MELCIADIS, natione Afer, sedit an. IIII a consolatu Maximini VIIII usque ad Maxentium II, Volusiano et Rufino consolibus. Hic constituit, nulla ratione die dominica aut quinta feria ieiunium quis fidelium ageret, quia hos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Et Manichei inuenti sunt in urbe. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratas per ecclesias ex consecratum episcopi dirigeretur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordin. I, presb. IIII, diac. IIII, episcopos XI. Sepultusque est in cimiterio Calisti IIII id. Feb. Cessauit episcopatus dies XVI.

XXXIIII. SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit an. XXII mens. X dies XI. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani, ex die k. Feb. usque in die k. Ian. Constantio et Volusiano consolibus. Hic exilio fuit in monte Seracten, persecutione Constantini concussus, et post rediens cum gloria baptizauit Constantinum Aug. Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Factumque est concilium cum eius consensu in Nicea Bitinea cum CCCXVIII episcopis et quorum cyrographum cucurrit alii inbeciles CCVIII, qui exposuerunt fidem integram et damnauerunt Arrium, Fotinum et Sabellium. In urbe Roma congregauit episcopos CCLXXVII et damnauit Calistum, Arrium et Fotinum. Constituitque crisma ab episcopo confici et priuilegium episcopis, ut baptizatum consignent propter hereticam suasionem et nullus laicus crimen clerico inferret ; ut diaconis dalmaticas uterentur ; ut sacrificium altaris non in siricum neque in pannum tinctum celebraretur, sed in linum, sicut corpus domini in sindone sepultus est. Hic constituit ut, si quis desideraret in ecclesia militare, ut esset lector an. XXX, exorcista dies XXX, acolitus an. V, subdiaconus an. V, diaconus an. VII, presbiter an. III, probatus ex omni parte, et sic ad episcopatum ascendere, nullum maiorem uel prioris locum inuadere, et nullum clericum uel fidelem contradicentem. Hic ordinationes fecit VI per mense Decembrio, presbiteros XLII, diaconos XXXVI, episcopos LXV. Huius temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam Constantinianam et alias, quas et ornauit, ubi posuit dona, cameram ex auro, deditque ibidem tam in uasis sanctoarii quam diuersis speciebus auro libras CCCCLXXXII, argento libras VIIDCXXVI, candelabra ex auricalco VII ex argento interclusa, pensantes singuli libras CCC, aromata annis singulis libras CL ; constituitque ibi in luminaribus terretoria prestante per singulos annos solidos ĪD. In fontem uero, ubi baptizatus est Constantinus Aug. a sancto Siluestro, qui est ex metallo purfuritico, posuit ibi in ornamentis aurum libras LXXXII, argentum libras ĪĪĪDCCCXIII, timiamaterium aureum cum gemmis prasinis XLVIII, balsamum ad lumen diebus paschae libras CC ; territoria in luminaribus ad ipsum fontem, prestante annis singulis solidos VIIDCXXII. Huius temporibus fecit Augustus Constantinus ex rogatu Siluestri basilicam beato Petro, cuius loculum cum corpus sancti Petri ita recondit : ex undique de aere conclusit ex omni parte pedes V et ornauit superius ex columnis purfuriticis et alias uiterias, quas de Grecia perduxit. Fecit autem et cameram basilice extrema ex auri fulgente et super corpus, supra aere quod clusit, fecit crucem ex auro pensantem libras CL, in mensura locus, ubi scriptum est : Constantinus Augustus et Helena Augusta hanc domum regalem simili fulgore coruscans aula, scriptum ex litteris puris nigellis in cruce ipsa. Fecit candelabra VII ex auricalco argento clusas, quae pensant singula libras CCC. Item in donum, quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro per diocissen Orientis, prestantes per annos singulos solidos ĪĪĪDCCLXXXVIIII triante I, balsamum libras CCXV, olei nardi libras DCCC, oleo ciprino libras C, aromata libras DCL, piper medimnus L, cariofolum libras L, croco libras C, linum fugus C, carta decadas mille XXII, papiro racanas M. Eo tempore fecit Constantinus basilica beato Paulo, cuius corpus ita recondit sicut et beati Petri, cui basilicae donum hoc obtulit : omnia uasa aurea uel argentea et aerea et crucem auream super locum ita posuit, sicut in basilica beati Petri. Predia uero prestantibus annos singulos ĪĪĪĪLXX, balsamum libras L, oleo nardo libras CC, aromata libras CLXX, casia libras L, storace libras XXX, stacten libras CL, papiro racanas D, lino sacos CCC. Eo tempore fecit beatus Constantinus Augustus basilicam in palacio Sessoriano, ubi de ligno sanctae crucis ex auro et gemmis conclusit. Ibi et nomen dedicauit Hierusalem. Construxitque et alias quam plures ecclesias sanctorum, id sunt : ecclesiae sanctae Agnis martyris, basilica sancto Laurentio martyri, basilica beatis martyres Marcellino presbitero et Petro exorciste inter duos lauros, ubi et mater ipsius Helena Augusta est sepulta ; in ciuitate Hostia basilica beato Iohanni Baptistae. Fecitque et basilica in ciuitate Albanense ; intra urbe Capua basilica, quam et cognominauit Constantiniana. Fecitque et in urbe Napoli basilica. Omnes has basilicas, quas construxit Constantinus Augustus, ornauit auro argentoque plurimum ditauitque eas possessiones in diuersis prouinciis non paruis. Ordinauitque beatus Siluester episcopus per mens. Decemb. presbiteros XLIIII, diaconos XXVI, episcopos per diuersis temporibus et loca LXV. Sepultusque est uia Salaria, in cimiterio Priscillae, miliario ab urbe Roma III, prid. k. Ian. Et cessauit episcopatus dies VIII.

XXXV. MARCVS, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit ann. II, mens. VIII dies XX. Fuit autem temporibus Constantini et Neputiani et Fecundo consolibus, ex die k. Febr. usque III k. Octub. Hic constituit ut episcopus Ostensis, qui consacrat episcopum, pallium uteretur et ab eodem episcopo urbis Romae consecraretur. Hic fecit ordinationes II, presb. XXVI, diac. VI, episcopos XVII. Sepultusque est in cimiterio Balbine prid. non. Octub. Cessauit episcopatus dies XX.

XXXVI. IVLIVS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit an. XV mens. II dies VII. Fuit autem temporibus Constantini et Feliciani et Maximini. Hic constituit ut nullus clericus causam in publicum ageret. Hic fecit ordinationes III, presb. XVIII, diac. IIII, episcopos VIIII. Sepultusque est in cimiterio Calipodi. Cessauit episcopatus dies XXV.

XXXVII. LIBERIVS, natione Romanus, ex patre Agusto, sedit an. VI mens. III dies VIII. Fuit autem temporibus Constantii. Hic exilio deputatur a Constantio, eo quod noluisset haeresi Arrianae consentire, fecitque ibi annos III. Tunc cum consilio sacerdotum ordinauit in loco suo Felicem presbiterum episcopum. Tunc supradictus Felix in concilio suo una cum XLVIII episcopis damnauerunt duos presbiteros Vrsacium et Valentem, eo quod consentirent Constantio in heresi. Post paucos dies zelo ducti Vrsacius et Valens rogauerunt Constantio Augusto, ut reuocaret Liberio de exilio et unam tantum communionem participaret, excepto rebaptizare. Qui Liberius consensit. Et reuocato eo de exilio habitauit in cimiterio sanctae Agnis apud germanam Constanti Aug., ut quasi per eius rogatu rediret in ciuitatem ; sed ipsa pro eo rogare noluit, quia fidelis erat in Christo. Tunc Constantius cum Vrsatio et Valente et alios, qui ex fece Arriana erant, reuocauerunt Liberium Romam ; factoque concilio cum hereticis eiecerunt Felicem de episcopato. Habitauit in prediolo suo, ubi et requieuit in pace IIII k. Aug. Ingressus Liberius urbem IIII non. Aug. consentit Constantio heretico ; non tamen rebaptizatus Liberius. Tunc persecutio magna fuit in Roma, ita ut catholice clerici in ecclesias uel balnea non haberent introitum. Omnes itaque anni Felicis in huius ordine dinumerantur. Fecitque ordinationes II, presb. XVIII, diac. V, episcopos VIII. Qui etiam sepultus est in cimiterio Priscille V id. Sep. Cessauit episcopatus dies VI.

XXXVIII. FELIX, natione Romanus, patre Anastasio, sedit an. I mens. III dies II. Hic declarauit Constantium hereticum et rebaptizatum. Hic martyrio coronatur ; fecitque basilicam uia Aurelia, ubi et requiescit. Fecit ordinationem I, presb. XXI, diac. V, episcopos XVIII. Sepultusque est XVII k. Decemb. Cessauit episcopatus dies XXXVIII.

XXXVIIII. DAMASVS, natione Spanus, ex patre Antonio, sedit an. XVIII mens. III dies XI. Fuit autem temporibus Iuliani. Hic dedicauit platomum in Catatumbas, ubi corpora Petri et Pauli apostolorum iacuerunt, quam et uersibus ornauit. Hic criminatur de adulterio et facto synodo purgatur a XVIIII episcopis, qui etiam damnauerunt Concordium et Calistum diaconus accusatores et iactauerunt de eclesia. Hic fecit ordinationes V, presb. XXXI, diac. XI, episcopos XLI. Qui etiam sepultus est uia Ardiana, in basilica quam ipse fecit, III id. Decemb. Cessauit episcopatus dies XXVI.

XL. SIRICVS, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit an. XV. Hic constitutum fecit de ecclesia et direxit per prouincias. Et constituit ut sine consecratum episcopi loco cuiuslibet presbitero non liceret consecrare. Hic constituit hereticum sub manu inpositione reconciliari. Hic fecit ordinationes V, presb. XXXI, diac. XVI, episcopos XXXII. Qui etiam sepultus est in cimiterio Priscille VIII k. Mart. Et cessauit episcopatus dies XX.

XLI. ANASTASIVS, natione Romanus, patre Maximo, sedit an. III dies XXVII. Hic constituit ut, cum euangelia recitantur, sacerdotes non sederent, sed curui starent ; et constituit ut nullum clericum transmarinum suscipi, nisi V episcoporum designaret cirographum, propter Manicheos. Hic fecit ordinationes II, presb. VIIII, diac. V, episcopos XI. Sepultusque est ad Vrso pilato V k. Mai. Cessauit episcopatus dies XXI.

XLII. INNOCENTIVS, natione Albanensis, ex patre Innocentio, sedit an. XV mens. II dies XXII. Hic constituit sabbatum ieiunium celebrare, quia sabbato dominus in sepulcro positus est et discipuli ieiunauerunt. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XXX, diac. XII, episcopos LIIII. Sepultusque est ad Vrso pilato V k. Iul. Cessauit episcopatus dies XXII.

XLIII. ZOSIMVS, natione Grecus, ex patre Abramio, sedit an. VII mens. VIIII dies XXIIII. Fecit constitutum ut diacones leua tecta haberent de palleis linostimis per parochias, et ut cera benedicatur, et ut nullus clericus in poculum publicum propinaretur, nisi tantum celle fidelium, maximae clericorum. Hic fecit ordinationem I, presb. X, diac. III, episcopos VIIII. Sepultusque est iuxta corpus beati Laurenti martyris VII k. Ian. Et cessauit episcopatus dies XI.

XLIIII. BONIFATIVS, natione Romanus, ex patre Iocundo presbitero, sedit an. III mens. VIII dies VI. Hic sub intentione cum Eulalio ordinatur et fuit dissensio in clero menses IIII et dies XV. Et facto synodo deponitur Eulalius a LII presbiteris, quia iniuste fuerat ordinatus, et ex consensu omnium sedit Bonifacius praesul et constituitur Eulalius in ciuitate Nepissana episcopus. Hic constituit ut nulla feminarum palla sacrata contingerit aut incensum poneret in ecclesia nisi minister ; nec seruum clericum fieri, nec obnoxium curie uel cuiuslibet rei. Hic fecit ordinationem I, presb. XIII, diac. III, episcopos XXXVI. Qui etiam sepultus est in cimiterio sanctae Felicitatis VIII k. Nouemb. Cessauit episcopatus dies VIIII.

XLV. CAELESTINVS, natione Campanus, ex patre Prisco, sedit an. VIIII mens. X dies XVII. Hic constituit ut psalmi CL ante sacrificium psalli, quod ante non fiebat, nisi tantum recitabatur epistola Pauli apostoli et sanctum euangelium, et fiebant missae. Hic fecit ordinationes III, presb. XXXII, diac. XII, episcopos XLVI. Sepultusque est in cimiterio Priscille VIII id. April. Et cessauit episcopatus dies XXI.

XLVI. SYSTVS, natione Romanus, ex patre Xysto, sedit an. VIII dies XVIIII. Hic a quodam Basso incriminatur ; et ex praecepto Valentiniani Aug. cum magna examinatione, facto synodo, purgatur a LVI episcopis et egecerunt Bassum a communione. Hic fecit basilica sanctae Mariae iuxta macellum Libiae et confessionem beati Petri apostoli exornauit de argento. Huius temporibus Valentinianus Aug. ornauit basilicas beati Petri et Pauli ex auro argentoque plurimum, et in Constantiniana basilica fecit fastigium argenteum, quod a barbaris sublatum fuerat, et in alias quamplures basilicas Romanas multa dona obtulit Valentinianus Aug. Fecit ordinationes III, presb. XXVIII, diac. XXII, episcopos LII. Qui etiam sepultus est uia Tiburtina, ad sanctum Laurentium. Et cessauit episcopatus dies XXII.

XLVII. LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit an. XXI mens. I dies XIII. Hic ministeria Romanae ecclesiae post bellum Wandalicum renouauit. Hic cum multis episcopis exponens fidem catholicam rectam, que hodie archiuo ecclesiae Romanae tenetur, propter heresim Euticium et Nestorium, qui eius temporibus damnantur. Hic fecit ordinationes VII, presb. LXXVII, diac. XXX, episcopos CLXXV. Hic renouauit basilica beati Petri et beati Pauli apostolorum post ignem diuinum ; fecit et multas basilicas. Hic propter nomen Romanorum ambulauit ad regem Chunorum Atthilam et liberauit totam Italiam. Hic constituit monasterium apud beatum Petrum apostolum. Hic constituit ut intra accionem diceretur sanctum sacrificium et cetera. Hic constituit, monacha non acciperit uelaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit in uirginitate XL annos. Hic constituit, super sepulcrum custodes, qui dicuntur cubicularii. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri III id. April. Cessauit episcopatus dies VII.

XLVIII. HILARVS, natione Sardus, ex patre Piniano, sedit an. VI mens. III dies X. Hic fecit multa uasa et diuersa ornamenta apostolorum Petri et Pauli et in Constantiniana et sancto Laurenti et sancta Maria ornauit. Hic fecit ordinationem I, presb. XXV, diac. VI, episcopos XXII. Qui etiam sepultus est ad sanctum Laurentium, iuxta corpus sancti Xysti. Et cessauit episcopatus dies X.

XLVIIII. SIMPLICIVS, natione Tyburtinus, ex patre Castino, sedit an. XV mens. I dies VII. Hic constituit ad sanctum Petrum et ad sanctum Paulum et ad sanctum Laurentium ebdomadas, ut presbiteri manerent propter baptismum et penitentia petentibus : de regione tertia ad sanctum Laurentium, de regione prima ad sanctum Paulum, de regione VII ad sanctum Petrum. Hic fecit ordinationes III, presb. LVIII, diac. XI, episcopos LXXXII. Sepultusque est ad beatum Petrum VI non. Mart. Cessauit episcopatus dies VI.

L. FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbitero, sedit an. VIII mens. XI dies XVII. Hic fecit ordinationes II, presb. XXVIII, diac. V, episcopos XXXI. Sepultusque est apud beatum Paulum. Cessauit episcopatus dies V.

LI. GELASIVS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit an. IIII mens. VIII. Fuit autem temporibus regis Theoderici et Zenonis Aug. Hic fecit libros V aduersus Nistorium et Euticen ; fecit et hymnos in modo beati Ambrosii ; fecit et duos libros aduersus Arrium, fecit et sacramentorum prefationes cauto sermone et epistolas fidei delimato sermone. Hic fecit ordinationes II, presb. XXXII, diac. II, episcopos LXVII. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum XI k. Decemb. Cessauit episcopatus dies VII.

LII. ANASTASIVS, natione Romanus, ex patre Petro, sedit an. I mens. XI dies XXIIII. Hic fecit confessione beati Laurenti. Huic clerus et presbiteri multi se eregerunt a communione, eo quod communicasset sine consilio eorum diacono Thesalonicensi nomen Futino. Hic fecit ordinationem I, presb. XI, episcopos VIII. Sepultusque est ad beatum Petrum XIII k. Decemb. Cessauit episcopatus dies VI.

LIII. SYMMACHVS, natione Sardus, ex patre Fortunatu, sedit an. XV mens. VI dies XXVII. Hic fuit temporibus Theoderici heretici et Anastasii Aug. Hic amauit clero et pauperes ; et cum eo ordinatur Laurentius sub intentione episcopatus. Et facta intentione, hoc constituerunt ut ambo Rauennam pergerent ad iudicium regis Theoderici. Qui cum peruenissent, hoc iudicium equitatis inuenit, ut qui prior ordinatus fuisset uel ubi pars maxima consentiretur, ipse sederet in sede apostolica ; quo tamen aequitas in Symmachum inuenit. Tunc beatus Symmachus papa constituit Laurentium episcopum in Nucheria ciuitate, intuitu misericordiae. Post annos uero IIII, zelo ducti aliqui ex clero et aliqui ex senatu incriminant Symmachum ; miserunt ad regem Theoderico hereticum, accusantes beatum Symmachum ; et occulte reuocant Laurentium Romam ; et fecerunt scismam et separauerunt se pars aliqua a communione Symmachi, petentes a rege heretico uisitatorem Petrum Altinatim. Tunc beatus Symmachus congregauit episcopos CXV, et facto synodo purgatur a crimine falso et damnatur Petrus Altinas et Laurentius Nucerinus ; Symmachus uero cum magno honore sedit in sede sua. Tunc Festus patricius cepit intra urbe cedes facere in clero, qui communicabant beato Symmacho, et deponens mulieres sanctimoniales de habitaculis suis, denudans sexum femineum, cedens fustibus, ibique multos sacerdotes occidit. Fuit autem beatus Symmachus a consolatu Paulini usque ad consolatum Senatoris, a X k. Decemb. usque XIII k. Aug. Hic fecit basilicam sancti Andreae apostoli ad sanctum Petrum et ornauit tam eam quam alias quamplures ex auro argentoque plurimo. Hic fuit constructor ecclesiarum ; ampliauit clero et donum presbiterii triplicauit et pauperibus uestes et alimoniam triplicauit et multa alia bona quae enarrare longum est. Fecit ordinationes IIII, presb. XCVIII, diac. XVI, episcopos CXVIII. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum IIII k. Aug. Cessauit episcopatus dies VI.

LIIII. HORMISDA, natione Campanus, ex patre Iusto, de ciuitate Frisinone, sedit an. VIIII dies XVII. Hic habuit certamina per epistolis suis contra Anastasium imperatorem hereticum. Inter alia multa quae Anastasius ei direxit, haec scripsit, dicens : Nos iubere uolumus, non nos iuberi. Percussus diuino ictu fulmini interiit. Sumpsit itaque imperium Iustinus ortodoxus et misit ad sedem apostolicam. Fecit autem papa Ormisda in ecclesia Romana per multas basilicas diuersa ornamenta ex auro et argento. Fecit ordinationes presbiteros episcopos per diuersa loca. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum VIII id. Aug. consulatu Maximi iun. Et cessauit episcopatus dies VI.

LV. IOHANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit an. II mens. VII dies XV, a consulatu Maximi usque ad consulatum Olibri iun. Hunc Theodericus rex rogans misit in legationem ad Iustinum imperatorem, quia Iustinus summo amore religionis christianae uoluit hereticos perdere, et exinde iratus rex Theodericus christianis uoluit Italia perdere. Tunc Iohannes papa cum fletu, et uiri religiosi ex consolibus, hoc accipientes in mandatum legationis, ut redderentur ecclesias suas haereticis in partes Greciarum : quod si ita non fuerit factum, omnem Italiam ad gladium perderet rex Theodericus. Qui dum introissent omnes suprascripti cum Iohanne papa Constantinopolim, occurrerunt eis a miliario XII in honore apostolorum, desiderantes post beatum Siluestrum papam temporibus Constantini meruissent partibus Greciae uicarium sancti Petri suscipere. Et Iustinus Aug. adorauit beatum Iohannem, de cuius manibus coronatus est. Tunc Theodorum uirum inlustrem, cum aliis nobilis qui cum beato Iohanne papa uenerant, concessit petitiones : propter sanguinem Romanorum reddidit hereticis ecclesias suas. Dum uero Iohannem episcopum una cum uiris inlustris positum in Constantinopolim, rex Theodericus tenuit duos senatores, Bothium et Symmacum patricium, gladio interfecit et abscondi praecepit. Veniens uero Iohannes papa cum supra dictis uiris inlustris, suscepti sunt a Theoderico in dolo : uoluit eos gladio ponire, sed metuens Iustini Aug. tamen in custodia omnes cremauit, ita ut beatus Iohannes in custodia maceratus moreretur in Rauenna XV k. Iun. Tunc post XCVIII dies Theodericus rex fulmine percussus interiit. Adtullit autem beatus Iohannes de Grecia auro gemmis argentoque exornauit basilicas multas. Fecit ordinationes episcoporum per diuersa loca. Et cessauit episcopatus dies LVIII.

LVI. FELIX, natione Samnius, ex patre Castorio, sedit an. IIII mens. II dies XIII, a consulatu Maburti usque in consulatum Lampadi et Orestis, a die IIII id. Iul. usque in diem IIII id. Oct. Qui etiam ordinatus est ex iusso Theoderici regis et obiit tempore Athalarici regis, sub die IIII id. Oct. cons. ss. Qui sepultus est ad beatum Petrum. Cessauit episcopatus dies III. Hic fecit ordinationes II, presb. LII, diac. IIII, per mens. Feb., episcopos XXVIIII.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page